Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Vae qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperam, ut vino aestuetis. Cithara, et lyra, tympanum, et libia, vinum in conviviis vestris: et opus Domini non respicitis, nec opera manuum ejus consideratis. Pro ebrietate, quam Aquila est interpretatus et Symmachus, LXX ipsum Hebraicum posuerunt Siceram (), quod omnem significat potionem, quae inebriare potest, et statum mentis evertere. Arguit autem juxta consequentiam coeptae explanationis agricolas vineae, qui 0082A imminente sterilitate, et vicino incendio, quo vepres et spinae sunt comburendae, luxuriae se et voluptatibus tradiderunt: non solum in vescendo et bibendo; sed in aurium quoque oblectatione, et in diversis musicae artis generibus. Qui cum ista faciunt, opus Domini non respiciunt, nec considerant quae ventura sint. Abutamur hoc testimonio adversum principes Ecclesiae, qui de mane consurgunt ad sectandam siceram, et bibendum usque ad vesperam: de quibus in alio loco dicitur: Vae tibi civitas, cujus rex juvenis est, et principes tui mane comedunt (Eccl. X, 16) . Qui deliciis occupati, ex creaturis non intelligunt Creatorem, nec considerant opera manuum ejus, de quibus legimus: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Ps. XXXII, 6) . Potest 0082B juxta altiorem intelligentiam, omnis animae perturbatio ebrietas appellari, quae concipitur de vino furoris draconum, et de veneno aspidum insanabili, quod nonnulli bibunt ab adolescentia usque ad senectutem, hoc est, de mane usque ad vesperam (Deut. XXXII) . Alii vero hora tertia, sexta, vel nona, et undecima suscitantur de convivio, et dicitur ad eos: Expergiscimini qui ebrii 77 estis a vino. Super hoc vinum, et super hujuscemodi uvas ac vineas pluit Dominus sulphur et ignem a Domino: et quicumque ex earum vino biberit, aestuat atque comburitur. Requirit citharam et psalterium, cujus repertor est Jubal, de Cain stirpe generatus (Gen. IV) , nec audit Dominum dicentem ad Aaron: Vinum et siceram non bibetis tu et filii tui, quando ingredimini in 0082C tabernaculum testimonii, aut accedetis ad altare (Lev. X, 8) . Has citharas, et lyras, tympanumque, et tibias rex Babylonius habuit, quibus consonantibus, universarum gentium populi prosternebantur in terram, et adorabant auream statuam (Dan. III) . Quod autem primum tempus humanae sapientiae, quando egredimur pueritiam, et ad rationalem venimus aetatem, mane in Scripturis intelligatur, multa testimonia docere nos poterunt: de quibus exempli causa ponenda sunt pauca: Mane mittebam Prophetas; et: Mane exaudies orationem meam. Mane assitam tibi, et videbo (Ps. V, 4, 5) ; et: De nocte consurget spiritus meus (Ps. LXII, 1) ; et: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo (Ps. C, 8) ; et: In matutinis interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem 0082D de civitate Domini omnes qui operantur iniquitatem (Ps. XXIX, 7) ; et in alio loco: Ad vesperam demorabitur fletus, et ad matutinum laetitia, et caetera his similia. Consurgimus autem de mane, quando vitia relinquimus in pueritia, et dicere possumus: Peccata juventutis meae et ignorantiae ne memineris (Psal. XXIV, 7) . Ortoque nobis sole justitiae, fugantur tenebrae, et statim interficimus omnes cogitationes, quae ad peccata nos provocant, et de civitate mentis nostrae illos disperdimus peccatores, de quibus Salvator loquitur: De corde exeunt cogitationes 0083A malae, homicidia, adulteria, fornicationes, furta, falsa testimonia, blasphemiae (Matth. XV, 19) , et reliqua. Infelicissimi autem sunt qui de mane usque ad vesperam ebrietate, gula et diversis voluptatibus occupati, non intelligunt in se opera Domini, nec considerant cur creati sunt.