Edictum Galerii.
Inter caetera quae pro Reipublicae semper commodis atque utilitate disponimus, nos quidem volueramus antehac, juxta leges
veteres et publicam disciplinam, Romanorum cuncta corrigere, atque id providere, ut etiam Christiani, qui parentum suorum
reliquerant sectam, ad bonas mentes redirent. Siquidem eadem ratione tanta eosdem Christianos voluntas invasisset, et tanta
stultitia occupasset, ut non illa veterum instituta sequerentur, quae forsitan primum parentes eorumdem constituerant: sed
pro arbitrio suo, atque ut hisdem erat libitum, ita sibimet leges facerent, quas observarent, et per diversa varios populos
congregarent. Denique cum ejusmodi nostra jussio extitisset, ut ad
0249B
veterum se instituta conferrent, multi periculo subjugati, multi etiam deturbati sunt; atque cum plurimi in proposito perseverarent,
ac videremus nec diis eosdem cultum ac religionem debitam exhibere, nec christianorum Deum observare, contemplatione mitissimae
nostrae clementiae intuentes et consuetudinem sempiternam, qua
0250A
solemus cunctis hominibus veniam indulgere, promptissimam in his quoque indulgentiam nostram credidimus porrigendam; ut denuo
sint Christiani, et conventicula sua componant, ita ut ne quid contra disciplinam agant. Alia autem epistola judicibus significaturi
sumus, quid debent observare. Unde juxta hanc indulgentiam nostram debebunt Deum suum orare pro salute nostra, et Reipublicae,
ac sua, ut undiqueversum Respublica perstet incolumis, et securi vivere in sedibus suis possint.
XXXV. Hoc edictum proponitur Nicomediae pridie Kalendas Maias, ipso octies, et Maximino iterum Consulibus. Tunc apertis carceribus,
Donate carissime, cum caeteris confessoribus e custodia liberatus es,
0250B cum tibi carcer sex annis pro domicilio fuerit. Nec tamen ille hoc facto veniam sceleris accepit a Deo: sed post dies paucos,
commendatis Licinio conjuge sua et filio, atque in manu traditis, cum jam totius corporis membra defluerent, horrenda tabe
consumptus est. Idque cognitum Nicomediae Id. mensis
0251A
0251B
Id. mensis ejusdem. Cum hic ante
mensis in ms. sit vacuum duarum duntaxat litterarum spatium, nullam aliam vocem substituere posse credidi quam
Id. pro
Idibus mensis ejusdem maii, quo mense maio obiit Galerius anni aerae Vulgaris 311.—
Nicomediae . . . mensis ejusdem. In ms. legitur:
Idque cognitum Nicomediae mensis quidem, quum futura essent vicennalia Kl. Mar. impendentibus. Bun .
Kalendis martiis impendentibus. Scilicet sequentis anni 312.
0251C
Maximinus. In ms.
Maximianus.
Pervolavit. Heumann. legit
provolavit, quia apud Livium legitur,
infensis hastis provolant duo Fabii.—Pervolavit. Heum.
provolavit. Bene, nisi
pervolavit indicat diligentiam in accelerando itinere, ut
per in compositis auget vim verbi: unde interpres Gall.,
se rendit en diligence dans l'Orient. Bun .
Fretum Chalcedonium. Id est, Bosphorum Thracium, cui adjacet in Bithynia Chalcedon.
Ad praesens. Lactantius Instit., l. VII, c. 6:
Et quae alia non nisi ad praesens valent; cap. 10:
Vitia omnia temporalia sunt; ad praesens commoventur; cap. 15:
Quamvis ad praesens virtutem Dei hominibus ostenderet; libro de Ira Dei, cap. 22:
Non ad praesens noxium quemque punit. Columb .
Sustollit. Heuman. legit.
sustulit.
Discordia. Ms.,
Discordiam.
Pene. In ms.,
pena, male.
Diversas ripas. Id est, littora freti Chalcedonii.—
Diversas ripas. Littora freti Chalcedonii armati tenebant;
0251D in Bithyniae ora Maximiani, in Thraciae, Liciniani. Cell .
Armati. In ms.,
armata.
Freto. In ms.,
fretu.
Redit ille. Scilicet Maximinus.
Communi titulo. Ita legendum esse censent doctissimi viri Cotelerius, Cangius, Cuperus et Columbus. Respicit enim Lactantius ad Constitutionem
editam, cap. XXXIV, quae pro more tum recepto inscripta erat nominibus Maximiani Galerii et Maximini Dazae, id est,
communi titulo. In ms. est corrupte
tutelo.
Conventicula extruere liceret. Conventicula, id est, Ecclesias.
Ut suasu coactus et impulsus facere videretur. Ita ms. Recte quidem, ut puto.
Suasu a suadeo. Suadere autem
legem, est communibus suffragiis postulare legem. Gallice dicerem,
porter tout son suffrage sur une loi. Itaque,
ut suasu coactus, est quasi diceret,
comme y ayant été porté par les suffrages de toutes les
0252B
villes qui demandaient cette loi.
Maximos. In ms.,
Maximus.
Deos. In ms.,
dos: forte etiam
domos suas, quod bonum sensum efficit. Elige.
Per omnes deos suos. Id est per omnia deorum suorum templa, seu in omnibus templis.
Subnixi. In ms.,
subnexi.—Ministerio subnixi. Ex more Lactantii, lib. IV Inst., cap. 10:
Juridictione subnixi; lib. IV, cap. 10:
Potestate subnixum; lib. V, cap. 6:
Gladiorum potestate subnixi. Bun .
Darent operam, Christiani neque fabricarent. Subaudiendum
ut. Vellem faceres, pro
vellem ut faceres.
0252C
Quam vellem domi mansisses, pro
ut domi mansisses.
Colerent. Mallem cum Galeo, Critico anonymo, Heumanno,
coirent. Bun .
Comprehensos. In ms.,
comprehensus.
Cogerent. In ms.,
cogeret.
Parum hoc fuit, nisi etiam. En Lactantii stylum, lib. I, cap. 10:
Parum videbatur nisi etiam; lib. V, cap. 9:
Parum habent . . . nisi etiam; lib. VII, cap. 3:
Et hoc parum est . . . nisi etiam. Bun .
Superponeret. Hoc verbum, inquit Columbus, frequentissimum illo aevo; addit occurrere etiam apud Minucium Felicem. Lactantius ipse lib.
II, cap. 2:
Quid capitibus vestris terram superponitis? Bun .
Candidis chlamydibus, etc. Scilicet candidi coloris vestes induebant sacerdotes, exceptis iis, qui inferis operabantur, uti notissimum est. Et
sic in specie docet Porphyr., IV, 19 de Abst. π ροφήτας Jovis in Creta usos esse ejusmodi vestimentis. Silius, lib. III, sacerdoti
vestem niveam tribuit; Plinius Druidibus
candidam,
0252D lib. XVI, c. ult., et Apuleius Antistibus sacrorum
candidum linteamen, lib. II. Cuper .
Quae jamdudum. Quod adverbium deest in priscis editis; legitur autem in ms.
Clementiam specie tenus. Nihil frequentius his vocibus sic junctis apud Lactantium; nec attinet, opinor, exscribere. Inter
tam varia autem
genera crudelitatis illud pessimum genus est, cui clementiae species falsa blanditur: ille gravior, ille saevior est carnifex,
qui neminem statuit occidere.
Lactant., lib. V Divin. Inst., cap. 11.
Debilitari jussit. Id est, mutilari, quemadmodum illi, verbi gratia, Confessores, quibus candenti ferro,
debilitati fuerunt sinistri poplites. Vide Eusebium, lib. VIII, cap. 12, et lib. I de Vita Constantini, cap. 58, ubi in Interpretatione Valesii irrepsit per errorem
nomen
Licinii, pro nomine
Maximini.
Litteris. In ms.,
litteras. De his litteris vide Eusebium, Histor. Eccles., lib. IX, cap. 9.
ejusdem, cum futura essent vicennalia Kalendis Martiis impendentibus.
XXXVI. Quo nuntio Maximinus audito, dispositis ab Oriente cursibus pervolavit, ut provincias occuparet, ac Licinio morante,
omnia sibi usque ad fretum Chalcedonium vindicaret. Ingressusque Bithyniam, quo sibi ad praesens favorem conciliaret, cum
magna omnium laetitia sustollit censum. Discordia inter ambos imperatores, ac pene bellum. Diversas ripas armati tenebant.
