Litterae Licinii.
«Cum feliciter, tam ego Constantinus Augustus,
0267B quam etiam ego Licinius Augustus, apud Mediolanum convenissemus, atque universa, quae ad commoda et securitatem publicam
pertinerent, in tractatu haberemus, haec inter caetera quae videbamus pluribus hominibus profutura, vel in primis ordinanda
0268A esse credidimus, quibus divinitatis reverentia continebatur, ut daremus et christianis, et omnibus liberam potestatem sequendi
religionem, quam quisque voluisset, quo quidem divinitas in sede coelesti, nobis atque omnibus qui sub potestate nostra sunt
constituti, placata ac propitia possit existere. Itaque hoc consilio salubri ac rectissima ratione ineundum esse credidimus,
ut nulli omnino facultatem abnegandam putaremus, qui vel observationi christianorum, vel ei religioni mentem suam dederat,
quam ipse sibi aptissimam esse sentiret; ut possit nobis summa divinitas, cujus religioni liberis mentibus obsequimur, in
omnibus solitum favorem suum benevolentiamque praestare. Quare scire Dicationem tuam convenit, placuisse nobis, ut, amotis
0268B omnibus omnino conditionibus, quae prius scriptis ad officium tuum datis super christianorum nomine videbantur, nunc vere
ac simpliciter unusquisque eorum, qui eamdem observandae religioni christianorum gerunt voluntatem, citra ullam inquietudinem
0269A
0269C
Plenissime. In ms.
plenissima.
Hisdem. In ms.
isdem.
Dicatio tua. Apud Eusebium,
devotio tua.
Ut in colendo quod quisque delegerit. Sic lego cum doctissimo Graevio, levi facta mutatione. Ms. habet,
ut in colenda quod quisque diligeret, habeat liberam facultatem, qui.
Quia nolumus detrahi. In ms. est
qui, cujus vice posui
quia, et duo verba quae desunt, ex Eusebio supplevi per
nolumus detrahi.
In persona. Heumann. ex Eusebio legit
in personam.
Eadem. Eorum, juxta Heumannum.
Ad quae antea. In ms.
ad quae q. antea.
Consueverant. Tollius legit,
consueverunt.
Aliqui. Ita restitui ex ms. Apud Eusebium est,
si qui aut a fisco nostro. Omnes editi ferunt
aliquid.
Restituantur. Sic ms. Prisci editi habent
restituant.
0269D
Fuerunt. Lege
fuerint, ex Graeco Eusebii.
Dono fuerunt. Ita ms.
donaverunt.
Si petiverint. Ita scripsisse Lactantium ex Eusebio pro certo habeo, non
putiverint, quod est in manuscripto corrupte, ac nullum sensum praestat. Et mox idem Eusebius, προσέλθωσι τῷ ἐπὶ τόπων Ἐπάρχῳ δικάζοντι,
adeant locorum Praefectum qui jus dicit. Itaque hic legendum profecto
Vicarium per
V majusculum. In editis est
putaverint, corrupte.
Vicarium postulent. Id est,
ad Vicarium nostrum eant, ex Graeco Eusebii. Alii putant legendum esse,
si petiverint de nostra benevolentia aliquid vicarium, postulent, quo et ipsis, etc.
Vicarium, id est, rem ejusdem pretii.—
Vicarium postulent. Diazius atque Tollius
aliquid vicarium,
rem vicariam intelligunt, pro restitutione; et iste etiam
optaverint, pro
putaverint. At Cuperus et Baluzius Vicarium provinciae interpretantur, notum ex imperii notitia magistratum. Cell .
Quo. In ms.,
co.
0270C
Corpori. Id est,
societati.
Iidem. Ms.,
idem.
Non ea loca. Ms.,
Non in ea loca.
Consueverunt. Ms.,
consuerunt; sicut nº 7,
consuerant. Heumann .
Qua superius, comprehendimus. Vel juxta Graecum Eusebii,
sicut superius comprehensum est. Heumann .
Hisdem. Ms.,
idem.
Restituerint. Ms.,
restituant.
In tantis . . . . rebus. Id est, in tam multis. Euseb. ἐν πολλοῖς. Bun .
