Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13.) Et super omnes cedros Libani sublimes et erectas, et super omnes quercus Basan. Et in vicesimo 0050D octavo psalmo canitur: Vox Domini conterentis cedros: conteret Dominus cedros Libani, et comminuet eas quasi vitulum Libani (Psal. XXVIII, 35) . Et in tricesimo sexto psalmo: Vidi impium exaltatum et elevatum quasi cedros Libani, et transivi, et non erat, et quaesivi eum, et non est inventus locus ejus (Psal. VI, 34) . Quercus quoque Basan, quas Aquila δρύας, Symmachus, et Theodotio βαλάνους interpretati sunt, glandiferas novimus, quae etsi fecerint fructus, porcorum sunt alimenta, non hominum. Basan regio est Arabiae, cui imperavit Og, qui appellatus est 0051A rex Basan, et interpretatur αἰσχύνη, id est, ignominia, quam si confusionem transferre voluerimus, magis σύγχυσιν, id est, Babylonem significat quam Basan. Super omnes ergo qui eriguntur in superbiam, et faciunt opera ignominiae, atque in coeno libidinum volutantur, Domini vindicta consurget. Quod si prudens lector quaesierit, cur in templo Domini cedrina ligna sint posita, et in centesimo tertio psalmo legamus juxta. Hebraicam veritatem, Saturabuntur ligna Domini, et cedri Libani, quas tu plantasti: ibi passeres nidificabunt (Psal. CIII, 18) ; et inter caetera ligna etiam cedri ad laudes Domini provocentur: et in adventu Salvatoris, quando omnes arbores, et ligna campi applaudent ramis suis, scriptum sit: Ponam in terra inaquosa cedrum et buxum, 0051B et cypressum et pinum (Isa. XLI, 19, sec. LXX) : et nunc diem Domini super cedros Libani sermo propheticus comminetur? hoc dicendum est, quod ex eodem genere hominum, alii sublimentur ad regnum, alii detrahantur ad poenam, et cedri Libani, quae propter superbiam conterentur, eligantur, cum boni odoris fuerint, et cum Apostolo dixerint: Christi bonus odor sumus (I Cor. II, 15) .