Sed conditionibus certis pax et amicitia componitur, et in ipso freto foedus fit, ac dexterae copulantur. Redit ille securus,
et fit qualis in Syria et in Aegypto fuit. In primis indulgentiam Christianis communi titulo datam tollit, subornatis legationibus
civitatum,
0251B quae peterent, ne intra civitates suas Christianis conventicula extruere liceret, ut suasu coactus et impulsus facere videretur,
quod erat sponte facturus.
0252A Quibus annuens, novo more sacerdotes maximos per singulas civitates singulos ex primoribus fecit, qui et sacrificia per
omnes deos suos quotidie facerent, et veterum sacerdotum ministerio subnixi, darent operam, Christiani neque fabricarent,
neque publice aut privatim colerent: sed comprehensos suo jure ad sacrificia cogerent, vel judicibus offerent. Parumque hoc
fuit, nisi etiam provinciis ex altiore dignitatis gradu singulos quasi Pontifices superponeret; et eos utrosque candidis chlamydibus
ornatos jussit incedere. Facere autem parabat, quae jamdudum in Orientis partibus fecerat. Nam cum clementiam specie tenus
profiteretur, occidi servos Dei vetuit, debilitari jussit. Itaque confessoribus effodiebantur oculi, amputabantur manus, pedes
detruncabantur,
0252B nares, vel auriculae desecabantur.
XXXVII. Haec ille moliens, Constantini litteris deterretur.
0253A
0253B
Mergebatur. In ms.
mergebantur.
Palatio. In ms.
Palatium.
Delibatum. Erat particula coenae paratae, quam decerptam diis offerebant. Solebant autem cibos etiam libare. Sil. Ital., lib. 7:
Primum Vestae detersit honorem,
Undique et in mediam jecit libamina flammam.
Quod Dionysius Halicarn., IV Antiquit. Rom., dicit,
Coenarum primitias libare. Graevius .
Sacrificatum. Est, quod ex victima diis oblata praecisum erat in epulas, ut solebant partem victimarum
0253C prosecare et adolere, partem sacerdotum et sacrificantium epulis reservare. Graevius .
Perfusum mero. Scilicet quo solebant supplicare, ut hi cibi quasi sacrarentur, Quis enim ignorat thure et vino solitos veteres supplicare,
etiam inter epulas? Horat., IV Carmin., 5, de Augusto:
Te mensis adhibet deum.
Te multa prece, te prosequitur mero
Defuso pateris, et laribus tuum
Miscet numen.
Graevius .
Magistri sui similis. Scilicet Galerii Maximiani. Ita supra, cap. 21
magnitudinis suae simillimos.
Reliqui. Heumannus delet hoc verbum.
Apothecae. Id est, cellae vinariae, de qua voce Phaedrus, lib. IV, fab. 4.
Debita. Heuman. addit
tributa.
Hinc fames, agris ferentibus. Ita ms. nihil mutandum.
Agris ferentibus, id est,
licet agris ferentibus. Vide praecedentia
abrasit . . . horrea priratorum claudebantur,
0253D etc. Editi legunt
non ferentibus, minus bene.—
Hinc fames, agris ferentibus. Alii corrigunt,
agris non ferentibus; alii,
agricolis non ferentibus. Et recte Nurrius:
Quamvis, inquit, agri multos fructus ferrent, homines tamen fame enecabantur; quia Maximini satellites et vina cuncta, et fruges omnes,
ac quaecumque agri ferrent, immani crudelitate auferebant, ut ea in fisci publ. gratiam aliis in regionibus venundarentur.
Bun .
Armentorum, etc. Haec omnia valde corrupta sunt tum in ms. tum in editis, ita ut vix intelligi queant. Ea vero sic legenda esse credidi:
Armentorum ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia quotidiana, quibus aulicos adeo corruperat, ut aspernarentur
annonam; et effundebant passim sine delectu, sine modo, cum satellites universos, quorum numerus ingens erat, pretiosis vestibus
et aureis nummis excoleret
(id est,
demulceret), gregariis et tironibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret.
0254B
Eos. Vel
suos, id est,
aulicos.
Corruperat. Quia jam mos invaluerat, ut in conviviis carnes praeberentur, quae Idolis oblatae fuerant.
Effundebant. Alii,
effundebat.
Satellites. In ms.
lites, sine ulla lacuna: verum cum doctiss. Toinardo et Tollio reposui
satellites; nostraque correctio confirmatur tum ex sequentibus
dono suis dabat, tum ex Ruffino, lib. VIII, cap. 17:
Unde et montes auri, ut ita dixerim, congregatos familiaribus suis ac satellitibus largiebatur; et Lactantius infra, cap. 38, sub finem:
His satellitibus et protectoribus cinctus.
0254C
Expungeret. Ms.,
Expungerent.—Aureis nummis expungeret. Quod est,
satellites pretiosis vestibus et aureis nummis. Rejiciendi genus est, protinus aliud invicem., Seneca, lib. IV, Ben., c. 40:
Mittere, et munus munere expungere. Bun .
Barbaros omni genere largitionis honoraret. Ms.,
omni genere largitionibus.
Prout. In ms. desideratur.—
Dabat, ut quisque. Prius editi,
dabat prout quisque. In ms. teste critico anonymo,
dabatur quisque: hinc ille criticus rectius fuit,
dabatur, ut quisque, addo, aliorum
prout me nusquam alibi in Lactantio observasse. Bun .
Nescio an ((non)) agendas illi fuisse gratias putem. Lego cum Cupero
an non, quod est ironia.
Non deest in ms.
More clementium latronum. Sic Salvanius:
Latrones hoc proverbio uti solent, ut quibus non auferunt vitam, dedisse se dicant.
Capitale. In ms.,
Capitali.
Et. Ita ms. Aliis
ei, pro
et.
0254D
Quid dicam nescio. Lactantius, lib. I, cap. 21:
Nam de infantibus, qui Saturno immolabantur propter odium Jovis, quid dicam nescio.
Exprimi pro indignatione sua non potest. In ms.,
exprimere. Quod si legas, deesse videtur
Mens; atque sic esset legendum,
et tamen his verbis ((mens)) exprimere pro indignatione sua non potest. Sic Lactantius, lib. VI Divin. Institut., cap. 23:
Quibus hoc verbis, aut qua indignatione tantum nefas prosequar? vincit officium linguae sceleris magnitudo.
Nobilibus foeminis. Augebat indignitatem rei, quod
nobiles essent. Nam servile prorsus, et liberis corporibus detestabile erat, sic considerari. Servitia sic solebant a mangonibus
inspicienda sisti licitantibus. Columb .—Ruffinius, lib. VIII, cap. 17:
Cui etiam inter caetera hoc etiam singulare studium erat, ne ullam non dico urbem, sed vel breve oppidum, absque adulterio
nobilium matronarum, quae per loca fuissent repertae, vel corruptione virginum praeteriret.
Latinis
foeminae
0255B non solae sunt, quae viris junctae sunt, sed et virgines. Glossaria Labbei,
Foemina, θήλεια quam vocem vulgo per
foeminea, seu quae foeminei sexus est, interpretantur, quod virginibus quoque proprium est. Bauldri .
Dissimulavit ergo. Et tamen si quis inciderat, mari occulte mergebatur. Consuetudinem quoque suam non intermisit, ut in palatio
per singulos dies sacrificaretur. Et hoc primus invenerat, ut animalia omnia, quibus vescebatur, non a coquis, sed a sacerdotibus
ad aras immolarentur, nihilque prorsus mensae apponeretur, nisi aut delibatum, aut sacrificatum, aut perfusum mero; ut quisquis
ad coenam vocatus esset, inquinatus inde atque impurus exiret. In caeteris quoque magistri sui similis. Nam si quid reliqui,
vel Diocles, vel Maximianus reliquerunt, hic abrasit, sine ullo pudore auferens omnia. Itaque horrea privatorum claudebantur,
apothecae obsignabantur, debita in futuros annos exigebantur. Hinc fames, agris ferentibus; hinc charitas inaudita. Armentorum
0253B ac pecorum greges ex agris rapiebantur ad sacrificia quotidiana, quibus eos adeo corruperat, ut aspernarentur annonam, et
effundebant passim
0254A sine delectu, sine modo; quum satellites universos, quorum numerus ingens erat, pretiosis vestibus et aureis nummis expungeret,
gregariis et tyronibus argentum daret, barbaros omni genere largitionis honoraret. Nam quod viventium bona vel auferebat,
vel dono suis dabat, ((prout)) quisque petierat aliena, nescio an ((non)) agendas illi fuisse gratias putem, quod more clementium
latronum incruenta spolia detrahebat.
