In hoc libro determinat Philosophus de iis, quae specialiter pertinent ad considerationem hujus scientiae : dividitur autem in duas Summas, quarum prima dubitationes proponit;secunda examinat. In prima parte capitis primi usque ad text. 2. ostendit Philosophus, ut acquiratur scientia a principiis nobis notis, agendum esse de iis, de quibus dubitatur, vel dubitari potest, cujus rei quadruplex datur ratio.