Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Et sepsit eam, et lapidos elegit ex illa, et plantavit vineam Sorec, et aedificavit turrim in medio ejus, et torcular exstruxit in ea. Per metaphoram, ut prius diximus, vineae, describit populum Judaeorum, quem sepsit Angelorum auxilio. Et lapides elegit ex eo, vel idola, vel omnia quae Dei cultum poterant impedire. Et plantavit eam vineam Sorec, quam solus Symmachus electam interpretatus est, non verbum e verbo, ut mihi videtur, exprimens, sed sensum qui tenetur in verbo. Aiunt enim Hebraei, 0076C Sorec genus esse vitis optimae, quod uberes fructus faciat atque perpetuos. Denique Sorec a quibusdam καλλίκαρπος interpretatur: quod nos in pulcherrimos fructus vertere possumus. Aedificavit quoque turrim in medio ejus, templum videlicet in media civitate: et torcular exstruxit in ea, quod quidam altare significari putant. Sicut enim ad torcular omnes uvae comportantur atque calcantur, ut ex eis exprimatur vinum, sic altare omnis populi suscipit fructus, et immolatas hostias devorat; juxta illud quod de Benjamin, in cujus tribu templum fuit et altare, legimus: Benjamin lupus rapax, mane comedet: et ad vesperam dabit escam (Gen. XLIX, 27) . Cuncta quae dicuntur de vinea, possunt et ad animae humanae referri statum, quae a Deo plantata in 0076D bonum, non uvas attulerit, sed labruscas; et postea sit tradita bestiis conculcanda: nec divinum imbrem susceperit doctrinarum; quia praeterita dona contempserit.
Et exspectavi, ut faceret uvas, et fecit labruscas. Pro labruscis, quas nos vertimus, in Hebraeo scriptum est Busim (): quod Aquila interpretatus est, σαπρίας, id est, fructus pessimos: Symmachus ἀτελῆ, hoc est, imperfectos: LXX et Theodotio 0077A spinas: quibus Judaei Dominum coronaverunt. Illo enim exspectante, ut vindemiae tempore deferrent 70 uvas ad torcularia, pro quibus octavus et octogesimus tertius psalmus habent titulos, isti se curis et vitiis saeculi demergentes, quae in Evangelio (Marc. IV) spinae interpretantur, blasphemiarum stimulos obtulerunt. Puto autem melius esse, Busim labruscas, quam spinas intelligi, ut coeptae translationis similitudo servetur. Unde et Salvator dicit in Evangelio: Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus (Matth. VII, 16) .