XXXVIII. Illud vero capitale, et supra omnes, qui fuerunt, corrumpendi cupiditas, quid dicam nescio, nisi caeca et effraenata,
et tamen his verbis exprimi pro indignatione sua non potest. Vincit officium linguae sceleris
0254B magnitudo. Eunuchi, lenones scrutabantur omnia. Ubicumque liberalior facies erat, secedendum patribus ac maritis fuit. Detrahebantur
nobilibus foeminis
0255A
0255B
Vestes. In ms.,
Vris, male.
Per singulos artus inspiciebantur. Casaubonus notat,
0255C ut servos, sic et servas nudas ab emptoribus fuisse inspectas. Non absimilis (inquit Tollius) olim Persarum licentia, et
hodie Turcarum, atque item Persarum.
Detrectaverat. Ms. legit
detractaverat.
Tanquam majestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia. Ita ms. Nescio quo pacto dictio
pudicitia, tam necessaria ad hujus loci intelligentiam, in nulla editione reperiatur.
Castitatem ac fidem. In ms.,
castitate ac fide.
Monstro, pudicitiae. Ministro constanter legitur in ms. quod ferri non potest; dictio enim
ministri non convenit
Principi. Legendum,
Sub hoc monstro, pudicitiae integritas nulla; aut,
Sub hoc monstro impudicitiae, integritas nulla. Almelov .
et Bauldri .
Ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset. Id est, novam nuptam
defloraret; si hoc verbo uti licet.
Ingenuas virgines imminutas. Imminutas, id est corruptas, vel violatas. Proba ms. codicis lectio; nec
0255D mutanda, siquidem ipsemet Lactantius, Div. Institut., lib. I, cap. 10, paulo ante finem, de spurco illo Jove Paganorum ait:
Reliquam suam vitam in stupris adulteriisque consumpsit. Omitto virgines quas imminuit.
Comites. Id est, aulae proceres, qui principem sectabantur.
Imitabantur ((hoc exemplum, et civium)) suorum, etc. Ms.,
Imitabatur, mendose. Per
hoc exemplum et civium, quindecim litterarum lacunam manuscripti codicis supplevi. Aliter tamen legi posset, cum propius inspicienti appareant in
ms. duae litterae
Tr. quae priores sunt litterae vocis
Tribuni.
In Beneficiis. Beneficium eo loco significat
remunerationem consessam ob quaedam munia recte suscepta et perfecta.
Recusari licebat. Ita ms. Mallem,
recusare licebat, metu submersionis.
Stipator in latere ei. Sic reposuerunt editores, pro
inlata rei, quod est in ms. corrupte.
0256B
A Gothis . . . pulsi. Ad Galerium Maximianum Caesarem confugerunt, et postea se Maximino, quem Galerius adoptaverat, adjunxerunt, et in numerum
Satellitum ac protectorum ejus allecti sunt. Baluz .
Protectoribus. Id est, corporis custodibus.
Orientem ludibrio habuit. Ms. pro
ludibrio, habet
indibria, corrupte. Haec mire conveniunt cum extremis
0256C verbis capitis 19:
Daia vero . . . accepti Orientem calcandum atque conterendum.
Concupisset. Sic et Lactantius,
audisset, quaesisset.
Matrem. Propter Maximini adoptionem a Maximiano Galerio factam, cujus uxor et vidua erat Valeria.
Ad eum. Scilicet Maximinum Daiam, in cujus aulam illa post mariti mortem concesserat, ibi se tutius moraturam esse putans, spreto
Licinio, cui eam Galerius commendaverat. Baluz .
Praemissis. Ms.,
primis.—Buneman. sequitur ms. et habet,
Legatis primis, notamque sequentem exhibet:—
Legatis primis. Editi omnes,
legatis praemissis. At ms.
primis. Ad indicandam impudentiam videtur dixisse legatis primis, id est
per primos jam legatos. Bun .
Quae sola poterat. Subaudi,
libere respondere. Non verebatur enim, ne ipsam vi stupraret, vel necaret Maximinus. Tantum scilicet in Imperatoris uxorem viduam
0256D non audebat tyrannus. Heumannus .
Ferali. Ms.
fedali, corrupte.
Patris ejus. Scilicet Galerii Maximiani, qui erat per adoptionem pater Maximini.
Fidam. In ms.
fidem. Forte,
fidelem, breviatis litteris.
Nominis ac loci. Id est, dignitatis. lib. V Institut., cap. 1:
Non ignobilis . . . . loci. Spartianus in Antonino Geta, cap. 3:
Sed jam optimi in republica loci. Lampridius in Alex. Sever., cap. 5:
Non magni satis loci. Bun .
Feminam. In ms.
femina.
Sine exemplo. Via exemplum secundarum nuptiarum in Augusteis
feminis habemus, praeter Lucillae Lucii Veri uxoris, quam post viri mortem pater Marcus Antoninus Claudio Pompeiano seni, equitis
Romani filio, invitam tamen tradidit. Vide
Capitolin. in Marco, cap. 20.
Homini. Pro
illi, scilicet Maximino.
vestes, itemque virginibus, et per singulos artus inspiciebantur, ne qua pars corporis regio cubili esset indigna. Si qua
detrectaverat, in aqua necabatur; tamquam majestatis crimen esset sub illo adultero pudicitia. Aliqui, constupratis uxoribus,
quas ob castitatem ac fidem carissimas habebant, quum dolorem ferre non possent, se ipsos etiam necaverunt. Sub hoc monstro,
pudicitiae integritas nulla, nisi ubi barbaram libidinem deformitas insignis arcebat. Postremo hunc jam induxerat morem, ut
nemo uxorem sine permissu ejus duceret, ut ipse in omnibus nuptiis praegustator esset. Ingenuas virgines imminutas servis
suis donabat uxores. Sed et Comites ejus sub tali Principe imitabantur ((hoc exemplum, et civium)) suorum cubilia impune violabant.
Quis enim
0255B vindicaret? Mediocrium filias, ut cuique libuerat, rapiebat. Primariae, quae rapi non poterant, in beneficiis petebantur;
nec recusari licebat, subscribente Imperatore, quin aut pereundum esset, aut habendus gener aliquis barbarus. Nam fere nullus
stipator in latere ei, nisi ex gente horum, qui a Gothis tempore vicennalium terris suis pulsi,
0256A Maximiano se tradiderunt, malo generis humani, ut illi barbaram servitutem fugientes, in Romanos dominarentur. His satellitibus
et protectoribus cinctus, Orientem ludibrio habuit.
XXXIX. Denique quum libidinibus suis hanc legem dedisset, ut fas putaret quidquid concupisset, ne ab Augusta quidem, quam
nuper appellaverat matrem, potuit temperare. Venerat post obitum Maximiani ad eum Valeria, quum se putaret in patribus ejus
tutius moraturam, eo maxime quod habebat uxorem. Sed animal nefarium protinus inardescit. Adhuc in atris vestibus erat mulier,
nondum luctus tempore impleto. Legatis praemissis in matrimonio postulat, ejecturus uxorem, si impetrasset. Respondit illa
libere, quae
0256B sola poterat: primo non posse de nuptiis in illo ferali habitu agere, tepidis adhuc cineribus mariti sui, patris ejus; deinde
illum impie facere, quod sibi fidam conjugem repudiet, idem utique facturus et sibi; postremo, nefas esse illius nominis ac
loci feminam sine more, sine exemplo, maritum alterum experiri. Nuntiatur homini quid esset ausa. Libido
0257A
0257B
Comites. Hic feminini generis.
0257C
Ipsam cum matre in exilium relegat. Valeriam nempe cum Prisca Diocletiani uxore, de qua pluribus actum est ad cap. 15.
Ipsam, in ms.
ipsa.
Amicas ejus. Scilicet Valeriae.
Afficto. Ms.
afflicto, corrupte.
