Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 4.) Et dabo pueros principes eorum. Si ex persona Prophetae dicitur: Ecce enim dominator Dominus exercituum, auferet ab Jerusalem, et ab Juda validum et validam: omne robur panis, et omne robur aquae, et reliqua: quomodo nunc idem propheta loquitur: Dabo pueros principes eorum, et effeminati 0062D dominabuntur eis? Ergo juxta consuetudinem prophetalem loquente Propheta, subito Deus loquitur per Prophetam ex persona sua, et dicit: Dabo pueros principes eorum: sublatis enim his quae ante 53 donaveram, et quasi bona iratus abstuleram, nunc econtrario dabo mala. Tuli senem et quinquagenarium, et admirabilem 0063A consiliarium, et sapientem architectum et prudentem auditorem, etc. Pro his dabo pueros principes. Qui enim presbyterum perdiderunt, qualem superior sermo (( Al. servo)) monstravit, qualis et Abraham primus appellatus est presbyter, recte juvenes principes accipiunt (Genes. VII) . De quibus, et in Ecclesiaste legimus: Vae tibi civitas, cujus rex juvenis, et principes tui mane comedunt. Beata terra, cujus rex filius ingenuorum (Eccl. X, 16) . Talis fuit rex juvenis Roboam filius Salomonis, qui secutus est juvenum consilia (III Reg. XII) . Non quod aetate esset juvenis, sed sapientia. Alioqui quadraginta et amplius annorum regnum accepisse narratur. Et econtrario Salomon duodecim annorum erat quando suscepit imperium, et quia habebat sapientiam, propterea 0063B non est appellatus juvenis. Erat enim in eo latitudo cordis, et amplitudo sapientiae quanta arena est in maris littoribus. Unde et Apostolus scribit ad Timotheum, Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12) . Qui enim aetate juvenis est, maturitate senex est. Et Daniel juxta Theodotionem antequam judicaret, appellatus est puer (Dan. XIII) . Postquam vero excitavit in eo Deus spiritum, et judicavit senes, accepit presbyterii dignitatem. Jeremiae quoque, qui ad mittentem se Dominum dixerat, Qui es dominator, Domine: Ecce ego nescio loqui, quia juvenis sum (Jerem. I, 6) , respondit Dominus, Ne dicas, quia juvenis sum; prius enim quam formareris in utero, novi te, et antequam exires de vulva matris tuae, sanctificavi te, et prophetam in gentibus constitui 0063C te. Ob hanc causam reor et adolescentulas viduas juberi ab Apostolo (II Tim. V) , ut accipiant maritos, et matresfamiliae sint, et educent liberos suos, quia multae retro abierunt post Satanam. Et cum luxuriatae fuerint in Christo, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt. Nec Ecclesiasticis vidua sustentatur alimentis, nisi quae sexaginta annorum est, et maturitatem habet morum pariter et aetatis. Putet 54 aliquis, et illud quod Apostolus prohibet (I Tim. III) , episcopum fieri neophytum, ad hoc pertinere, quia parvulus in fide est, ne elatus in superbiam, incidat in judicium diaboli. Judicium autem diaboli nullum est aliud, nisi superbia, propter quam de coelestibus cecidit. Unde et Salvator loquitur, Videbam Satanam, quasi fulgor cadentem de coelo (Luc. XX, 18) .
Et effeminati dominabuntur eis. Pro quo in Hebraeo scriptum est Thalulim (), quos LXX et Theodotio 0064A illusores interpretati sunt, Aquila ἐναλλάκτας, qui se mutent, et turpitudinis exerceant vices. Quales in Judicum libro super concubina Levitae in Gabaa legimus (Judic. XIX) . Consideremus Patriarchas Judaeorum, et juvenes sive pueros, effeminatosque ac deliciis affluentes, et impletam prophetiam esse cernemus. Possumus illusores dicere et magistros populi Israel, qui devorant populum Dei, sicut escam panis, et perverse Scripturas sanctas interpretantur, illuduntque stultitiae discipulorum.