Perlata. In Ms.,
P̄lata, quod est
perlata, non
prolata, ut in editis;
pro enim in hoc ms. exprimitur per
p, cum lineola transversa ad partem inferiorem litterae.
Ad . . . . scientiam perferre. Plin., lib. X, ep. 15:
Haec in notitiam tuam perferre non existimavi. Cyprianus, lib. I, ep. 3:
In notitiam tuam perferenda. Bun .
0270D
Hortatus est. Licinius.
Est deest in ms.
In. Deest in ms.
Anni decem, etc. Id est, a Kalendis, seu die I Martii anni 303, ad diem 13 mensis Junii 313. Sunt proinde anni decem, menses tres et
dies tredecim.
Sequenti, etc. . . .
perrumpentibus. Quatuor has lineas sic legit Heumannus:
Sequente autem Licinio cum exercitu, Tyrannus Maximinus
profugus recessit, et rursus Tauri montis angustias petiit, munimentis ibidem ac turribus fabricatis iter obstruere conatus
est. Sed undique versum perrumpentibus omnia victoribus,
etc. Igitur ex vocabulis
inde dextrorsum facit Heumannus
undique versum, qua locutione usus est Lactantius supra, num. 34, ad finem.
Tyrannum. Maximinum.
Concessit. Id est, loco cessit, vel abeundo locum illi dedit.
Petiit. Ita recte. Ms.,
petit, male.
Munimentis. In ms.,
monumentis.
ac molestiam sui idipsum observare contendant. Quae sollicitudini tuae plenissime significanda esse credidimus, quo scires
nos liberam atque absolutam colendae religionis suae facultatem hisdem christianis dedisse. Quod cum hisdem a nobis indultum
esse pervideas, intelligit Dicatio tua, etiam aliis religionis suae vel observantiae potestatem similiter apertam, et liberam
pro quiete temporis nostri esse concessam; ut in colendo quod quisque delegerit habeat liberam facultatem, quia (nolumus detrahi)
honori, neque cuiquam religioni aliquid a nobis. Atque hoc insuper in persona christianorum statuendum esse censuimus, quod
si eadem loca, ad quae antea convenire consueverant, de quibus etiam datis ad officium tuum litteris certa antehac forma fuerat
comprehensa, priore
0269B tempore aliqui vel a fisco nostro, vel ab alio quocumque videntur esse mercati, eadem christianis sine pecunia, et sine
ulla pretii petitione, postposita omni frustratione atque ambiguitate, restituantur. Qui etiam dono fuerunt consecuti, eadem
similiter hisdem christianis quantocius reddant: etiam vel hi qui emerunt, vel qui dono fuerunt consecuti, si petiverint de
nostra benevolentia aliquid, Vicarium postulent, quo et ipsis per nostram clementiam consulatur. Quae omnia corpori christianorum
protinus per intercessionem tuam, ac sine mora tradi oportebit. Et quoniam iidem christiani non ea loca tantum, ad quae convenire
consueverunt, sed alia etiam habuisse noscuntur,
0269C ad jus corporis eorum, id est, Ecclesiarum,
0270A non hominum singulorum, pertinentia, ea omnia lege, qua superius, comprehendimus, citra ullam prorsus ambiguitatem vel controversiam
hisdem christianis, id est, corpori et conventiculis eorum reddi jubebis, supradicta scilicet ratione servata, ut ii qui eadem
sine pretio, sicut diximus, restituerint, indemnitatem de nostra benevolentia sperent. In quibus omnibus supradicto corpori
christianorum intercessionem tuam efficacissimam exhibere debebis, ut praeceptum nostrum quantocius compleatur, quo etiam
in hoc per clementiam nostram quieti publicae consulatur. Hactenus fiet, ut sicut superius conprehensum est, divinus juxta
nos favor, quem in tantis sumus rebus experti, per omne tempus prospere successibus nostris cum beatitudine nostra publica
perseveret. Ut
0270B autem hujus sanctionis benevolentiae nostrae forma ad omnium possit pervenire notitiam, perlata programmate tuo haec scripta
et ubique proponere, et ad omnium scientiam te perferre conveniet, ut hujus benevolentiae nostrae sanctio latere non possit.»
