IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quinque modi acquirendi veritatem, quos Doctor bene explicat ex Philosopho, ponens regulam, nempe prius acquirendum modum sciendi, id est, Logicam quam scientiam. De quo vide eum q. 1. super Universalia.
Alii autem si non Mathematice quis dicet, non recipient dicentes. Alii sinon exemplariter.Ethi testem induci dignantur poetam. Et illi quidem omnia certe. His vero flebilis est certitudo, aut propter impotentiam complectendi, aut propter micrologiam. Habet enim aliquid quod certum est tale. At quemadmodum in symbolis, et ratiocinationibus non liberum quid quibusdam esse videbitur.
Ponit diversos modos, quos diversi observant in acquisitione veritatis, et ponit quinque modos. Primus est, quod alii igitur, propter consuetudinem, scilicet non recipiunt dicantes, si non Mathematice quis
licet, id est, non dicatur eis modo Mathematico: quod potest esse duplici de causa, vel quia propter consuetudinem in Mathematicis sunt nutriti, vel propter dispositionem animae, quia scilicet sunt fortis imaginationis. Secundus modus est, quod alii sunt, qui scilicet nihil volunt recipere de veritate, si non exemplariter, id est, nisi eis aliquod signum sensibile proponatur, quod potest accidere, vel propter consuetudinem, vel propter debilitatem intellectus et dominium in eis potentiae sensitivae. Tertius modus est, quia hi testem induci dignantur aliquem Poetam, id est, nihil reputant dignum recipi, nisi adducatur testimonium Poetae vel alicujus doctoris, quod potest accidere, vel propter consuetudinem, vel propter defectum judicii intellectus non valentis judicare, vel intelligere rationem, non enim credentes rationi petunt sibi dari testimonium alicujus. Quartus modus est, quia illi, scilicet alii, omnia, alia supple, certe quaerunt, id est, alii sunt, qui per certitudinem omnia volunt dici, et per diligentem inquisitionem rationis: quod potest accidere, vel propter consuetudinem, vel propter bonitatem, et subtilitatem intellectus quaerentis rationem omnium, de quibus est certa ratio possibilis assignari. Quintus modus est, quod his vero, id est aliis, certitudo est flebitis, id est tristabilis, quod scilicet aliquid per certitudinem inquiratur, cujus causam assignat duplicem: quia hoc potest accidere, aut propter impotentiam complectendi, id est, quia habent debilem intellectum ad videndum complexiones principiorum ad conclusiones et notorum ad ignota ; aut propter micrologiam, id est, parvorum ratiocinationem: tale autem, id est, simile habet aliquid, quod certum est, id est, certam inquisitionem de de re, quod scilicet nihil quantumcumque parvum praetermittit indiscussum, quod exponit cum subdit, unde quemadmodum in symbolis, id est, in compositis contractibus, videtur quibusdam non liberum esse, scilicet computare minima et parva, sic et in rationibus, id est, scientificis. Vult dicere, quod sicut in convivio magno videtur repugnare liberalitati et largitati, computare minima, ita videtur quibusdam esse in scientia veritatis, quod scilicet videtur esse quaedam inopportunitaset illiberalitas, si in cognitione veritatis minima discutiantur. Deinde cum dicit:
Propter quod oportet erudiri quomodo singula sunt recipienda. Et absurdum est quaerere simul scientiam, et modum sciendi. Est autem neutrum facile accipere.
Ex dictis describit regulam, et modum magis convenientem, quem observare oportet in acquisitione veritatis. Circa quod duo facit : Primo quod dictum est. Secundo ostendit, quod unus modus inquirendi veritatem, qui est potissimus inter numeratos, non est in omnibus scientiis observandus. Secunda ibi : Acribologia vero. Dicit ergo, quod quia supple diversi varios modos quaerunt circa notitiam veritatis, propter hoc oportet erudiri quomodo, id est, secundum quem modum, singula, scilicet in singulis scientiis, sunt recipienda, ea, scilicet quae traduntur: et subdit, quod absurdum est quaerere simul scientiam, et modum sciendi, est autem neutrum facile accipere. Vult dicere, quod quia non est facile duo simul accipere, absurdum est simul velle habere scientiam et modum sciendi: propter quod oportet prius habere modum sciendi quam scientiam, et per istum modum procedere ad considerationem et notitiam veritatis.
Notandum, quod secundum expositionem Commentatoris,per modum sciendi intelligit Philosophus Logicam, quae modus sciendi dicitur omnibus aliis scientiis, ut est utens: omnes enim scientiae Logica utuntur, ut quatenus Logica tradit modum definiendi, syllogizandi, etc. hujusmodi, quae a Logica accipiunt omnes aliae scientiae, et per quae procedunt ad inquisitionem et notitiam veritatis; prius ergo addiscenda est Logica, et sic est ad alias scientias procedendum ad inquisitionem et notitiam veritatis. Deinde cum dicit: