Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20.) Quiescite ergo ab homine, cujus spiritus in naribus ejus: quia excelsus reputatus est ipse. Hoc praetermisere LXX, et in Graecis exemplaribus ab Origene sub asteriscis de editione Aquilae additum est, quod in Hebraeo ita legitur: Hedalu Lachem 0055B Men Aadam Aser Nasama Baaphpho Chi Bama Nesab Hu. Ubi nos diximus, excelsus reputatus est ipse: Aquila interpretatus est, in quo reputatus est iste. 44 Verbum Hebraicum Bama (), vel ὕψωμα dicitur, id est, excelsum, quod et in Regnorum libris, et in Ezechiele legimus: vel certe in quo, et eisdem litteris scribitur Beth, Mem, He: ac pro locorum qualitate, si voluerimus legere, in quo, dicimus Bamma; sin autem, excelsum vel excelsus, legimus Bama. Intelligentes ergo Judaei prophetiam esse de Christo, verbum ambiguum in deteriorem partem interpretati sunt, ut viderentur non laudare Christum, sed nihili pendere. Quae est enim verborum consequentia, et qui ordo rationis ac sensus, ut dicamus: Cum haec ita se habeant, et dies ventura sit Domini, in qua 0055C universus Judaeae status subvertendus est, et omnia conterenda: moneo vos atque praecipio, ut quiescatis ab homine, qui ita spirat ac vivit, ut nos homines, quia in nihili computandus est? Quisquam ne hominum ita quempiam laudet, ut dicat: Cavete ne offendatis 0056A eum, qui omnino nihili est? Ergo econtrario sic intelligendum: Cum haec universa ventura sint vobis, et prophetali spiritu praedicantur, moneo atque praecipio, ut quiescatis ab eo qui secundum carnem quidem homo est, et habet animam, et ita spirat, et naribus halitum trahit, ut nos homines spiramus, et vivimus: sed secundum divinam majestatem excelsus et est, et reputatur, et creditur. Tacita mecum mente pertractans, non possum invenire rationem, quare LXX tam perspicuam de Christo prophetiam in Graecum noluerint vertere. Caeteri enim, qui verterunt quidem, sed sermonem ambiguum ad impietatis traxere sensum, non mirum cur male interpretati sint, nec voluerint de Christo gloriosum quid dicere, in quem non credebant: videlicet 0056B Judaei aut Semijudaei, id est, Ebionitae. Quod autem Christus excelsus sit vel altissimus, qui 45 alio sermone apud Hebraeos appellatur, Elion (), in octogesimo sexto psalmo legimus: Numquid Sion dicet homo, et homo natus est in ea; et ipse fundavit eam Altissimus (Psal. LXXXVI, 5) ? Et in Evangelio: Et tu puer Propheta Altissimi vocaberis (Luc. I, 76) . Ac ne longum funem traham (in expositione enim sanctarum Scripturarum veritatem debemus sequi, non contentionem) in isto loco Bama apud Hebraeos non excelsus dicitur, sed excelsum, id est, ipsa altitudo atque sublimitas: quasi si 46 de aliquo dicamus, non est divinus, sed divinatio: non est rivus, sed fons: non est homo, sed ipsa humanitas. Origenes hunc locum ita interpretatus est: Quia singulariter 0056C de uno homine dicitur, referri potest et ad Dominum Salvatorem: jubente Propheta, ut quiescant ab eo qui in magno aliquo reputatus est; licet impraesentiarum videatur ut homo, et spiramen habere in naribus, sicut et caeteri spirant homines.