Suspicatur. Sic in ms. Editi vero
suspicabatur. Maximinus scilicet
suspicatur.
Eratineo. Locus videtur corruptus: Praesidis nomen est. Baluz .—Forsan
Eratino, ut sit Graecum ἐρατεινὸν, quod idem ac ἐράσμιος. Attamen Heumannus loco
Eratineo suspicatur legendum esse
protinus, quod verbum Lactantio est familiare, ut videtur hujusce libri cap. 29, 30 et 39.
Famulam. Nonnulli legere volunt jure ac merito
filiam.
Fugitivae. In ms.
furtive, male.
Non nimis Augustae proxima. Ita ms. Nonnulli legere volunt
non minus; alii
non nihil.
Necabatur. Ms.
necabantur.
Invenitur quidam Judaeus, etc. Non hoc primum a
0257D Maximino inventum. Praeiverat enim illi vir boni exempli Nero, cum Octaviam uxorem repudiare vellet in gratiam Poppeae Vide.
Tacit. lib. XIV Annalium.
Judex aequus et diligens. Ironice dictum.
Obruatur. Scilicet a civibus, qui earum innocentiam noverant; vel forte, ne Judaeus ipse ob falsum testimonium lapidibus obruatur.
Jussus erat diceret; hae ne loquerentur. Sic restituit criticus anonymus, qui ms. inspexerat in quo quatuordecim circiter desunt litterae. Alii legunt
jussus clam erat, palam, et sic legendum esse conjiciebat doctissimus Nic. Heinsius. At in ms. legi
loquerentur et
coercentur, quae nolui mutare.
Jubentur. Adde, ad supplicium.
Tantum. Ms.
tanti.
Contraxerat. Id est, advocaverat ad spectaculum.
Manibus. In ms.
manus.
Promoti. Vel
progressi, vel ut volunt quidam, duces militares, qui ad ordines priores promoti sunt.
0258B
Instructi velites et sagittarii prosequuntur. Sic lego
0258C cum Baluzio inter suae editionis errata, cum sit in ms.,
instructibile mens essagittari, nullo sensu, et sit idem litterarum numerus. Recte enim hic (inquit) conjunguntur
velites et
sagittarii, cum utrique sint levis armaturae milites.
Jacuissentque. Ita ms. et recte. Deest
que in priscis editionibus.
Adultero. Scilicet Judaeo.
Adultero, in ms.,
adulterio.
Aperuit. Heumannus legit
aperit.
Inquit. Ms.
in quod. Redundat hoc verbum, vel mutandum ut fecimus, cum additione conjunctionis,
ac quae deest in ms. quasi diceret,
sub extremo spiritu locutus est, vel ait omnibus qui videbant, ac innocentes occisas esse testatur.
Augusta. Valeria nempe, Galerii Maximiani vidua.
Gnarum. Ms.
magnarum, male.
Calamitatis. In ms.,
calamitates.
Deprecetur. Ms.
Deprecatur.—Deprecetur. Valde precetur. Cic. lib. II, epist. 24:
Legatos senatus non
0258D
ad deprecandam pacem, sed ad bellum denuntiandum miserat.—Deprecetur. Ms.,
deprecatur. Illud prius rectius, pro
precetur, ex indole Lactantii, cujus exempla indicari ad lib. III Instit. cap. 17. Bun .
Imperfecta legatione. Ita ms. nonnulli eruditi legi volebant,
perfecta legatione. Quam ultimam lectionem valde probat Bunemannus notam sequentem exhibens:—
Perfecta legatione. Sic omnino cum Heinsio legendum pro edd. ex ms. imperfecta; nisi malis,
jam perfecta legatione. Bun .
Eodemque tempore. Ita ms. Duo eruditi viri vellent,
eodem quoque tempore.
Senis. In ms.
senex.
Maximiani. Herculii nempe.
Senis Maximiani statuae . . . revellebantur. Confirmantur ab Eusebio, hist. Eccl. lib. VIII, cap. 13; lib. I Vitae Constantin., cap. 47, de quibus disputant Baluzius
et Nurrius. Bun .
Imagines cum quo pictus esset. Ita ms. absque ulla lacuna. Post
imagines, videtur deesse
illius.
in iram furoremque convertitur. Statim mulierem proscribit, bona ejus rapit, aufert comites, spadones in tormentis necat,
ipsam cum matre in exilium relegat; nec in locum certum: sed huc atque illuc praecipitem cum ludibrio exturbat, et amicas
ejus afficto adulterio damnat.
XL. Erat clarissima foemina, cui ex filiis juvenibus jam nepotes erant. Hanc Valeria tamquam matrem alteram diligebat, cujus
consilio negatam sibi suspicatur. Dat negotium Praesidi Eratineo, ut eam cum dedecore interficiat. Huic aliae duae adjunguntur,
aeque nobiles, quarum altera Vestalem famulam virginem Romae reliquerat, fugitivae tunc Valeriae familiaris. Altera virum
habuit senatorem, non nimis Augustae proxima.
0257B Sed utraque ob eximiam pulchritudinem corporis ac pudicitiam necabatur. Rapiuntur subito mulieres, non ad judicium, sed
ad lactrocinium. Nec enim quisquam accusator extabat. Invenitur quidam Judaeus ob alia facinora reus, qui spe impunitatis
inductus, adversus insontes mentiatur, Judex aequus et diligens extra civitatem cum praesidio, ne lapidibus obruatur, protulit.
Agebatur haec tragoedia Nicaeae. Inrogantur tormenta Judaeo, dum quae jussus ((erat diceret; hae ne)) loquerentur, pugnis
a tortoribus coercentur: innocentes
0258A duci jubentur. Fletus et comploratio, non illius tantum mariti, qui aderat bene meritae uxori, sed omnium, quos res indigna
et inaudita contraxerat. Ac ne impetu populi de carnificum manibus raperentur, promoti militari modo instructi velites et
sagittarii prosequuntur. Ita mediae inter cuneos armatorum ad supplicium deductae. Jacuissentque insepultae, domesticis in
fugam versis, nisi eas furtiva amicorum misericordia sepelisset. Nec adultero impunitas promissa persolvitur: sed patibulo
affixus, aperuit omne mysterium, et sub extremo spiritu inquit omnibus, qui videbant, ((ac)) innocentes et occisas esse testatur.
XLI. Augusta vero in desertas quasdam solitudines Syriae relegata, patrem suum Diocletianum per occultos
0258B gnarum calamitatis suae fecit. Mittit ille legatos, et rogat ut ad se filiam remittat. Nihil proficit. Iterum ac saepius
obsecrat. Non remittitur. Postremo cognatum suum quemdam militarem ac potentem virum legat, qui eum beneficiorum suorum admonitum
deprecetur. Is quoque, imperfecta legatione, irritas preces renuntiat.
XLII. Eodemque tempore senis Maximiani statuae Constantini jussu revellebantur, et imagines cum quo pictus
0259A
0259B
Senes ambo. Diocletianus scilicet, et Maximianus Herculius.
Cum videret vivus. Diocletianus, cujus viventis imagines deponebantur; quia conjunctae erant cum
0259C imaginibus Herculii.
Nulli. In ms.,
nulla.
Duplici aegritudine. Scilicet ob contumeliam tum filiae, tum sibi illatam. Heum .
Anima. In ms.,
animam.
Per dolorem. Id est,
prae dolore, vel
propter dolorem.
Suspiria. Cuspinianus in Diocletiano:
Quidam dicunt stupore mentis, et longa aegritudine confectum, animam inter suspiria efflasse. Ex Cedreno .
Adeo. Viri docti legebant
a Deo.
In odium vitae dejectus. Ita ms. licet mox praecesserit
dejectus. Quare plures legere mallent
devectus; alii
adductus, ut Cicero
in odium, in invidiam adducere.—In odium vitae dejectus. Legitur pro
dejectus, deductus apud Buneman. qui notam sequentem dedit:—
In odium vitae deductus. Ita Graevius correxit. Lactantius lib. II, cap. 1:
Ad extremam mendicandi necessitatem deductus; lib. II, cap. 1:
deductus ad . . . caecitatem. Val. Max. lib. I, cap. 1: Regulus ad
0259D captivi fortunam
deductus. Ipsa phrasis vix invenietur. Bun .
