Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18-21.) Et lunulas, et torques, et monilia, et armillas, et mitras, et discriminalia, et periscelidas, et murenulas, et olfactoriola, et inaures, et annulos et gemmas in fronte pendentes. Describit monilia feminarum, et per haec insignia civitatum: vel juxta anagogen variarum ornamenta virtutum. Habent mulieres in lunae similitudinem bullulas dependentes, quas nos ad Ecclesiae ornamenta transferimus, quae illuminatur sole justitiae. Torques quoque, quae 0069D ad pectus usque pendentes, intelligentiam, ac principale (ἡγεμονικόν) mentis in corde demonstrant. Et monilia, quae uno sermone omnia ornamenta significant: et armillarum bona opera; quales Rebecca accepit in sponsalibus (Gen. XXIV) : et mitras, capitis ornamenta, discriminalia, ut judicium habeat singulorum: et periscelidas, quibus noster gressus ornatur, ut audiamus: Pes tuus non offendet 0070A (Ps. XC) ; et: Eruet pedes meos a lapsu (Ps. LV) ; et murenulas, quae auri atque argenti texuntur virgulis, sensu videlicet, et sermonibus Scripturarum: et olfactoriola, ut Christi bonus odor simus (II Cor. II, 15) ; et inaures, ne audiamus judicium sanguinis, sed Domini verba dicentis: Qui habet aures audiendi audiat (Luc. VIII, 18) : et annulos, quibus signamur ad Domini militiam, quem Deus signavit Pater. Unde dicitur ad principem Tyri: Tu es signaculum similitudinis (Ezech. XXVIII, 12) . Filius quoque prodigus cum stola recepit annulum (Luc. XV) , et calceamenta, et gemmas in fronte pendentes, quibus nostra ora decorantur. De cujus capitis ornamento, et in psalmo legimus: Sicut unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron (Ps. CXXXII, 1) . 0070B Quae omnia licet LXX Interpretes, Aquila, et Symmachus, ac Theodolio diversis modis interpretentur, nos ut potuimus vel de Hebraeo, vel de ipsorum translatione texuimus: nec volumus diutius in singulis immorari, 62 ne frivola sit expositio, et prudenti lectori fastidium faciat.