Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0066D (Vers. 13.) Popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te decipiunt, et viam gressuum tuorum dissipant, sive conturbant. Scribas et Pharisaeos exactores appellaverat, non magistros; et supra illusores, qui propter munera, quae excaecant oculos etiam sapientium, non solum peccatores in populo non corripiebant, sed pro divitiis atque compendiis 0067A efferebant laudibus: beatos vocantes, et columnas domus Dei, et caetera quae solent adulatores dicere. Ille est ergo doctor Ecclesiasticus, qui lacrymas, non risum, movet, qui corripit peccatores, qui nullum beatum, nullum dicit esse felicem: nec praevenit sententiam judicis sui, dicente Scriptura sancta (Eccl. II, 30) : Ne beatum dicas quemquam hominem ante mortem. Sed et in alio loco legimus (Prov. XXVII, 14) ; 58 Qui benedicit amico mane grandi voce, a maledicente nihil differt. Unde spernentes hominum judicia, nec laudibus eorum extollamur, nec obtrectationibus contristemur: sed ingrediamur rectam viam, et tritas a sanctis prophetis semitas: audiamusque Jeremiam prophetam dicentem: State in viis, et videte: et interrogate semitas 0067B Domini sempiternas, quae sit via bona: et ambulate in ea (Jer. VI, 16) . Quod si quando erraverimus, et quasi homines perverso itinere perrexerimus, Domini per Ezechiel exspectemus promissa dicentis: Dabo eis viam alteram, et cor aliud (Ezech. XXXVI) . Exactores autem perverterunt atque turbaverunt viam Domini: ut habentes clavem scientiae, nec ipsi intrarent, nec populum intrare paterentur; sed facerent eos perdere viam veritatis, quae loquitur in Evangelio: Ego sum via, et vita, et veritas (Joan. XIV, 6) .