Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
85 (Vers. 25.) Ideo iratus est furor Domini in populum suum, et extendit manum suam super eum, et percussit eum, et conturbati sunt montes, et facta sunt morticina eorum, quasi stercus in medio platearum. In omnibus his non est aversus furor ejus: sed adhuc manus 0088D ejus extenta: Quoniam abjecerunt legem Domini exercituum, quam se daturum per Jeremiam Dominus pollicetur, dicens: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et feriam domui Israel, et domui Juda foedus novum, non secundum pactum quod pepigi cum patribus vestris, in die quando apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti (Jerem. XXXI, 31, 32) . Et sermonem Sancti Israel blasphemarunt, dicentes: Daemonium habet, et Samaritanus est (Joan. VIII, 48) ; et: Nonne hic est filius fabri (Matt. XIII, 55) ? Idcirco iratus est furor Domini in populum suum, qui prius iratus fuerat contra principes et potentes, 0089A qui sapientes erant in oculis suis, et justificaverunt impium pro muneribus, et devoraverat (( Al. devorat)) eos quasi stipulam lingua ignis, et calor flammae exusserat, ut potentes potenter tormenta paterentur. Et extendit manum suam adversum eum, quem vocat populum suum: eo quod fuerit pars haereditatis ejus, et funiculus possessionis illius (Deut. XXXII) . Extendit autem manum, ut percutiat, et furor ejus irascatur, de quo et in alio loco legimus: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me (Ps. VI, 1) . Et Jeremias: Corripe nos, inquit, Domine; verumtamen in judicio, et non in furore (Jerem. X, 24) . Furere autem Dominus dicitur, non quod humanis perturbationibus subjaceat; sed quod nos qui delinquimus, nisi irascentem audierimus, 0089B Dominum non timeamus. Unde et Apostolus scribit, (Rom. II) , quod bonitas Dei, et patientia provocet nos ad poenitentiam: nos autem secundum duritiam et impoenitens cor nostrum, thesaurizemus nobis iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei. Quae sit autem manus quae extenditur, vel elevatur super populum peccatorem, Job loquitur manifestius: Manus enim Domini tetigit me (Job. XIX, 21) . Unde et diabolus sciens potentem manum Domini, et brachium quod universis gentibus revelatum est, dicit ad Dominum: Mitte manum tuam, et tange omnia quae habet: nisi in faciem benedixerit tibi (Job. II, 5) . Quod autem quasi praeteritum dicitur, quod 86 futurum est, consuetudinem sequitur prophetalem, in qua tam certa sunt quae futura dicuntur, ut putentur esse 0089C praeterita. Quod et in Psalmis canitur: Dederunt in cibum meum fel, et siti mea potaverunt me aceto (Ps. LXVIII, 22) . Et iterum: Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestimentum meum miserunt sortem (Ps. XXI, 19) . Quodque sequitur: Et percussit eum, id est, populum suum, et conturbati sunt montes: montes quidam putant contrarias fortitudines; sive eos spiritus qui in ministerio Dei sunt, et quibus traduntur peccatores ad puniendum. Nos autem hyperbolice dictum putamus, quod pro magnitudine malorum imminentium etiam montes commoveantur, et cadaveribus mortuorum repleantur omnes plateae urbium. Hoc accidisse Judaeis post passionem Domini sub Vespasiano et Adriano, nemo dubitat. Cumque haec facta sint, non est adversus furor ejus: sed adhuc 0089D manus ejus extenta, sive excelsa, quae habitum irascentis, et percutientis ostendit. Et notandum in his omnibus, quod non eis exprobret idololatriam, non alia peccata, propter quae offenderint Deum, sed quia abjecerunt legem Evangelii, et sermonem Domini blasphemaverunt.