Fame atque angore confectus est. Alii eum morbo aquae intercutis extinctum ferunt, alii veneno, Suidas suspendio. Ut ut se res habeat, perisse eum constat
anno 312, ante nuptias Licinii et Constantiae. Pagius .
Unus supererat. Nimirum Maximinus cognomine Daza vel Daia, adhuc qui Orienti praeerat.
Quia. In ms.
qui ad.
Ut. In ms. bis repetitur
ut, ut.
Constantini sororem. Constantiam, quae postea sic Ario favit, ut etiam fratrem suum ad eum protegendum impelleret. Baluz .
Desponsam. Id est,
desponsatam.
Postulatum. In ms. legitur
postulatam; editi habent
postulans. Scripsimus
postulatum, quod rectius videtur.
Familiariter. Id est, amice.
0260B
Necem patris sui. Maximiani Herculii, quem Constantinus strangulari jusserat apud Massiliam. Zozimus lib. II:
Maxentius occasiones gerendi adversus Constantinum belli quaerebat, seque dolere propter obitum
0260C
patris sui simulans, cui mortis causam Constantinus praebuisset. Baluz .
Senem illum. Maximianum Herculium.
Tam exitiabilem. Sic reposui, cum in ms. sit
xtabilem, cum defectu trium aut quatuor initialium litterarum. Potest etiam legi, si mavis,
detestabilem, supprimendo
tam.
Finxisse Discordiam. Eutropius lib. X:
Inde ad Gallias profectus est, dolo composito, tanquam a filio esset expulsus. Baluz .
Succidendos. In ms.
succedendos.
Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Inter Constantinum et Maxentium, ab anno nempe 311.
Responsum. Ab oraculo scilicet.
Duces. Ms.,
ducere.
Et suum proprium. Locutio Lactantiana: lib. IV, cap. 14:
Suum proprium; lib. III, cap. 10 et lib. IV, cap. 40:
Suo proprio; lib. V, cap. 2:
Alii suo proprio adversus justos odio; et de Opif. cap. 2:
Singulis
0260D
autem generibus ad propulsandos impetus externos sua propria munimenta constituit.
Italis. Heum. putat, et quidem recte, legend. esse
Getulis, qui Mauris erant proximi.—
De Mauris atque Italis. Heuman. ingeniose,
de Mauris ac Getulis. Nempe enim hi vicini junguntur. Tolerari tamen potest ms. recepta lectio; nam vel maxime necessarium fuit, etiam ex Italis,
quippe propinquioribus locis extractum exercitum Romam versus contrahere. Bun .
Dimicatum, etc. Heumannus legit,
Dimicatum est.
Ad utrumque paratus. Eventum puta peremptorium, citam mortem, aut victoriam laetam. Apud Virgilium Aeneidos, l. II, v. 61:
Fidens animi, atque ad utrumque paratus.
Pontis Mulii. Sequor ms. qui haud secus habet. In editis est
Mulvii, quod verum est nomen, hodie
Ponte Mole.
0261B
Dies, quo Maxentius imperium ceperat . . . 6 kalend. novemb., etc. Maxentius, ut ex Lactantio liquet, 6 kalend. novemb. id est, 27 octob. imperator Romae appellatus est. Maxentium vicit
Constantinus 6 kalend. novemb. auctore eodem Lactantio.
esset, detrahebantur. Et quia senes ambo simul plerumque picti erant, et imagines simul deponebantur amborum. Itaque quum
videret vivus, quod nulli unquam imperatorum acciderat, duplici aegritudine affectus, moriendum sibi esse decrevit. Jactabat
se huc atque illuc, aestuante anima per dolorem, nec somnum, nec cibum capiens. Suspiria et gemitus, crebrae lacrymae, jugis
volutatio corporis, nunc in lecto, nunc humi. Ita viginti annorum felicissimus imperator, ad humilem vitam dejectus adeo,
et proculcatus injuriis, atque in odium vitae dejectus, postremo fame atque angore confectus est.
XLIII. Unus jam supererat de adversariis Dei, cujus
0259B nunc exitum ruinamque subnectam. Cum haberet aemulationem adversus Licinium, quia praelatus ei a Maximiano fuerat, licet
nuper cum eo amicitiam confirmasset, tamen ut audivit Constantini sororem Licinio esse desponsam, existimavit affinitatem
illam duorum imperatorum contra se copulari. Et ipse legatos ad urbem misit occulte, societatem Maxentii atque amicitiam postulatum.
Scribit etiam familiariter. Recipiuntur legati benigne, fit amicitia,
0260A utriusque imagines simul locantur. Maxentius tanquam divinum auxilium libenter amplectitur. Jam enim bellum Constantino
indixerat, quasi necem patris sui vindicaturus. Unde suspicio inciderat, senem illum tam exitiabilem finxisse discordiam cum
filio, ut ad alios succidendos viam sibi faceret, quibus omnibus sublatis, sibi ac filio totius orbis imperium vindicaret.
Sed id falsum fuit. Nam id propositi habebat, ut et filio, et caeteris extinctis, se ac Diocletianum restitueret in regnum.
XLIV. Jam mota inter eos fuerant arma civilia. Et quamvis se Maxentius Romae contineret, quod responsum acceperat, periturum
esse, si extra portas urbis
0260B exisset; tamen bellum per idoneos duces gerebatur. Plus virium Maxentio erat, quod et patris sui exercitum receperat a Severo,
et suum proprium de Mauris atque Italis nuper extraxerat. Dimicatum, et Maxentiani milites praevalebant; donec postea confirmato
animo Constantinus, et ad utrumque paratus, copias omnes ad urbem propius admovit, et e regione Pontis Mulii consedit. Imminebat
dies, quo Maxentius imperium ceperat, qui est ad sextum
0261A
0261B
Commonitus in quiete. Proprium hoc verbum.
Moneri
0261C enim dicuntur, quibus Deus aliquid per somnium imperat. Vide Inscript. Antiq. Tollius .
Coeleste signum. Immortale signum alibi vocat Lactantius lib. IV, cap. 27, id est, signum crucis, Iste porro locus est magni momenti. Signat enim, et locum,
et diem quo crux, in qua vinceret, ostensa est Constantino. Nam cum ex testimonio Eusebii, qui se id accepisse ait ab ore
Constantini, constet visum ab eo crucis trophaeum in coelo horis meridianis, sole in occasum vergente; et addubitanti quidnam
hoc spectrum sibi vellet, nocte sequenti Christum Dei dormienti apparuisse cum signo illo, quod in coelo ostensum fuerat,
praecepisseque, ut militari signo ad similitudinem ejus, quod in coelo vidisset, fabricato, eo tamquam salutari praesidio
in praeliis uteretur: certum est utramque visionem uno in loco, et intra spatium aliquot horarum contigisse.
Et transversa X littera, summo capite circumflexo. Christum in scutis notat. Ms.
Christo. Haec ita intelligenda sunt, ut Christi Monogramma circumflexum
0261D fuerit in capite Labari, ut videmus in nummis veteribus.
Sine imperatore. Sine Maxentio.
Concurrit. Concurrere, passim est ad pugnam, ad praelium procedere. Accipio autem hic
pari fronte concurrere, pro eadem fiducia et alacritate, qua contra te veniant hostes, obviam illis ire. Vel si mavis,
omnes aequali fronte concurrunt. Concurrit, alii
concurrunt.
Neque his fuga nota, neque illis. Haec Virgilii Verba in antiquissimo Lactantii codice conservata confirmant a Pierio asserta, lib. X Aen. vers. 757:
bis neque . . . neque, non vero, ut hodie,
neque nec legendum esse. Bun .
Dux increpitatur. Maxentius.
Natali suo. Id est, die illo quo imperator factus est.
Edebat. Ms.
Cumque . . . et debita. nullo sensu. Pro
et debita, cum nonnullis viris doctis lego
edebat, scilicet Maxentius. Ms.
Cumque, lego
tumque; aliis
0262B cunctus.
Scinditur. De exciso ponte vide Euseb. lib. IX Hist. Eccles. cap. 9, et Zozimum, lib. XI, cap. 15.
Supererat aciei. Biblica haec phrasis esse videtur: Exod. cap. XVII, v. 11. Forte legendum
suberrat aciei (inquit Bauldri) id est, sese huc et illuc per
0262C pugnantium ordines extendit, vim suam latenter contra Maxentii milites exerens.
Acies enim saepe pugna, seu praelium est.
