Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0052C (Vers. 16.) Et super omnes naves Tharsis, et super omne, quod visu pulchrum est. Pro Tharsis, quod omnes similiter transtulerunt, soli LXX mare interpretati sunt. Hebraei putant, lingua proprie sua mare Tharsis () appellari, quando autem dicitur Iam (), non Hebraico sermone appellari, sed Syriaco. Habuit et Josaphat naves, quas mittebat in Tharsis (III Reg. XXII, 49) , sed contritae sunt in Asiongaber. Habuit et Salomon quae ibant in Tharsis (III Reg. X, 22) , et post tres annos revertebantur, afferebantque regi argentum et aurum, ebur et simias. Sed quia rex uterque peccaverat, alius deditus voluptati, et externarum gentium amans feminas: alius se cum rege Samariae copulans: quod utrumque ad ethnicos refertur, et haereticos, in quibus 0052D nihil est aliud nisi fulgor eloquentiae, et sensus diabolica arte constructus, et sermo mortuus, quod interpretatur in dentibus, et similitudo rationis humanae, quod sentitur in simiis; idcirco in Psalmis legimus, In spiritu violento confringes naves Tharsis 0053A (Psalm. XLVII, 8) . Et de his navibus idem Isaias loquitur; Vae alis navium, quae sunt trans Aethiopiam (Infra, cap. XVIII, 1, sec. LXX) . Sunt autem econtrario et bonae naves, de quibus in eisdem psalmis dicitur: Qui descendunt mare in navibus, et faciunt opus in aquis multis. Ipsi viderunt opera Domini, et mirabilia ejus in profundo (Ps. CVI, 23) . Qui enim in saeculi hujus fluctibus non sunt otiosi, sed operantur, et merces portant dominicas, et ad portum quietis venire festinant, ipsi vident opera Domini, et mirabilia ejus in profundo, quando ad profundam scientiam pervenerint, et universa scrutantes, hoc est, etiam profunda Dei et mirabilia ejus aspexerint. 42 Josephus Tharsis urbem Ciliciae Tarsum arbitratur: alii regionem putant Indiae, et hoc nomine etiam de duodecim gemmis lapidem appellari, qui apud nos vocatur 0053B Chrysolithus, ob marini coloris similitudinem. Melius autem est, Tharsis vel mare, vel pelagus, absolute accipere. Neque enim Jonas de Joppe navigans, ad Indiam poterat pervenire, ad quam illo mari non potest navigari; sed simpliciter ire in pelagus, et ad quascumque insulas pergere. Quodque sequitur: Et super omne, quod visu pulchrum est: sive ut LXX transtulerunt, Et super omnem aspectum pulchritudinis navium, eodem sensu accipiendum, quod destruatur a die Domini quidquid pulchrum videtur in verbis, et humana ratione constructum, si se erigat contra scientiam Dei.