IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Rursus arguit dupliciter eadem esse principia corruptibilium et incorruptibi-
Si vero diversa principia una quidem dubitatio : utrum et incorruptibilia haec erunt, aut corruptibilia ? Nam si corruptibilia manifestum, quia necessarium et ea ex aliquibus esse ; omnia enim corrumpuntur in ea ex quibus sunt. Quare contingit principiorum alia principia esse priora. Hoc autem et impossibile, sive stet, aut in infinitum vadat. Amplius autem quomodo erunt ipsa corruptibilia, si destruentur principia ? si vero incorruptibilia, cur ex his quidem incorruptibilibus existentibus corruptibilia erunt, ex diversis vero incorruptibilia ? Hoc enim non rationabile est. Sed aut impossibile, aut multa oratione eget.
Arguit ad partem oppositam quaestionis per duas rationes, quarum secunda ponitur ibi: Amplius autem nec conatus. In prima parte intendit talem rationem : Si sunt diversa principia corruptibilium et incorruptibilium, vel haec et illa sunt corruptibilia vel sunt incorruptibilia, sed neutrum istorum potest dari: ergo etc. Non erim potest dari quod sint corruptibilia, quia omne corruptibile corrumpitur in ea ex quibus est: si igitur principia corruptibilium sunt corruptibilia, oportebit ponere alia principia priora ex quibus sint, et sic procedetur in infinitum in principiis, cum ad principia corruptibilia non possit esse status. Tum quia si principia corruptibilium sunt corruptibilia, oportet ea aliquando corrumpi. Postquam autem sunt corrupta, non possunt esse principia, quia quod non est, non potest esse principium alicujus ; et tamen entia corruptibilia semper causantur successive, et per consequens principia eorum non erunt corruptibilia. Si dicatur, quod principia corruptibilium sunt incorruptibilia, remanet dubium, cum a principiis incorruptibilibus procedant aliqui effectus corruptibiles et aliqui incorruptibiles, quod non videtur possibile. Dicit ergo, quod si diversa sunt principia, scilicet corruptibilium et incorruptibilium, est quidem una dubitatio, utrum haec, scilicet principia corruptibilium, sint incorruptibilia aut corruptibilia? nam si corruptibilia, manifestum est, quod necesse est ea ex aliquibus esse, omnia enim corrumpuntur in ea ex quibus sunt ; quare contingit principiorum esse alia principia priora, hoc autem est impossibile, scilicet quod principii sit principium, sive stet, sive in infinitum vadat. Amplius autem quomodo corruptibilia erunt, scilicet semper si principia auferantur? quasi diceret esse impossibile, et tamen oportet principia auferri si corrumpantur. Si vero incorruptibilia sint principia corruptibilium, cur ex his, scilicet principiis incorruptibilibus existentibus erunt corruptibilia? quasi diceret quod non potest esse, hoc enim non est congruum,-sed aut est impossibile, aut eget multa ratione, id est, inquisitione. Deinde cum dicit :
Amplius autem nec conatus est aliquis diversa dicere, sed eadem omnium principia omnes dicunt. Verum primum dubitatum concedunt tanquam hoc parum aliquid accipientes.
Ponit secundam rationem, quae sumitur ab opinione communi omnium, dicens quod amplius nec aliquis conatus est dicere diversa, sed eadem dicunt omnium principia; verum pro sed, primum dubitatum, id est, primam rationem factam ad oppositum,concedunt tanquam haec parum aliquid accipientes, id est, opinantur illam rationem parum ponderare, quare eam despiciunt.
Veritas hujus quaestionis colligitur ex 12. hujus, text. com. 19. et inde, quod scilicet prima principia effectiva et motiva, sunt eadem omnium, puta Intelligentiae et corpora coelestia, licet inter se differant: quatenus quaedam eorum sunt immobilia, puta Intelligentiae: quaedam sunt mobilia, scilicet corpora coelestia, quae mediante motu causant generationem et corruptionem in entibus: principia vero intrinseca sunt diversa simpliciter, licet sint eadem secundum proportionem, ut ibi habet exponi: et etiam principia intrinseca corruptibilium, ut puta materia et forma non sunt per se corruptibilia, sed per accidens, ut dicetur 7. hujus, text. com. 22. et inde. Nec etiam rationes hinc inde factae cogunt, unde ab eodem principio primo potest esse effectus corruptibilis et incorruptibilis, propter diversitatem principiorum intrinsecorum: principia etiam non procedunt in infinitum, esto tamen quod corrumpantur in aliqua priora cum sint simplicia, sicut vita comite in septimo hujus habet prolixius declarari.
SUMMAE SECUNDAE