His litteris propositis, etiam verbo hortatus est, ut conventicula in statum pristinum redderentur. Sic ab eversa Ecclesia
usque ad restitutam fuerunt anni decem, menses plus minus quatuor.
XLIX. Sequenti autem Licinio cum exercitu tyrannum, profugus concessit, et rursus Tauri montis angustias
0270C petiit: munimentis ibidem ac turribus fabricatis,
0271A
0271B
Iter obstruere. Licinio nimirum.
Dextrorsum. Ms.,
detrorsum.
Ibi. In ms.,
Hibi, mendose.
Peteretur. Haud secus Lactantium scripsisse credo cum doctissimo Graevio; neque prolixius verbum patitur vacuum ms. codicis spatium,
quod vix est 5 aut 6 litterarum post primam litteram
p, nec sine compendio, ita ut scriptum fuerit,
petetur, loco
peteretur.
Prius cibo se infersit, ac vino ingurgitavit, ut solent hi, etc. Exempla sunt apud Florum, l. II, c. 18 et 4, 2 et 12. Ad hunc locum mirum in modum facit alter Lactantii de Vita Beata
lib. VII ult.:
Quanto quisque annis in senectutem vergentibus appropinquare cernit illum diem, quo sit ei ex hac vita demigrandum, cogitet
quam purus abscedat, quam innocens ad judicem veniat; non ut faciunt quidam caecis mentibus nixi, qui
0271C
jam deficientibus corporis viribus, in hoc admonentur ultimae necessitatis, ut cupidius, ut ardentius hauriendis libidinibus
intendant.
Et sic. Id est,
et deinde.
Hausit venenum. Non itaque periit morte simplici, ut tradit Epitome Victoris.
Repercussa. In ms.
repercussus, mendose.
In praesens. Id est, tempore tunc praesenti.
Versa. In ms.
verso.
Cujus vi, cum praecordia ejus furerent. Furerent, in ms.
furens: sed error, ut puto, Amanuensis, pro
furerent. Editi vero habent,
cujus vis cum praecordia ejus ureret: forte etiam satis bene. Nihil quantum possumus mutamus, et quod fieri potest per parvam mutationem, id potissimum eligimus,
dummodo sensum optimum eliciamus.
Furerent vi morbi, recte dici potest, id est,
vi morbi adurerentur.
Insustentabili. Viri docti ignorare se fatentur, quis ita olim ante hunc auctorem nostrum fuerit locutus. Lactantius ipse est, qui Divin.
Institut. lib.
0271D VII, cap. 16, ait:
insustentabilli dominatione vexabit orbem. Porro
insustentabilis est
intolerabilis. Quis non sibi persuadeat Lactantium istius quoque libelli esse parentem?—
Insustentabili dolore. Offendo quoque in Vulg. Versione, Orat. Manass. Libro II. Paralipp. cap. XXXVI. Adjunctae:
Quia importabilis est magnificentia gloriae tuae, et insustentabilis ira comminationis tuae. Bun .
Insania percitus. Ita nos emendavimus, cum in codice veteri scriptum sit,
insania percutis. Lactantius, lib. I Instit. cap. 9:
Idem furore atque insania percitus, uxorem suam cum liberis interemit. Baluz .
Haustam manibus terram. Id est, effossam. Caesar, libr. V de B. Gall. c. 42:
Manibus sagulisque terram exhaurire cogebantur. Statius, lib. III Theb. v. 50:
Haustaque . . . arena, id est, accepta. Vid. Schol. et Barth., p. 685. Bun .
Caput parietibus infligeret. Hoc est unum ex detestabilibus, ut in tertia Tusculana Cicero vocat, generibus
0272B lugendi. Vide Casauboni notas in Julium Capitolinum.
Exilierunt oculi. Idem scribit Eusebius, lib. IX Hist. Eccles., cap. 10, et lib. I de Vita Constantini, cap. 59; item Eutychius, Theophanes
et Anastasius. Meminit etiam D. Chrysostomus, Oratione in S. Babylam, et S. Hieronymus in Zachariam, ut videbimus not. I ad
cap. 50. Baluz .
