Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers, 8.) Vae qui conjungitis domum ad domum, et 0080A agrum agro copulatis usque ad terminum loci: Numquid habitabitis soli vos super terram? Pro eo quod nos diximus, usque ad terminum loci, LXX transtulerunt, aut auferatis proximo: Symmachus et Theodotio: donec deficiat, vel non sit locus; ut deficiente terra, nequaquam saturetur avaritia. Quod quidem et generaliter adversum omnes, quibus nihil satis est, dictum puto: et specialiter contra vineam Domini, quae pro uvis fecit labruscas, id est, pro judicio iniquitatem, et pro justitia clamorem. 74 Quae est enim rabies, cum tecta et agri ad depellendos imbres, et ad serendas (( Al. cerendas)) fruges haberi debeant, ea habere cupere, in quibus cunctis habitare non possis, et quae colere non sufficias: alteriusque necessitatem, tuam facere voluptatem? Juxta tropologiam 0080B contra haereticos quidam hoc dictum arbitrantur: qui cum moverent pedes suos de Oriente, veniunt in campum Sennaar, qui interpretatur excussio dentium: et aedificant civitatem confusionis, turrimque superbiae, et audiunt sub verbis aliis: Audite haec, duces domus Jacob, et residui domus Israel, qui abominamini judicium, et omnia recta pervertitis, qui aedificatis Sion in sanguinibus, et Jerusalem in iniquitate (Mich. III, 9, 10) . Isti domos domibus, id est, dogmata conjungunt dogmatibus; quibus dicitur per Michaeam, Nolite aedificare in domo derisum (Mich. III) , ne supra fundamentum Christi, quod apostolus Paulus posuit (I Cor. III) et in quo debuerant aedificare aurum, argentum, lapides pretiosos: econtrario aedificent ligna, fenum, stipulam, quorum finis incendium est. De hujuscemodi 0080C domibus Salvator in Evangelio loquitur: Omnis qui audierit verba mea, et non fecerit ea, assimilabitur viro stulto, qui aedificavit domum suam super arenam. Descendit pluvia, venerunt flumina, flaverunt venti et impegerunt in domum illam, et cecidit: et fuit ruina domus illius magna (Matth. VII, 26, 27) . Tamdiu autem quaerunt haeretici nova veteribus jungere, et eadem recentioribus immutare, donec et sensus humanus et sermo deficiat.