Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3, 4.) Nunc ergo habitatores Jerusalem, et viri Juda judicate inter me et vineam meam: quid est quod ultra debui facere vineae meae et non fecerim ei? An quod exspectavi ut faceret uvas, et fecit labruscas? 0077B Feci, inquit, universa quae debui, plantavi vineam in loco uberrimo, circumdedi maceriam, elegi lapides, et flagella ejus hastilibus calamisque subrexi: vitis quoque ipsa non fuit una de pluribus, sed electa et καλλίκαρπος. Aedificavi firmissimam turrim, in qua fruges reconderem, et de qua insidiantes frugibus bestias contemplarer. Exstruxi torcular, ut in eodem potissimum loco premerentur uvae, et vinum funderent. Quia haec igitur feci, quae facere debui, respondeant mihi habitatores Jerusalem et Judae: immo judicent inter me et vineam meam, quid est quod facere debui, et non fecerim? Et illis tacentibus, sibi ipse respondet: Nisi forte in hoc erravi, quod pro labore meo exspectavi, ut uvas faceret, non labruscas, quas inculta ac deserta vinea afferre 0077C consuevit. Tale quid et Nathan Propheta ad David missus loquitur (II Reg. XII) , et interrogat eum per parabolam, ut dum de alio judicat, de se promat sententiam. Ergo et hic populus interrogatur quasi de vinea, ut contra se ipse respondeat. Hunc locum in Evangelio plenius Salvator exequitur (Matth. XXI) , et quod hic praetermissum est, Scribas et Pharisaeos interrogat. In Isaia enim nihil dictum est de agricolis, nec quae passuri sint indicatur; sed tantum de vinea sermo est: ibi autem quasi alia sit vinea et alii agricolae, sic de populo loquitur et magistris, ut malos male perdat, et vineam aliis agricolis locet; significans apostolos et eos qui apostolis successuri sunt. Nec vero ταυτολογία est, ut plerique aestimant in eo quod ait: An quod exspectavi, ut faceret 0077D uvas, et fecit labruscas? Supra enim apud se 71 tacitus loquitur, hic autem quod cogitaverat, alios interrogat.