Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 20.) Vae qui dicitis malum bonum, et bonum malum: ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras: ponentes amarum in dulce, et dulce in amarum. Ejusdem criminis est, bonum, lucem, et dulce, contrariis vocare nominibus, cujus, 82 malum, tenebras, et amarum vocabulis appellare virtutum. Hoc contra eos qui peccatum non putant, si bono detrahant, et non aestimant esse delictum, si laudent malum. Ponunt autem Judaei bonum malum, et lucem tenebras, et dulce amarum, suscipientes Barabbam latrocinii et seditionis auctorem, et crucifigentes Jesum, qui non venerat nisi ad oves perditas domus Israel, ut 0086C salvaret quod perierat. In Barabbam intelligamus diabolum, qui cum sit nox et tenebrae, transfiguratur in Angelum lucis (Matth. XXVII) . Unde et Apostolus loquitur: Quae participatio justitiae cum iniquitate? quae societas luci ad tenebras? qui consensus Christi et Belial (II Cor. VI, 14, 15) ? Neque enim lucerna tollenda est, et ponenda sub modio, vel sub lecto, sed supra candelabrum, ut omnibus luceat. Nec arbor malos afferens fructus, bonae arboris est appellanda vocabulo (Matth. V) . Unde et in Genesi mystico sermone narratur, quod diviserit Deus inter lucem ac tenebras, quae in principio super abyssum ferebantur (Gen. I) . Quod autem bonus Salvator sit appellatus, ipse in Evangelio loquitur: Pastor bonus ponit animam suam pro ovibus suis (Joan. X, 11) . Lucem quoque 0086D esse se dicit: Ego sum lux mundi (Joan. VIII, 12) , et quotidie coelesti pane saturati dicimus: Gustate et videte, quam suavis est Dominus (Ps. XXIII, 9) . E contrario quando dicimus: Libera nos a malo (Matth. VI, 13) ; et: Mundus in maligno positus est (I Joan. V, 19) , diaboli cupimus insidiis liberari. Quod autem ipse tenebrarum et amaritudinis significetur nominibus, crebrius legimus. Sed et hoc possumus dicere, quod omnia contraria dogmata veritati amara sint, et sola dulcis veritas. Unde cavendum est, ne pro veritate sequamur mendacium, ne pro lumine tenebras. Multae 0087A enim sunt viae quae videntur hominibus rectae, et novissima earum perveniunt in profundum inferni. Est quoque justus periens in justitia sua, cui dicitur: Ne sis justus multum (Eccl. VII, 17) . Quas ob causas Israel repromittit se via ambulaturum regia, nec ad sinistram, nec ad dexteram declinaturum (Deut. V) . Et ut loquar quod sentio: difficile hoc maledicto quis carere potest, cum et malis frequenter adulemur propter potentiam, et bonos despiciamus propter inopiam. Unde significantius interpretatus est Aquila: 83 Vae qui dicit malo, bonus es, et bono, malus es (Prov. XVII, 13) . Et in hunc congruit sensum illud quod Salomon in Proverbiis loquitur: Qui judicat justum injustum, et injustum justum, abominabilis est uterque apud Deum. Scribae quoque et Pharisaei 0087B verba Salvatoris non recipientes, sed traditiones hominum, et aniles fabulas, fecerunt bonum malum, et malum bonum.