Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
75 (Vers. 10.) Decem enim jugera vinearum facient lagunculam unam, et triginta modii sementis facient modios tres. Pro laguncula, quam soli LXX transtulerunt, omnes alii batum interpretati sunt, quod Hebraice dicitur Beth (). Et pro triginta modiis, quos nos pro coro posuimus, qui Hebraice dicitur 0081A Omer (), LXX verterunt artabas sex: quae mensura Aegyptiaca est, et facit modios viginti. In sterilitate ergo nimia quae sequitur captivitatem, decem jugera vinearum facient batum, id est, tres amphoras: et triginta modii seminis, id est, corus, faciet ephi, quod LXX tres mensuras interpretati sunt, id est, tres modios. Batus autem in liquidis speciebus dicitur, et ephi, sive epha ejusdem mensurae in aridis. Sicut in Ezechiel juxta Hebraicum legimus: Ephi justum, et batus justus erit vobis. Ephi et batus aequalia et unius mensurae erunt, ut capiat decimam partem cori batus, et decimam partem cori ephi: juxta mensuram cori erit aequa libratio eorum (Ezech. XLV, 10, 11) . Quaerimus juxta anagogen, quomodo haereticorum domus grandes et pulchrae sint, quae cum judicii 0081B tempus advenerit, nullum habitatorem habeant. Omnis enim pompa structuraque verborum, et argumenta dialectica redigentur ad nihili. Et quia juxta apostolum Paulum (II Cor. III) non solum Dei aedificatio sumus, sed et agricultura, quam imitantes haeretici suffodiuntur et eradicantur ab Jeremia: idcirco ubi decem jugera vinearum, sive ubi decem juga boum operantur, facient batum unum, et triginta modii sementis facient ephi (Jerem. XVIII) , ut de denario numero, qui in Scripturis sanctis mysticus atque perfectus est: et de tricenario, in quo prophetavit Ezechiel (Ezech. I) , et Dominus baptizatus est (Luc. III) , redigantur ad ephi, qui ad comparationem multiplicis numeri, unione constringitur. Quod autem aedificatio et agricultura referatur ad intelligentiam 0081C spiritalem, etiam alio loco Paulus apostolus docet (Ephes. IV) , fundatos et radicatos in charitate credentes esse contestans. Unde et Ecclesiastes (Eccl. II) , non solum sibi aedificavit domos, sed plantavit vineas, et fecit hortos et pomaria, et instituit omnes arbores pomiferas, exstruxitque piscinas, ut irrigaret 76 saltum. Porro haeretici imaginem tantum habentes umbramque virtutum, et non ipsam veritatem, absque fructu operum, verborum folia pollicentur. De quorum arboribus dicit Dominus: Omnis plantatio, quam non plantavit Pater meus coelestis, eradicabitur (Matth. XV, 13) . De vinea enim Sodomorum vinea eorum, et propago eorum de Gomorra: Uva eorum, uva fellis, et botrus amaritudinis eis, furor draconum vinum eorum, et furor aspidum insanabilis (Deut. XXXII, 0081D 32, seqq.) .