Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. VI,—Vers. 1.) Anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum. Sub quatuor regibus prophetasse Isaiam, super Judam 89 et Jerusalem, primae visionis titulo demonstratum 0091C est; id est sub Ozia, Joatham; Achaz et Ezechia. Mortuo ergo Ozia, sub quo dicta sunt universa, quae supra exposuimus, successit filius ejus Joatham, qui regnavit annis sedecim, et fecit rectum in conpectu Domini, et portam templi aedificavit excelsam. Quo imperante, vidit Isaias sedentem Dominum super solium excelsum et elevatum, ut habitum regnantis ostenderet.
Et ea quae sub ipso erant, implebant Templum, sive ut Theodotio et Symmachus transtulerunt: Et ea quae sub pedibus ejus erant, implebant Templum. Pro quo LXX interpretati sunt. Et plena domus gloria ejus. De hac visione ante annos circiter triginta, cum essem Constantinopoli, et apud virum eloquentissimum 0091D Gregorium Nazianzenum, tunc ejusdem urbis episcopum, sanctarum Scripturarum studiis erudirer, scio me brevem dictasse subitumque tractatum, ut ex experimentum caperem ingenioli mei, 0092A et amicis jubentibus obedirem. Ad illum itaque libellum mitto lectorem, oroque ut brevi hujus temporis expositione contentus sit. Oziam, quia sibi illicitum sacerdotium vindicabat, lepra fuisse percussum, sacra narrat historia; quo mortuo, Dominus videtur in Templo, quod ille polluerat (II Paral. XXVI) . Ex quo animadvertimus, regnante in nobis leproso rege, nos Dominum in sua majestate regnantem videre non posse, nec sanctae Trinitatis nosse mysteria. Unde et in Exodo postquam mortuus est 0092B Pharao, qui opprimebat Israel luto et paleis, et lateribus, populus clamavit ad Dominum, qui, illo vivente, clamare non poterat. Et Ezechiel, mortuo Phaltia filio Bananiae pessimo principe, cadit in faciem suam, et voce excelsa clamat ad Dominum. Pulchreque juxta Hebraicum, non ipse Dominus implebat Templum, cujus coelum thronos est, et terra scabellum pedum ejus; et de quo in alio loco legimus: Dominus in Templo sancto suo, Dominus in coelo sedes ejus (Ps. X, 5) ; sed ea quae sub pedibus ejus erant, 90 implebant Templum (Isai. LXVI) . Quis sit autem iste Dominus qui videtur, in evangelista Joanne, et in Apostolorum Actis plenius discimus. Quorum Joannes ait: Haec dixit Isaias, quando vidit gloriam ejus, et locutus est de eo (Joan. XII, 41) , haud dubium quin Christum significet. Rursum Paulus 0092C in Actis Apostolorum, ubi Romae loquitur ad Judaeos: Bene, inquit, Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: Vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem eos (Act. XXVIII, 26, 27) . Visus est autem Filius in regnantis habitu, et locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiae. Quaerat aliquis, quomodo nunc Propheta Dominum vidisse se dicat, et non absolute Dominum, sed Dominum sabaoth, ut in consequentibus 0092D ipse testatur; cum evangelista Joannes dixerit: Deum nemo vidit unquam (Joan. I, 20) . Et ad Mosen loquatur Deus: Non poteris faciem meam videre: neque enim videbit homo faciem meam, et vivet 0093A (Exod. XXXIII, 20) . Ad quod respondebimus, non solum Patris divinitatem, sed ne Filii quidem et Spiritus sancti, quia una in Trinitate natura est, posse oculos carnis aspicere; sed oculos mentis, de quibus ipse Salvator ait: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt (Matth. V, 8) . Legimus quod Abraham visus sit Dominus in hominis figura: et cum Jacob quasi homo luctatus sit, qui Deus erat. Unde et appellatus est locus ipse Phanuel, hoc est, facies Dei: Vidi enim, ait, Dominum facie ad faciem, et salva facta est anima mea (Gen. XXXII) . Ezechiel quoque vidit Dominum in forma hominis sedentem super Cherubim, a lumbis ejus et deorsum erat quasi ignis, et superiora habebant speciem electri (Ezech. I) . Ergo Dei natura non cernitur, sed videtur hominibus, ut 0093B voluerit.