Suberrare autem
aciei, ut apud Claudianum,
suberrare montibus. Sed Heumann. ita legendum esse putat:
At manu Dei superante, acies Maxentiana proterretur.
Maxentianus proterretur. Ita ms. Maxentianus scilicet miles. Alii volunt,
Maxentiana, nempe
acies. Nonnulli malunt,
Maxentiani proterrentur. Si quid immutandum esset, mallem,
Maxentius proteritur. Proterrere est terrendo fugare.
Ac. In ms.,
hac.
Tandem. Ms.,
tamen.
Titulum. Scilicet
maximi. Post mortem Galerii Maximinus, quia prior Caesar, quanquam postremo Augustus fuerat, primas sibi in titulis atque honoribus
inter ejus temporis Augustos vindicabat, ait Eusebius, Hist. Eccles. lib. IX, cap. 10, Jam vero Senatus decrevit, ut primus
Augustorum Constantinus esset.
0262D
Vindicabat. Forte,
vindicarat.
Adversus imperatorem maximum. Imperatoris filium, qui Transalpinas provincias haereditate, Italiam et Africam victoria tenebat. Non enim veri est simile,
senatus illo decreto
maximi tum cognomen datum fuisse. Adi Cuperum. Cell .
Contendit. Verbum istud in ms. mancum est et prope detritum, ac vix legi potest.
Uxorem. Scilicet Constantiam, Constantini sororem.
Quam. Voculam hanc delendam putat Heumannus.
Mansionibus geminatis. Id est, una die tantum fecit itineris, quantum duae mansiones in via Regia distabant invicem. Nec in prima, sed in secunda
quiescebat. Cellar .
In Bithyniam concurrit. Ita ms. Nonnulli volunt,
accurrit; Almelov.
cucurrit. Nam facile
cu, in
cum, et postea in
con, mutatum est.
kalendas novembris; et quinquennalia terminabantur. Commonitus est in quiete Constantinus, ut coeleste signum Dei notaret
in scutis, atque ita praelium committeret. Fecit ut justus est, et tranversa X littera, summo capite circumflexo, Christum
in scutis notat. Quo signo armatus exercitus capit ferrum. Procedit hostis obviam sine imperatore, pontemque transgreditur.
Acies pari fronte concurrit. Summa vi utrinque pugnatur. Neque his fuga nota, neque illis. Fit in urbe seditio, et dux increpitatur,
velut desertor salutis publicae. Tumque repente populus (Circenses enim natali suo edebat), voce subclamat, Constantinum vinci
non posse.
Qua voce consternatus proripit se, ac vocatis quibusdam Senatoribus, libros Sibyllinos inspici jubet,
0261B in quibus repertum est, illo die hostem Romanorum esse periturum. Quo responso in spem victoriae inductus procedit, in aciem
venit. Pons a tergo ejus scinditur. Eo viso, pugna crudescit, et manus Dei supererat aciei. Maxentianus proterretur; ipse
in fugam versus properat ad pontem, qui interruptus erat, ac multitudine fugientium pressus, in Tiberim deturbatur. Confecto
tandem acerbissimo bello, cum
0262A magna Senatus populique Romani laetitia susceptus Imperator Constantinus, Maximini perfidiam cognoscit, litteras deprehendit,
statuas et imagines invenit. Senatus Constantino, virtutis gratia, primi nominis titulum decrevit, quem sibi Maximinus vindicabat,
ad quem victoria liberatae Urbis quum fuisset allata, non aliter accepit, quam si ipse victus esset. Cognito deinde Senatus
decreto, sic exarsit dolore, ut inimicitias aperte profiteretur, convicia jocis mixta adversus imperatorem maximum diceret.
XLV. Constantinus, rebus in Urbe compositis, hyeme proxima Mediolanum contendit. Eodem Licinius advenit, ut acciperet uxorem.
Maximinus ubi eos intellexit
0262B nuptiarum solemnibus occupatos, exercitum movit e Syria, hyeme quam cum maxime saeviente, et mansionibus geminatis, in Bithyniam
concurrit, debilitato agmine. Nam maximis imbribus, et nivibus, et luto, et frigore, et labore jumenta omnis generis amissa
sunt, quorum miserabilis per viam strages speciem jam futuri belli, et similem cladem militibus nuntiabat. Nec ipse intra
fines suos moratus
0263A
0263B
Transjecto protinus freto. Thraciae nimirum. Vulgo Bosphorus Thracius nuncupatur.
Ad hujusmodi casus. In veteri codice legitur,
ad hujusmodi
0263C
causa Licinio conlocati. Nostra emendatio bona est. Et saepe in antiquis codicibus reperitur scriptum
causa, pro
casus; ut apud S. Ambrosium epist. 43:
In natura casus est, in electione judicium; pro quo in vetustissimo codice ms. Ecclesiae Bellovacensis scriptum est
causa, quamvis non bene. Baluz .
Illicere. In ms.
illicire.
Nec tamen quidquam vis aut promissa valuerunt. Ita ms.
Imperatorem. Scilicet
Licinium.
Paucitate diffisi. Gal. malebat,
Paucitate defecti. Nihil mutandum. Sic Tacitus lib. II Hist., cap. 23:
Diffisus paucitate cohortium; uti Jac. Gronovius ex ms. Oxon. restituit. Contrario modo Livius, lib. VI, cap. 23:
fidentes militum numero. Lactantiana vero phrasis, lib. VIII Institut., cap. 1: Dum . . . coelesti mercede diffidit. Bun .
Heracleam. Ms.
Heracliam. Scilicet Thraciae, quae est et Perinthus infra. Zozimus lib. I, cap. 62.
0263D
Accepta in deditione. Ita Ms. Legendum esset
in deditionem. Sed ut jam supra adnotavi, sic loquitur Lactantius.
Perintho. Ms.,
Perentho.
Licinio jam secundam mansionem tenente distantem millibus totidem. Sic lego cum Vossio et Baluzio. In Manuscripto est,
secunda mansione tenente destantum, mendose omnino.
Qui collectis. Cum Vossio lego,
Qui; scilicet Licinius, In ms. est,
atque.
Quantis. Pro
quot.
Quippe cum ille. Maximinus.
Ipse vix. Licinius.
Propinquantibus. Verbum ex poetis, ut jam supra observavi ad initium capitis 24, estque apud Lactantium.
Si victoriam cepisset. Id est, reportasset. Quid aliud enim victoriam
capere esse possit, quam, ut vulgo Latini locuti sunt, reportare, adipisci, consequi? Sed
0264B quis interim, praeter nostrum,
victoriam capere usurpavit? Nam nullum mihi uspiam exemplum observatum. Nihil usitatius eo loquendi modo apud Lactantium,
0264C in cujus scriptis, et praecipue lib. VII, frequenter legimus,
capere virtutem, capere sapientiam, capere originem, capere fructus, capere notitiam, lib. de Ira Dei, cap. 7:
capere morbos; lib. de Opific., cap. 4,
capere mortem. Ibid.
Christianorum nomen extingueret. Lactantius Div. institut. lib. I, cap. 18:
Magnam partem generis humani extinxit.
Quiescenti. Id est, dormienti. Confer elegantissimum Lactantii locum libri de Opificio Dei, cap. 18:
Corpus enim vigilante sensu licet jaceat immobile, tamen non est quietum; . . . ne saluberrimam quietem corporis interrumpat.
Deum summum. Hoc epitheto, cum de vero Deo agitur, vix quidquam frequentius in indubitatis Lactantii lucubrationibus; et in hoc opere
cap. 1, cap. 47 et alibi. Quin haec etiam inter alia Lactantium istius quoque libelli parentem esse suadeant, dubitari non
potest. Bauldri .
0264D
Si fecisset. Lege potius,
id si fecisset, ait Heumannus.
Notarium. Id est, unum a secretis.
Acciri. Ms.
asciri.
Omnem. Heumann. putat scribendum esse
nostram.
Libellis. Id est, chartis brevioribus; ita post Gisbertum Cuperum doctiss. Heumannus.
Praepositos. Praepositi erant primarii, qui praeerant legionibus, ut patet ex quibusdam Gruteri inscriptionibus.
Universis. Scilicet Licinii militibus.
Statuit imperator praelium diei Kal. Maiarum. Imperator, ut videtur, Licinius. Kalendis Maii factus fuerat Caesar Maximinus.
