Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Fortem et virum bellatorem, judicem et Prophetam, et hariolum, et senem. Pro forti, 0058C quod solum est in Hebraeo, duo simul LXX transtulerunt, gigantem et fortem, eumdem volentes gigantem esse, quem fortem. De forti supra dictum est. Gigantem autem in bonam partem, hoc est, de Domino Salvatore, in octavo decimo psalmo legimus: Exultavit ut gigas ad currendam viam suam: a summo coelo egressio ejus, et 48 occursus ejus usque ad summum illius (Psal. XVIII, 8) . Sin autem legerimus, Nemrod gigantem (Gen. X) , qui fuit venator coram Domino, et gigantes (Gen. VI) , propter quos venit diluvium super terram, in contrariam partem accipiendi sunt. Virum quoque bellatorem juxta historiam sic intelligimus, quod capti sint, et usque hodie serviant, et non deposuerint servitutis jugum. Sed ne judices quidem habeant proprios, Romanisque 0058D subjiciantur judicibus: in tantum ut de principibus eorum, qui esse videntur in populo, Romani 0059A principes judicent. Sed et hoc dicendum, quod nullus sit apud eos bellator in lege, habens scientiam judicandi: sed omnia vana sint, et caduca, et plena stultitiae. De Propheta autem, quod apud eos esse cessaverit, nulli dubium est. Quaerimus juxta Hebraicum, quomodo interpretemur hariolum, quem omnes interpretati sunt divinum: exceptis LXX, qui pro hoc conjectorem transtulerunt. Et dicendum quod saepe etiam per hariolos futura dicantur, sicut in Balaam divino legimus, et in divinis quinque urbium Palaestinarum, Gazae et Ascalonis, Geth, et Accaronis, et Azoti, qui dant consilium quomodo arca Domini remittatur (I Reg. VI) . Et est sensus: Et vera et falsa a Judaeis pariter auferentur. Senem quoque, quem LXX presbyterum transtulerunt, intelligit (( Al. 0059B intelliget)) ablatum a Judaeis, qui scierit in Scripturis sanctis presbyteros merito et sapientia eligi, non aetate. Neque enim apud Judaeos senes esse cessarunt, quos usque ad decrepitam senectutem saepe venire conspicimus. Et inveteratos dierum malorum duos presbyteros juxta Theodotionem in Danielis principio legimus (Dan. XIII) . Nam et Mosi praecipitur, ut eligat presbyteros, quos scit esse presbyteros (Exod. XVIII) . Et apostolus Paulus, qualis presbyter eligi debeat, plenissime scribit ad Timotheum (I Tim. V) . Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canities (Prov. XX, 29) . Quae est ista canities? haud dubium quin sapientia, de qua scriptum est: Canities hominum prudentia est (Sap. IV, 8) . Cumque nongentos, et eo amplius annos ab Adam 0059C usque ad Abraham vixisse homines legamus (Genes. XXIV) , nullus alius prius appellatus est presbyter, id est, senex, nisi Abraham, 49 qui multo paucioribus annis vixisse convincitur. Unde scribit et Joannes post pueros et juvenes, etiam ad senes, dicens, Scripsi vobis, patres, quia cognovistis eum, qui a principio est (I Joan. II, 13) . Et Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros (III Reg. XII) .