COMMENTARII IN DE MYSTICA THEOLOGIA.
DE MYSTICA THEOLOGIA. ANTIQUA TRANSLATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO,
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S, J, INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERH, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH, CORDERII, S. J. INTERPRETATIO..
BALTH, CORDERII, S. J, INTERPRETATIO.
BA.LTH. CORDERll, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII. S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERII, S. J. INTERPRETATIO.
BALTH. CORDERIl, S. J. INTERPRETATIO.
Sed contra :
1. Bonum est nomen essentiale : sed essentia neque generat, neque generatur : ergo non videtur pullulare natura ex bono.
2. Praeterea, Quaeritur quid significetur per Cor ?
3. Praeterea, Exemplum luminis videtur inconveniens : quia lumen non est substantia, sed personae sunt substantia per se subsistens, et ita male significantur per lumina.
Sed dicendum ad primum, quod bo num hic sumitur pro divina natura secundum quod est in Patre principium generationis : quia Pater generat virtute naturae, quae quidem secundum quod in se consideratur, est absolutum, et est in tribus personis : secundum autem quod refertur ad actum generationis, est tantum in Patre, et dicitur ad aliquid, sicut etiam dicitur de potentia generandi. Quod ergo objicit, quod est essentiale nomen : dicendum est verum esse, tamen quia significat essentiam concretive in supposito, ideo potest trahi ex adjuncto ad supponendum pro persona, sicut dicitur etiam Deus de Deo.
Ad secundum dicendum, quod quia processio affectionum vel cogitationum est a corde immaterialiter, ideo ad significandam immaterialitatem divinae generationis assimilatur natura cordi secundum quod in Patre est principium pro- cessionis Filii et Spiritus sancti : et quia procedunt personaliter a Patre et remanent in essentia sua, ideo dicuntur manentia in corde.
Ad tertium dicendum, quod lumina ponit non ad denuntiandam perfectionem divinarum personarum, sed ad demonstrandam processionem immaterialem ipsarum : quia sicut lumen est de lumine, ita Deus est de Deo.