Diei. Docti putant scribendum esse
in diem; non male.
est: sed transjecto protinus freto, ad Byzantii portas accessit armatus. Erant ibi milites praesidiarii, ad hujusmodi casus
a Licinio conlocati. Hos primum muneribus et promissis illicere tentavit: postea vi et oppugnatione terrere; nec tamen quidquam
vis aut promissa valuerunt.
Jam consumpti erant dies undecim, per quos fuit spatium nuntios litterasque mittendi ad Imperatorem, cum milites non fide,
sed paucitate diffisi, seipsos dederunt. Hinc promovit Heracleam; et illic eadem ratione detentus, aliquot dierum tempus amisit.
Et jam Licinius, festinato itinere, cum paucis Adrianopolim venerat, cum ille, accepta in deditione Perintho, aliquanto moratus,
processit ad mansionem millia decem et octo. Nec enim poterat ulterius, Licinio jam
0263B secundam mansionem tenente distantem millibus totidem; qui, collectis ex proximo quantis potuit militibus, pergebat obviam
Maximino, magis ut eum moraretur, quam proposito dimicandi, aut spe victoriae. Quippe cum ille septuaginta millium armatorum
exercitum duceret, ipse vix triginta millium numerum collegisset. Sparsi enim milites per diversas regiones fuerant, et adunari
omnes angustiae temporis non sinebant.
XLVI.
0264A Propinquantibus ergo exercitibus, jam futurum propediem praelium videbatur. Tum Maximinus ejusmodi votum Jovi vovit, ut
si victoriam cepisset, Christianorum nomen extingueret, funditusque deleret. Tunc proxima nocte Licinio quiescenti adsistit
Angelus Dei, monens ut ocius surgeret, atque oraret Deum summum cum omni exercitu suo; illius fore victoriam, si fecisset.
Post has voces, cum surgere sibi visus esset, et cum ipso qui monebat, adstaret, tunc docebat eum quomodo et quibus verbis
esset orandum. Discusso deinde somno, notarium jussit acciri, et sicut audierat, haec verba dictavit:
Summe Deus, te rogamus. Sancte Deus, te rogamus. Omnem justitiam tibi commendamus, salutem nostram
0264B
tibi commendamus, imperium nostrum tibi commendamus. Per te vivimus, per te victores et felices existimus. Summe sancte Deus,
preces nostras exaudi. Brachia nostra ad te tendimus. Exaudi, sancte summe Deus.
Scribuntur haec in libellis pluribus, et per praepositos tribunosque mittuntur, ut suos quisque milites doceat. Crevit animus
universis, victoriam sibi credentibus de coelo nuntiatam. Statuit imperator praelium diei kalendarum maiarum, quae octavum
annum
0265A
0265B
Ejus. Scilicet Maximini.—
Nuncupationis ejus. Quo Maximinus Caesar creatus fuerat. Natalis ergo est imperii, non vitae. Et id Licinius agebat, ut Maximinum ipsius natali
vinceret, sicut natali suo victus fuerat Maxentius. Cell .—Mox Ms. prave,
implebunt. Bun .
Implebant. Ms.,
Implebunt.
Ut suo potissimum natali vinceretur. Videlicet Maximinus.
Sicut ille victus est Romae. Ille, scilicet Maxentius.
Nuntiatur in castra movisse. Scilicet Licinii. Sic
0265C apud Ciceronem, orat. pro Milone,
nunciatum esse in hortos, et lib. de Claris orat.:
in Tusculanum mihi nunciabantur gladiatorii sibili.
Sterilis. Ms.,
sterelis, mendose.
Serenum. Circa Resiston, Thraciae locum inter Hadrianopolim et Heracleam, contra Zosimum, qui pugnam hanc in Illyriis pugnatam refert.
Ex Baluzio .—
Quem vocant serenum. Plerique littera majuscula aut diversis typis, quasi esset nomen proprium
Serenum: sed omnis campus ab arboribus nudus dicebatur
serenus, lucidus. Sic. Lact., lib. VI Inst., cap. 3:
Habere planum iter, Lucidum amoenumque campum. Bun .
Utraque acies. Ms.
utroque.
Galeas resolvunt. Id est, resolvunt nexus ligaminum quibus galeae capiti aptabantur, et constringebantur ne exciderent. Itaque milites, nonnisi
depositis galeis, nudoque proinde capite, quam edocti fuerant dixerunt precem, vel juxta praeceptum angeli qui dictaverat
0265D precem, vel juxta illud Apostoli I ad Corinthios, cap. II, cap. IV et VII:
Omnis vir orans velato capite dedecorat caput suum . . . . vir enim non debet ve lare caput.
Et post Imperatorem precem dicunt. Sic lego. In Ms. est
p imperatore prc dicunt. Prima littera
p scripta est cum lineola subter transversa, quam existimo significare
post; deinde
imperatore cum lineola transversa super
e finalem; et tandem duae lineolae super
p et
c, ita ut sit
precem. Sic et lib I Divin. Institut.:
Cum precem . . . expromeret. Attamen Cellarius scribendum putat
pro imperatore, sed minus recte.
Virtute. Id est, fortitudine bellica; sicut et infra.
Scuta tollunt. Id est,
attollunt.
Ferri. In ms.
ferre, parum latina locutio.—
Ferri non potuit. Heumannus corrigit,
perpelli non potuit. Dixit quidem cum Cicerone noster l. v Inst., c. 16:
Ad utilitates suas . . . ferri; sed hoc minus hic convenit. Mallem
0266B propius litteris mss.,
flecti non potuit ad pacem. Bun .
Tenax. Avarum fuisse Licinium multis exemplis probat Eusebius, l. I de Vita Constantini, c. 55. Fragmentum de Constantio Chloro,
p. 474:
Licinius scelere, avaritia, crudelitate, libidine saeviebat. Baluz .
Exercitu. In ms.,
exercitum.
Quiverunt. Istud verbum amat Lactantius, et in multis ejus operum locis memini me legere, ut supra, c. 18, post initium
quiret; l. II Div. Institut., c. 5, intelligere quiverunt; lib. V, c. 10, post medium,
0266C
iram frenare nequiverit; c. 22,
si id efficere non quiverint; l. VI, c. 2,
non queat contueri. Sic l. VII, c. 7, et de Opific., c. 4. At in ms.,
quieverunt, vitiose.
Metebatur. Ms.,
metuebatur. Sed legendum est,
metebatur. Sic Silius Italicus, lib. IV, v. 464:
Metit agmina tectus
Coelesti clypeo et sternit, etc.
Sic Lactantius ipse, lib. VII, c. 15:
Tunc peragrabit clades orbem, metens omnia. Cellar .—
Metebatur. Sic recte correctum pro ms. vitioso,
metuebatur. Metere hoc sensu illustravi ad l. VII Inst., c. 15. Bun .
Ad devotam mortem. Devota mors hic loci est
mors destinata, quomodo apud Virgilium, Aeneid. I, 716 . . . Gallice,
à une mort volontaire. Maucroix .—Hoc est ad mortem voluntariam, sensu feliciter declarato. Bauldri .
Deus summus subjecit. Martyrium S. Basilei, episcopi Amaseae:
Licinius igitur omnipotente Domini nostri Jesu Christi manu adjutus victoriam de Maximino reportavit. Baluz .
0266D
Putabat. Lege
putarat, ex Heuman .
Sumpta veste servili. Confirmat hanc narrationem Eusebius, l. IX Hist. eccl., c. 10, et l. I de Vita Constantini, c. 58. Baluz .
Fretum trajecit. Id est, Bosphorum Thracium, atque ex Europa in Asiam navigavit.
At in exercitu. Cum Tollio lego
at pro
ac, quod est in ms. et mox praecessit. Almelov. legebat,
ac ita exercitus pars dimidia prostrata est.
Pars autem. Adde altera.—
Pars autem. Heuman.
pars altera corrigit; ego nihil muto: sed subaudio ex prioribus,
pars autem dimidia. Bun .
Una die. Post haec verba deesse videtur juxta doctos nomen mansionis, quam petierat hac die, cum altera nocte Nicomediam petierit.