Candidatis ministris. Id est,
Deum circumdatum candidatis ministris, sive,
angelis suis. Vide Paulum Bauldri ad hunc locum.
Fatebatur. Adde,
se fecisse.
Plorans. Heuman.,
Implorans.
Nocentem spiritum detestabili genere mortis efflavit. Maximinus periit eo anno quo pax data est Ecclesiae, quo etiam Lactantius finem imposuit huic operi, atque
0272C persecutio coepit anno 303, exeunte Februario. Luce igitur clarius est Maximinum extinctum fuisse anno 313, qui decimus
annus erat a coepta persecutione. Baluz .
Persecutores . . . . debellavit. Lactantius, lib. VII Institut., cap. 26:
Illi enim, qui ut impias Religiones defenderent, coelestis ac singularis Dei cultum tollere voluerunt, profligati jacent. Eadem observant Eusebius in libro I de Vita Constantini, cap. 3, Auctor Fragmenti de Constantio Chloro, p. 475, et Hieronymus
in caput XIV Zachariae. Adeatur, si lubet, Baluzius.
Stirps. Ms.,
stirpis.
Radix. In ms.
radis.
Valerium, quem. Ita ms. Valerium scilicet Valentem, de quo anno 306 num. 15, sic loquitur Pagius. Eodem tempore quo Alexander, qui Praefecti
Praetorii Africae munere fungebatur, apud Carthaginem imperator fit,
Valens imperator creatur, inquit Victor in Epitome, qui postquam Maximini mortem narravit,
0272D subjungit:
Valens a Licinio morte mulctatur. De hoc Valente loquitur Lactantius, libro de Mortibus Persecutorum, cap. 50, ut primus omnium observavit eruditiss. Abbas
Ludovic.
Du Four de Longuerue, in litteris ad Pagium scriptis; ibi Lactantius de Maximini morte ait:
Licinius summa rerum potitus, in primis Valerium, quem Maximinus iratus nec post fugam quidem, cum sibi videret esse pereundum,
fuerat ausus occidere, necari jussit.
Nec dubitari potest quin Valerius ille idem sit cum Valente a Victore memorato, cum Goltzius inter nummos triginta Tyrannorum,
qui imperante Gallieno Rempublicam Romanam afflixere, hunc referat: ΑΥΤ. Κ. ΠΟΥ. ΟΥΑΛΕΡ. ΟΥΑΛΕΝΣ. ΣΕΒ. L. A. id est,
Imperator Caesar Publius Valerius Valens Augustus Anno primo. Pagius .—Attamen cum doct. Cupero aliisque criticis Baluzius secundis curis legit
Valeriam quam.—Huic assentit Bunemannus.
Iratus. Scilicet ob negatum sibi matrimonium, legendo supra
Valeriam.
iter obstruere conatus est; et inde dextrorsum perrumpentibus omnia victoribus, Tarsum postremo confugit. Ibi cum jam terra
marique peteretur, nec ullum speraret refugium, angore animi ac metu confugit ad mortem, quasi ad remedium malorum quae Deus
in caput ejus ingessit. Sed prius cibo se infersit, ac vino ingurgitavit, ut solent hi qui hoc ultimo se facere arbitrantur.
Et sic hausit venenum. Cujus vis, referto stomacho repercussa, valere non potuit in praesens, sed in languorem malum versa
pestilentiae similem, ut diutius protracto spiritu cruciamenta sentiret. Jam saevire in eum coeperat virus; cujus vi cum praecordia
ejus furerent, insustentabili dolore usque ad rabiem mentis elatus est, adeo ut per dies quatuor insania percitus, haustam
manibus
0271B terram velut esuriens devoraret. Deinde post
0272A multos gravesque cruciatus, cum caput suum parietibus infligeret, exilierunt oculi ejus de caveis. Tunc demum, amisso visu,
Deum videre coepit candidatis ministris de se judicantem. Exclamabat ergo sicut ii qui torqueri solent; et non se, sed alios
fecisse dicebat. Deinde, quasi tormentis adactus, fatebatur, Christum subinde deprecans, et plorans ut suimet misereretur.
