Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14, 15.) Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descendent fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum. Et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur. Qui surrexerunt mane ad sectandam siceram, et permanserunt in ebrietate usque ad vesperam, et voluptate ac deliciis occupati, opus Domini respicere noluerunt, nec opera manuum ejus contemplati sunt, propterea 0083D ducti sunt in captivitatem, quia non habuerunt scientiam Filii Dei, dicente ipso ad eos, Nec me scitis, nec qui me misit (Joan. VIII, 19) , et in ipsa captivitate fame perierunt, ac aruerunt siti. Unde infernus et mors dilatavit animam suam, et aperuit os suum, et absque ullo numero, et satietate devoravit in perpetuum puniendos: 79 ita ut principes et populus, et sublimes gloriosique terrae Judae descenderent ad eum, et humiliaretur omnis superbia, et oculi sublimium deprimerentur, intelligentium se 0084A esse mortales; et cuncta rebus expleta, quae ventura per Prophetas Dominus nuntiarat. Infernus autem animam habere dicitur, non quod animal sit, juxta errorem quorumdam; sed quod verbis humanae consuetudinis, rerum insensibilium exprimamus affectum, quod insatiabilis sit, et numquam mortuorum multitudine compleatur. Quomodo et in manu linguae mors dicitur (Prov. XVIII) , et omnipotens Deus Sabbatha, et Neomenias Judaeorum odisse loquitur animam suam (Isai. I) . Quidquid de populo diximus Judaeorum, tropologice referri potest ad eos qui saeculi deliciis occupati, nec respicientes opera Dei, captivi ducuntur in peccatum, et non habent scientiam Dei: et idcirco fame et siti pereunt bonorum operum atque virtutum, et detrahentur in gehennam, ibique aeternis cruciatibus deputati, potentiam et 0084B superbiam miseria cernent et humilitate mutari.