Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. III.—Vers. 1.) Ecce enim dominator Dominus exercituum auferet ab Jerusalem, et ab Juda validum, et fortem: omne robur panis, et omne robur aquae. Hucusque de judicio dici putant. Quod sequitur, de captivitate ventura; quam alii ad Babylonios, alii referunt ad Romanos. Sed melius est, ut supra diximus, cuncta referri ad Dominicam passionem. Post interfectionem quippe illius, omnes gratiae et donationes sublatae sunt a Judaeis: secundum quod in Evangelio scriptum est: Lex et Prophetae usque ad Joannem Baptistam (Matth. XI, 13) . Et est ordo: Quoniam noluistis cessare ab homine, cujus spiritus in naribus ejus, qui excelsus reputatus est: sed econtrario fudistis sanguinem justi, et cogitastis consilium 0057C pessimum, dicentes: Alligemus justum, quia inutilis est nobis (Sap. II, 12) ; ideo fructum adinventionum vestrarum comedetis. Nihil apud Judaeos post Passionem Domini forte, nihil validum est: sed omnia infirma et languida. Nec aliquis potest apud eos dicere: Omnia possum in eo, qui me confortat (Phil. IV, 13) , Christo Jesu Domino nostro. Et quia juxta LXX legimus validum et validam; valido illud possumus coaptare: Donec occurramus omnes in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi (Ephes. IV, 13) . 47 Porro validae: Volo, inquit, omnes vos virginem castam exhibere Christo (II Cor. XI, 2) . Fortitudo autem panis, et fortitudo aquae, pro omni cibo, et potu accipitur. Legimus quod Moses fuerit in monte Sinai, et quadraginta diebus panem non 0057D comederit, et aquam non biberit (Exod. XXXIV) . Illud quoque quod ad Adam dicitur: In sudore vultus 0058A tui comedes panem tuum, donec revertaris in terram, de qua sumptus es (Gen. III, 19) , similiter audiendum. Nec non quod a Salvatore dicitur: Non in pane solo vivit homo, sed in omni verbo quod egreditur per os Dei (Matth. IV, 4) . Fortitudo igitur panis auferetur ab eis: ille qui dicit: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi (Joan. VI, 51) . Et fortitudo aquae, de qua idem Dominus loquebatur: Omnis qui biberit ex aqua hac, sitiet iterum: qui autem biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum: sed aqua, quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam (Joan. IV, 13) . De hujusmodi panibus et in Proverbiis legimus: Aperi oculos tuos, et replere panibus (Prov. XX, 13) . Habent Judaei panem, sed absque fortitudine; habent aquas, sed absque robore. 0058B Legunt enim Scripturas, sed non intelligunt. tenent membranas, et Christum, qui in membranis scriptus est, perdiderunt (I Cor. III) . Lacte enim aluntur, quasi parvuli, et non solido cibo. Et quia fortitudinem perdiderunt, et infirmi sunt, propterea olera comedunt. Athletarum autem solidus cibus est, qui et vitam sustentat humanam, et viventibus praebet fortitudinem (Rom. XIV) . De istiusmodi pane et aqua, quod auferantur a Judaeis, etiam alius Propheta testatur, dicens: Ecce dies veniet, dicit Dominus, et emittam famem super terram: non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi sermones Domini (Amos VIII, 11) .