COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Igitur in theologicis quidem Hypotyposibus, etc.
In hoc capite intendit ponere modum tractatus, ut patet ex prius posita divisione : et quia tractatus iste procedit per negationes, ut prius dictum est, ideo intendit ponere principaliter modum divinarum negationum : et quia modus negationis cognoscitur per modum affirmationis, ideo praemittit modum divinarum affirmationum : et hoc patet ex titulo qui talis est: Quae sint affirmativae Theologiae, quae negativae ?
Unde dividitur hoc capitulum in duas partes. In prima ponit modum affirmationum : in secunda, modum negationum, ibi (sig. 3), Et ibi quidem a superiori ad extrema, etc.
Prima pars dividitur in duas. In prima ponit modum affirmationum divinarum, in secunda excitat Timotheum ad considerandum modum ipsarum, ibi (sig. 2), Et te arbitror conspexisse, etc.
Prima dividitur in partes tres, secundum tres libros quos ipse fecit de divinis affirmationibus, scilicet de Divinis hypotyposibus : et affirmationes ibi determinatas tangit primo : et secundo, determinatas in libro de Divinis nominibus, ibi, In libro autem de Divinis nominibus, etc. Et tertio, determinatas in libro de symbolica Theologia, ibi, In symbolica autem, etc.