Sic inter gemitus, quos tamquam cremaretur, edebat, nocentem spiritum detestabili genere mortis efflavit.
L. Hoc modo Deus universos persecutores nominis sui debellavit, ut eorum nec stirps, nec radix ulla remaneret. Nam Licinius
summa rerum potitus, in
0272B primis Valerium, quem Maximinus iratus nec post fugam
0273A
0273C
Item Candidianum. Ms.,
idem Candidianum.
Mulier tamen, ut eum vixisse cognovit. Ita ms. Vide Columbum et Paulum Bauldri.
Mulier, id est,
Valeria.
Qui quia. In ms. deest
qui.
Exitu. Id est, morte.
Praeter Valeriam. Ms.,
prae Valeria.
Volens. Doctiss. Cuperus legendum esse censet
nolens. Ms.,
volenti.—Cupero assentit Buneman. et lectionem sequentem exhibet.
Quae nolens Licinio. Ms.
quae volenti Licinio. Non male, ut censet Nurrius, p. 272, hunc sensum eliciens: Licinium voluisse in omnes invadere Galerii haereditates, atque
idcirco Valeriam confestim ab eo fugisse, ut ad Maximinum, qui uxorem habebat, sese tutius reciperet. Buneman .
In omnes. Ms.,
in omnia.
Maximini filium, tum Maximum. Pro
tum est
suum in ms.
Maximum. Adde
natu.
Mater eorum. Uxor Maximini, cujus nomen ignotum est.
In Orientem praecipitata est. Ita ms. Plerique conjecerunt
0273D rescribendum esse
in Orontem, quia constat fluvium in hoc loco designari: quod pluribus argumentis erudite profecto ostendit clarissimus Cuperus. Quia
tamen et ipse tradit nonnullos veteres
Orientem vocasse eum fluvium, quem reliqui vulgo dicunt
Orontem, nolui textum immutare.
Est. Deest in ms.
Ibi saepe illa. Ita ms., non,
ille.
Plebeio cultu. Id est,
plebeio habitu.
Cum matre. Prisca scilicet, uxore Diocletiani.
Illis. In ms.
Illic.
Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit. Ms.,
conditioni, mendose.
Exitio fuit, quia et Licinio et Maximino Valeria nubere recusavit. Tollius .—Pars igitur pudicitiae eo quoque saeculo habebatur, verbi
gratia, in mulieribus, unius tantum viri fuisse uxores. Suo enim aevo Tertullianum cum Montanistis monogamiam in utroque sexu
requisivisse omnibus notum est ex ejus libro de Monogamia. Observandum
0274C interim,
conditionem quam hic noster memorat, aequaliter quidem matri et filiae, seu, quod idem est, Priscae et Valeriae convenire: verum addita
pudicitiae mentio specialiter pertinet ad Valeriam. Bauldri .—Miror Lactantium non dixisse
fuisse Valeriae exitio sacrificia, quibus cogente Diocletiano patre suo polluta fuerat, Christiana cum esset, cap. 15. Toinard .
Fidem, scienti enim loquor, ita, etc. Ms. habet
secundum finem scienti enim loquor ita, etc. Editi vero habent
secundum fidem scientium loquor, ita, etc., sed male. Nil mutandum puto, nisi
finem, cujus loco scribimus
fidem. Scienti enim loquor, duas inter parentheses. Hic autem Donatum alloquitur auctor noster sub finem libri, sicut initio fecit; et ita recte procedit
oratio. Donatus enim pars ipse persecutionis fuerat, cum in eum per plures annos saevierint persecutores. Miror ergo hanc
lectionem tam facilem, tam promptam, non fuisse subodoratam a prioribus hujusce libri editoribus.
Interiret. In ms.,
interire.
0274D
Corrumperet veritatem. In ms., praemittitur
non; sed male.
Peccata. In ms.,
specta.
Adversus. In ms.,
adversos.
Aeternae. Heuman. legit
paternae.
Pietati, In ms.,
pietatis. Pietati vero, id est, benignitati, clementiae.
Bestias malas. Tyrannos, christianorum persecutores, de quibus supra in not. ad hujus libri caput 2:
Et bestias malas. Et deest in ms.
