Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15.) Et super omnem turrim excelsam, et super omnem murum munitum. Qui ad Vespasiani Adrianique haec referunt tempora, corporaliter dicunt impleta quae scripta sunt, quod non turris excelsa, non firmissimus murus, non ulla navium multitudo, et negotiationis industria, adversum vim Romani exercitus potuerit praevalere; sed in tantam habitatores Judaeae venisse formidinem, ut et ipsi cum conjugibus et liberis, auro et argento quae sibi auxilio fore aestimabant, in foveas terrae demersi sint, et profundissima antra sectati. Si enim voracium et luxuriosorum venter est Deus, quare non 0051D avari aurum et argentum appelletur Deus? Alii haec ad Babylonia referunt tempora. Ergo juxta leges tropologiae singula quaeque percurram. Turris vel ob munitionem urbis aedificatur, vel ob speculam, ut longe veniens cernatur hostis. Unusquisque ergo nostrum 0052A debet aedificare turrim, prius sumptibus supputatis, ne juxta Evangelicam parabolam (Luc. XIV) , cum explere opus nequiverit, rideatur. Haec turris bene constructa persistit. Sin autem erecta in superbiam, firma non habuerit fundamenta, cadet super eum, a quo aedificata est: sicut illa in Siloa, quae decem, et octo homines interfecit. Unde et Dominus loquitur ad audientes: Et vos si non egeritis poenitentiam, similiter peribitis (Luc. XIII, 3) . In consequentibus quoque lecturi sumus, quod Dominus in vinea sua aedificaverit turrim, et fecerit torcular, et maceriam circumdederit, sed haec omnia destructa sint atque vastata, quia vano superbiae supercilio intumuerint (Isa. V) . Muri quoque exstruuntur excelsi, ne cito civitas destruatur, ne hostibus pateat, quia 0052B circumdantur Ecclesiae sapientissimis viris, et omni ratione firmantur, ne quod dogma perversum praevaleat veritati. De istiusmodi muris Deus loquitur ad Jerusalem: Ecce super manus meas depinxi muros tuos, et in conspectu meo sunt semper (Infra XLV, 16, sec. LXX) . Sin autem hi qui prius impugnaverant Ecclesiam, cognita veritate, transierint ad fidem, et pugnaverint pro ea, quam ante impugnaverant, tunc illud implebitur: 41 Cito aedificaberis ab his, a quibus destructa eras (Ibid., 17) . In Levitico quoque legimus, domum, quae in urbibus muratis sit, si intra annum redempta non fuerit, emptori aeterna possessione firmari, quod si in villis et in viculis sit, quae muros non habeant, semper posse redimi, et emptoris pretium fluctuare (Levit. XXV) .