Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. V.—Vers. 1.) Cantabo nunc dilecto meo 0075A canticum patruelis mei, vineae suae. Cantat propheta carmen lamentabile populo Israel, quod composuit ille, de quo scriptum est in Evangelio: Cum autem vidisset eam (haud dubium quin Jerusalem) flevit super eam, et dixit: Si scires et tu quae ad pacem sunt tibi, quoniam venient dies super te, et circumdabunt tibi inimici tui munitiones, et vallabunt te, et prosternent te, et filios tuos (Luc. XIX, 41 et seqq.) . Et rursum: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina congregat pullos sub alas suas, et noluisti? Ecce dimittetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 37, 38) : cui simile est hoc quod nunc in isto carmine dicitur: Dimittam vineam meam. Quod autem Christus dicatur dilectus atque charissimus, quem Aquila πατράδελφον interpretatus est, patruum, vel patruelem, 0075B quadragesimi quarti psalmi nos inscriptio docet: Canticum pro dilecto. Et vox Dei Patris in Evangelio: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui (Matth. III, 17) . Et in sexagesimo septimo psalmo legimus: Dominus dabit verbum evangelizantibus virtute multa. Rex virtutum dilecti (Ps. LXVII, 12, 13) . Hic ergo dilectus carmen lugubre fecit vineae 68 suae, quod ego cantabo dilecto atque miserabili populo meo. Vel certe ita intelligendum: Cantabo Omnipotenti Deo Patri canticum Christi, qui est patruelis meus, hoc est, ex eadem mecum gente generatus. Quod autem vinea Dei appelletur populus Israel, et in fine hujus cantici legimus: Vinea Domini exercituum, domus est Israel, et vir Juda germen laudabile ejus. Et in septuagesimo nono 0075C psalmo (Vers. 9) : Vineam de Egypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. In Evangelio quoque pene eisdem verbis, quibus Propheta nunc loquitur, Dominus texit parabolam: Homo quidam erat paterfamilias, qui plantavit vineam, et maceriam illi circumdedit: et fodit in ea torcular, et aedificavit turrim, et locavit eam agricolis, etc. (Matth. XXXI, 33) . Et in Jeremia legimus: Ego plantavi te vineam fructiferam, totam veram: quomodo conversa es in amaritudinem, vinea aliena (Jerem. II, 21) ? Itaque Jerusalem, ut diximus, plangitur: et sermone prophetico illius ruina cantatur. Porro Ecclesiae, et populo quondam gentium, aliud carmen est editum, de quo in psalmis legimus: Cantate Domino, omnis terra, annuntiate diem ex die salutare ejus. Annuntiate 0075D in gentibus gloriam illius in omnibus populis mirabilia ejus (Ps. XCV, 2, 3) . Et rursum: Cantate Domino canticum novum, quia mirabilia fecit. Ostendit Dominus salutare suum, in conspectu gentium revelavit justitiam suam (Ps. XCVII, 1, 2) .
Vinea facta est dilecto meo in cornu filio olei. Hoc juxta Hebraicum Theodotio et Aquila transtulerunt: Symmachus autem more suo manifestius: Vinea facta est dilecto meo in cornu in medio olivarum. Porro 0076A LXX sensum magis quam verbum interpretati sunt: Vinea facta est dilecto meo in cornu, in loco pingui, sive uberi, πίων enim utrumque significat. Et revera nihil terra Repromissionis pinguius, si non montana quaeque atque deserta, sed omnem illius latitudinem consideres, a rivo Aegypti usque ad flumen magnum Euphratem contra Orientem: et ad septentrionalem plagam usque ad Taurum montem et Zephyrium Ciliciae: quod mari imminet. Cornu autem regnum significare, et potentiam saepe legimus, ut est illud in Evangelio: Suscitavit cornu salutis nostrae in domo David pueri sui (Luc. I, 69) . Et, In te inimicos nostros cornu ventilabimus (Ps. XLIII, 6) . 69 Et in Zacharia quatuor cornua quatuor potentissima regna demonstrant (Zach. I) . Hebraei hunc 0076B locum ita edisserunt: Vinea Christo plantata est in cornu, id est, in forti loco atque sublimi, qui appellatur filius olei, vel quod indigeat Dei misericordia, et ejus sustentetur auxilio: vel quod cunctis gentibus clarum Dei notitiae lumen praebuerit.