Magnifica. Ms.,
magnificentia, vitiose.
Viluerunt. A
vilesco. In ms.
viguerunt: sed minus bene.
Ea. In ms.,
eam.
Celebremus. Bis in ms. repetitur verbum istud: ideo bis illud scribimus; et eo loci non parum ad elegantiam confert.
quidem, cum sibi videret esse pereundum, fuerat ausus occidere; item Candidianum, quem Valeria ex concubina genitum ob sterilitatem
adoptaverat, necari jussit. Mulier tamen, ut eum vixisse cognovit, mutato habitu, comitatui ejus se miscuit, ut fortunam Candidiani
specularetur; qui quia Nicomediae se obtulerat, et in honore haberi videbatur, nihil tale metuens, occisus est. Et illa, exitu
ejus audito, protinus fugit. Idem Severi filium Severianum, jam aetate robustum, qui fugientem Maximinum fuerat ex acie sequutus,
tamquam post obitum ejus de sumenda purpura cogitasset, capitali sententiae subjectum interemit. Qui omnes Licinium jam pridem,
quasi malum metuentes, cum Maximino esse maluerant, praeter Valeriam, quae volens Licinio in
0273B omnes Maximiani haereditates jure suo cedere, idem Maximino negaverat. Ipsius quoque Maximini filium, tum maximum, agentem
in annis octo, et filiam septennem, quae desponsa fuerat Candidiano, extinxit. Sed prius mater eorum in Orientem praecipitata
est. Ibi saepe illa castas foeminas mergi jusserat. Sic omnes impii vero et justo judicio Dei eadem quae fecerant receperunt.
LI. Valeria quoque per varias provincias quindecim mensibus plebeio cultu pervagata, postremo apud Thessalonicam cognita,
comprehensa cum matre
0274A poenas dedit. Ductae igitur mulieres cum ingenti spectaculo et miseratione tanti casus ad supplicium, et, amputatis capitibus,
corpora earum in mare abjecta sunt. Ita illis pudicitia et conditio exitio fuit.
LII. Quae omnia secundum fidem (scienti enim loquor), ita ut gesta sunt mandanda litteris credidi; ne aut memoria tantarum
rerum interiret, aut, si quis historiam scribere voluisset, corrumperet veritatem, vel peccata illorum adversus Deum, vel
judicium Dei adversus illos reticendo. Cujus aeternae pietati gratias agere debemus, qui tandem respexit in terram, quod gregem
suum partim vastatum a lupis rapacibus, partim vero dispersum, reficere ac recolligere dignatus est, et bestias malas extirpare,
quae divini
0274B gregis pascua protriverant, cubilia dissipaverant. Ubi sunt modo magnifica illa et clara per gentes Joviorum et Herculiorum
cognomina, quae primum a Dioclete ac Maximiano insolenter assumpta, ac postmodum ad successores eorum translata, viluerunt?
Nempe delevit ea Dominus, et erasit de terra.
Celebremus igitur triumphum Dei cum exultatione, victoriam Domini cum laudibus frequentemus, diurnis nocturnisque precibus
celebremus; celebremus, ut pacem post annos decem plebi suae datam confirmet in saeculum. Tu praecipue, Donate charissime,
qui a Deo mereris audiri, Dominum deprecare, ut
0275A
0275A
Aeternam. Ita lego cum erud. Boherello aliisque viris doctis, pro
et tam, quod est in ms. Forte primo scriptum erat
et nam, quod breviatis litteris est
aeternam.
Ut florescentes Ecclesias perpetua quiete custodiat. Sic lego hunc locum a Baluzio ipso emendatum in
0276A indice erratorum suae editionis, aliisque post illum. In ms. est,
ut florescentes Ecclesiae perpetuae quiete custodiat, mendose; vel recte, juxta Heinsium et Graevium legeres,
ut florescentis Ecclesiae perpetuam quietem custodiat.
misericordiam suam servet aeternam famulis suis propitias ac mitis; ut omnes insidias atque impetus
0276A diaboli a populo suo arceat; ut florescentes Ecclesias perpetua quiete custodiat.