Forte deest
Melantiada.—Una nocte atque una die . . . Nicomediam. Deesse videtur nomen mansionis, unde altera nocte Nicomediam pervenerit. Columbo videtur
fugiens, aut simile desiderari. Cell .
nuncupationis ejus implebant, ut suo potissimum natali vinceretur, sicut ille victus est Romae. Maximinus voluit praeire
maturius: pridie mane aciem composuit, ut natalem suum postridie victor celebraret. Nuntiatur in castra movisse Maximinum.
Capiunt milites arma, obviamque procedunt. Campus intererat sterilis ac nudus, quem vocant Serenum. Erat jam utraque acies
in conspectu. Liciniani scuta deponunt, galeas resolvunt, ad coelum manus tendunt, praeeuntibus Praepositis, et post Imperatorem
precem dicunt. Audit acies peritura precantium murmur. Illi, oratione ter dicta, virtute jam pleni, reponunt capitibus galeas,
scuta tollunt. Procedunt Imperatores ad colloquium. Ferri non potuit Maximinus ad pacem. Contemnebat enim Licinium, ac desertum
0265B iri a militibus existimabat, quod ille esset in largiendo tenax, ipse autem profusus, eoque proposito moverat bellum, ut,
exercitu Licinii sine certamine accepto, ad Constantinum duplicatis viribus statim pergeret.
XLVII.
0266A Ergo propius acceditur, tubae canunt, signa procedunt. Liciniani, impetu facto, adversarios invadunt. Illi vero perterriti,
nec gladios expedire, nec tela jacere quiverunt. Maximinus aciem circumire, ac milites Licinianos nunc precibus sollicitare,
nunc donis. Nullo loco auditur. Fit impetus in eum, et ad suos refugit. Caedebatur acies ejus impune, et tantus numerus legionum,
tanta vis militum a paucis metebatur. Nemo nominis, nemo virtutis, nemo veterum praemiorum memor; quasi ad devotam mortem,
non ad praelium venissent, sic eos Deus summus jugulandos subjecit inimicis. Jam strata erat ingens multitudo. Videt Maximinus
aliter rem geri quam putabat. Projecit purpuram, et sumpta veste servili
0266B fugit, ac fretum trajecit: at in exercitu pars dimidia prostrata est, pars autem vel dedita, vel in fugam versa est. Ademerat
enim pudorem deserendi desertor imperator. At ille kalendis maiis, id est, una nocte atque una die, Nicomediam alia nocte
pervenit,
0267A
0267B
Locus praelii. Forte prope Heracleam ad 14 millia passuum versus Occidentem.
Petivit Orientem. Zozimus:
Per Orientem in Aegyptum discedens, spe cogendarum copiarum, quantae gerendo bello sufficerent. Baluz .
In Cappadocia. In ms.,
ex Cappadocia.
Vestem resumpsit. Nimirum purpuram, signum imperatoriae majestatis.
Distributa. In suas legiones, ut inde supplementum esset legionibus.
0267C
Trajecit. Per Bosphorum Thracium.
Pugnam. In ms.,
pugna; male.
Gratiam Deo . . . retulit. Alius tum Licinius fuit ab eo, qui postea factus est: laudatus etiam ab Eusebio, l. IX, c. 9. Bun .
Die Iduum Juniarum. Ista non sunt intelligenda de die quo datum est edictum, sed de die quo Licinii jussu propositum est Nicomediae. Baluz .
Constantino atque ipso ter consulibus. Id est, anno Christi 313.
De restituenda Ecclesia. Nicomediensi scilicet, caeterisque, quae ante decennium per totam Bithyniam, cujus Nicomedia princeps erat civitas, fuerant
eversae. Nam Nicomediensis quidem prima omnium eversa fuerat, et solo adaequata, ut ex capite 12 certum est.
Litteras. Eas descripsit Eusebius, l. X, c. 5, sed e romana lingua in graecum sermonem translatas, ut ipse ait. Quod ergo eas nunc
habemus latine, uti editae primo sunt, unius Lactantii diligentiae debemus. Sed
0267D iste omisit praefationem, quam Eusebius habet. Baluz .—
Litteras. Id est, ex utriusque interpretis versione,
edictum. Et Pagius quidem exerte in hoc ipso argumento,
epistolam, inquit,
et edictum hic non distinguo. Sed esse, accurate loquendo, nonnihil discriminis inter edicta et litteras imperatorum ad praesides datas, jam ante, ni fallor,
ostendit Paulus Bauldri nota ultima ad has litteras infra.
Proponi. Vopiscus, in Firmo, c. 5,
edictum proponi jussit. Frequens verbum
proponere hoc modo. Bun .
Tam ego Constantinus. Ms.,
tam ego quam Constantinus; male. Vid. seq.
Quam etiam. Alia exempla particularum
tam . . . quam etiam dedi ad Lact. l. v Inst., c. 20,
tam contemptum . . . quam etiam injurias. Bun .
Credidimus. Ms.,
credimus.
Divinitatis. Ms.,
divinitas.
Continebatur. Heumann.,
continetur.
Sequendi. In Ms.,
sequenti.
0268B
Quo quidem divinitas, etc. Quidam legunt
ut quidem divinitas; nonnulli
quo, pro
ut, sicut infra
quo scires. Pronum fuit cum erudito Toinardo exscribere ex Eusebio, l. X, c. 5, et Nicephoro, l. VII, c. 41:
Quo quidquid est divinitatis et rei coelestis, nobis et universis qui sub imperio nostro degunt constituti, propitium esse
possit.
Ego ut a manuscripto minus recedam, leviori mutatione lego cum doctissimo Graevio:
Quo quidem divinitas in sede coelesti nobis, atque omnibus qui sub potestate nostra sunt constituti, placata
0268C
et propitia possit existere. Almelov. et Sparkius legunt,
quod quidem divinitas . . . placatum et propitium possit efficere.
Consilio. Lege
consilium, deleta virgula post
salubri, ex Graeco Eusebii.
Dederat. Ita ms. Priscae editiones,
dederet: lege potius
dederit.
Summa divinitas. Nec aliter Lactantius Divin. Institut. lib. VII, cap. 26, in Epilogo ad Constantinum imp. ante finem:
Te providentia summae divinitatis ad fastigium principale provexerit. Et lib. V, cap. 10:
Offensa divinitas scelere hominum prave religiosorum, gravi eos infortunio mactat. Et supra,
divinitatis reverentia. Nota
divinitatem, pro
Deo a Lactantio usurpari—
Summa divinitas. Non Jupiter, ut quidam putant, sed Deus summus indicatur. Conf. Nurr., p. 371. Saepe ita Lactantius, lib. IV, cap. 3:
Divinitas, quae gubernat hunc mundum; lib. V, cap. 10:
Offensa divinitas, etc. Bun .
0268D
Solitum favorem. Ms.
solita fervorem.
Dicationem. Id est,
dignationem. Vide, si lubet, Cangii Glossarium lat. Apud Eusebium est,
Devotionem.—Dicationem. Sic, pro aliorum
dignationem, ex ms. restituendum.
Dicatio, inquit Nurrius,
est titulus honoris, qui praesulibus et proconsulibus dabatur. Bun .
Scriptis ad officium tuum datis. Pro
ad officium tuum, apud eumdem Eusebium legitur,
ad devotionem tuam.
Super christianorum nomine videbantur, nunc vere ac simpliciter unusquisque. Supplenda et corrigenda ex Eusebii Graecis, lib. X, cap. 5:
Super christianorum nomine continebantur, et quae prorsus laevae, et a nostra clementia alienae esse videbantur, eae tollantur;
et nunc libere ac simpliciter unusquisque.
Vide ad haec observationem erud. Pauli Bauldri ex edit. Ultrajectina, infra.
Pro
nunc vere apud Eusebium est
libere; in ms.
nunc cavere.
Ullam inquietudinem. Ms.
illam.
cum locus praelii abesset millia centum sexaginta; raptisque filiis et uxore, et paucis ex palatio comitibus, petivit Orientem.
Sed in Cappadocia, collectis ex fuga et ab Oriente militibus, substitit. Ita vestem resumpsit.
XLVIII. Licinius vero, accepta exercitus parte ac distributa, trajecit exercitum in Bithyniam paucis post pugnam diebus, et
Nicomediam ingressus, gratiam Deo, cujus auxilio vicerat, retulit; ac die iduum Juniarum, Constantino atque ipso ter consulibus,
de restituenda Ecclesia hujusmodi litteras praesidem datas proponi jussit.