Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) Principem super quinquaginta. Συνεκδοχικῶς a parte totum. Quomodo enim Centuriones vocantur, qui centum praesunt militibus, et Chiliarchi, qui mille, quos nos Tribunos appellamus, ab eo quod praesint tribui: sic in Israelitico exercitu Quinquagenarii vocabantur, qui in capite erant quinquaginta 0059D militum. Unde et Decanos
Et honorabilem vultu, et consiliarium. Pro duobus, id est, honorabili
Et sapientem architectum. Pro quo Aquila transtulit sapientissimum artificum, ut ostenderet eos plures quondam habuisse artifices: qualis et ille fuit Beseleel filius Uri, filii Ur de tribu Juda, quem implevit Deus spiritu sapientiae, et intelligentiae, ac disciplinae, ut in omni opere esset faber perfectissimus, non solum in auro, et argento, sed et in aere, et caeteris quae Moses enumerat, qui aedificavit Tabernaculum Dei (Exod. XXXI) . Illis ergo perdentibus architectos, omnis aedificandi gratia translata est ad Ecclesiam. Unde Paulus apostolus dicit: Quasi sapiens architectus fundamentum posui (I Cor. III, 10) . Et Jeremias architectus erat, qui non solum eradicabat, et suffodiebat, 0061C et perdebat, sed et aedificabat (Jerem. XVIII) : Unde idem Apostolus loquitur: Dei agricultura, Dei aedificatio sumus (I Cor. III, 9) . Dominus quoque noster appellatur structor maceriarum (Ephes. II) . Et in Evangelio filius fabri sugillatur, qui universa condiderit (Matth. XIII) . In Regum quoque volumine legimus, quod miserit rex Salomon, et tulerit Hyram Tyrium, filium mulieris viduae, qui erat de tribu Nephthali, et habebat patrem Tyrium, artificem aeris. Ingressusque est ad regem, et fecit omnia opera regi Salomoni: in quo typus est aedificandae Ecclesiae, quae non solum de tribu Juda, sed de Nephthali quoque, et patre Tyrio generatus sit, qui habuit matrem viduam; quia priorem virum perdiderat (III Reg. VII) . Et multo plures sunt filii desertae, magis 0061D quam ejus quae habet virum (Isai. XV) . Sed et in Paralipomenon libro legimus vallem artificum: Saraias autem genuit Joab patrem vallis artificum: ibi quippe artifices erant (I Par. IV, 14) . Qui propterea habitare dicuntur in valle, quia non eos inflabat scientia, sed humilem atque mansuetum sequebantur Jesum, et 0062A cum Apostolo dicere poterant: Ego enim sum minimus Apostolorum, qui non sum dignus vocari Apostolus (I Cor. XV, 9) . Et alibi: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus, et nunc per speculum videmus in aenigmate (I Cor. XIII, 9) .
Et prudentem eloquii mystici. Pro quo 52 LXX interpretati sunt, prudentem auditorem; Theodotio, prudentem incantatorem; Aquila, prudentem susurratorem; Symmachus, prudentem eloquii mystici, quem et nos in hoc loco secuti sumus. Dicendum primum juxta LXX; quod inter caeteras gratias spiritales, etiam prudens auditor in Ecclesia necessarius sit. Alii enim datur prophetia: alii discretio spirituum (I Cor. XII, 10) . Unde, et constituti erant in populo Judaeorum sacerdotales gradus, qui prophetas, pseudoprophetasque 0062B discernerent: hoc est, intelligerent, qui de Dei spiritu loquerentur, qui de contrario. Legamus Jeremiam. Prudens autem eloquii mystici (Jerem. XIV) , sive susurrator, et ut Theodotio voluit, incantator, videtur mihi vir esse eruditus et exercitatus tam in Lege et Prophetis, quam in Evangelio et Apostolis, qui possit singulas animi perturbationes sua sanare doctrina, et ad statum mentis reducere: dum et scortator recipit castitatem, et ganeo