Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 24.) Et erit pro suavi odore, foetor: et pro 0071B zona, funiculus. Foetere peccata poenitens loquitur: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae (Ps. XXXVII, 6) . Zona accingi lumbos, Apostolus praecepit, dicens: State accincti lumbos vestros in veritate (Ephes. VI, 14) . Et de peccatore legimus: Funibus peccatorum suorum unusquisque constringitur (Prov. V, 22) . Igitur pro bono odore virtutum, filiae Sion habebunt putredinem peccatorum: et pro cingulo veritatis, mendacii funiculis ligabuntur, quos habuerunt super capita qui cum pannis et sordibus vitam a rege Syriae precabantur.
Et pro fascia pectorali cilicium. Pro fascia pectorali, quam interpretatus est Symmachus, LXX tunicam μεσοπορφύραν, id est, clavatam purpura transtulerunt: quod Aquila cingulum exultationis expressit. 0071C Theodotio ipsum verbum Hebraicum Phthigil () posuit, quod genus ornamenti muliebris est. Fascia pectus tegit, et eum possidet locum in feminis, quem Rationale in Pontificibus. De hac fascia pectorali, et Jeremias mystico sermone dicebat: Si oblivisci potest sponsa ornatus sui, aut virgo fasciae pectoralis suae, et ego obliviscar tui, dicit Dominus (Jer. II, 32) . Virgo, qualem exhibere nos cupit Apostolus Christo (II Cor. II) , quamdiu non corrumpitur in Aegypto, nec franguntur mamillae ejus, quae pectorali fascia colligatae sunt, jungitur sponso: et cum quotidie virtutum filios generet, nequaquam virgo esse desistit. Quod si aliquando divaricaverit pedes omni transuenti, et secuta fuerit amatores suos: et juxta Osee vaticinium, sepserit 0071D Dominus vias ejus, et intercluserit semitas, revertetur ad virum suum priorem, et audiet: Exue te vestimentis luctus, et induere vestibus gloriae tuae (Ose II) .