IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Descendit Philosophus in hoc quarto libro ad tractanda, qua determinate ad hanc scientiam spectant, in quo de objecto ejusque partibus, affectionibus et principiis tractat. De quibus Doctor optime agit hic, et per quinque quaestiones, quas super hunc librum disputat. Dividitur antem iste liber in duas Summas, quarum prima inquirit ad quae se extendit consideratio Metaphysica. Secunda agit de cognitione principiorum. In primo capite summae primae resolvitur, ens qua tale esse hujus scientiae objec um, de quo vide Doct. hic q. prima, quod tangit de sensu reduplicativo, vide eum quodlib. 3. et 3. dist. 11. quaest. 2. et Theorem. 20.