Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19) . In die illa projiciet homo idola argenti sui, et simulacra auri sui, quae fecerat sibi, ut adoraret talpas et vespertiliones, et ingredietur in fissuras petrarum, et cavernas saxorum a facie formidinis Domini, et a gloria majestatis ejus: cum surrexerit percutere terram. Saepe diximus argentum et aurum pro sermone, et sensu accipi, quae cum a Deo hominibus data sint, ut vel loquantur, vel sentiant Deum, et laudent creatorem suum, illi abutuntur hoc munere in idolorum simulationem; juxta illud quod scriptum est: Dedi eis argentum et aurum; ipsi vero 0054B de argento et auro meo operati sunt Baal (Ose. II, 8) . Cum ergo quis Domini pavore perterritus primum in spelunca pectoris sui idola condiderit; et 43 in voraginibus terrae absconderit, non audens proferre quod male finxerat: secundum profectus est, ut prius caelata projiciat, et in se esse non patiatur. Pro talpis, quas nos interpretati sumus, LXX vana, Aquila ὀρυκτὰ, Symmachus infructuosa, Theodotio ipsum verbum Hebraicum posuit Pharpharoth (). Est autem animal absque oculis, quod semper terram fodit, et humum egerit, et radices subter comedens, frugibus noxium est: quod Graeci ἀσπάλακα vocant. Vespertilio autem nocturna avis, quae congruum ab eis nomen accepit νυκτερὶς, eo quod in nocte volitet, parvum animal est, et murium simile, non tam voce et cantu resonans, quam stridore: 0054C quod cum videatur volitare, lucifugum est, et solem videre non patitur. Istiusmodi animantibus idola comparata sunt, quae caeca et tenebrosa coluntur 0055A a caecis: et omnia dogmata contraria veritati. Quae cum in die Domini fuerint derelicta, ingredientur hi qui projecerint ea in fissuras petrarum, cavernasque saxorum, ut non in terrae pulvere et vili luto, sed in firma ratione versentur, et inveniant sibi diversa virtutum foramina, per quae ad veritatem valeant pervenire. Haec juxta anagogen, ut potui, brevi sermone perstrinxi, quae Hebraei ad Babylonia referunt tempora et subversionem Jerusalem, quando surrexit Dominus terram percutere Judaeorum.