IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Arguit Metaphysicam considerare omnia entia, sive ens dicat conceptum univocum omnibus entibus, sive non, et sive ens et unum dicant unam naturam, sive non. De quo Doctor hic q. 2.
Sed quemadmodum salubre omne ad sanitatem, hoc quidem in conservatione: aliud vero in actione: aliud vero quia est signum sanitatis;hoc autem quia illius est susceptibile et medicabile ad medicinam: hoc enim in habendo medicinam dicitur medicabile: illud vero in exhibendo bene natum ad ipsam, et aliud per actus medicative. Similiter autem et alia sumemus his dicta. Ita vero et ens multipliciter dicitur quidem, sed omne ad unum principium ; haec quia substantiae etiam dicuntur, illa vero quia passiones substantiae ; alia vero quia via ad substantiam, aut corruptiones, aut privationes, aut qualitates, aut effectiva, aut generativa substantiae, aut ad substantiam dictorum, aut horum cujusdam negationes,aut substantiae. Quapropter et non ens esse non ens dicimus.
Arguit ad propositum, scilicet quod Metaphysica considerat omnes partes entis per duas rationes, quarum secunda ponitur ibi: Omnia autem generis. Prima in duas : quia primo praemittit rationem. Secundo solvit quamdam dubitationem. Secunda ibi : Ubique vero primi. In prima parte intendit talem rationem : Omnia entia habent attributionem ad aliquod unum ens; ergo omnia entia pertinent ad unam scientiam, et per consequens ad istam. Circa hanc rationem sic procedit. Primo praemittit antecedens. Secundo subjungit probationem consequentiae. Tertio concludit ipsum consequens. Secunda ibi : Quemadmodum ergo. Tertia ibi : Palam ergo. Antecedens autem declarat per simile ad sanitatem et ad sanativum. Dicit ergo, quod quemadmodum salubre, id est, sanativum se habet ad sanitatem, secundum quamdam attributionem, hoc quidem, dicitur salubre in conservatione, sicut diaeta: illud vero in actione, sicut potio ;aliud vero quia est signum sanitatis, ut veritas ; hoc autem quia est susceptivum illius, id est, sanitatis, ut animal. Similiter medicinale, id est, effectivum medicinae se habet ad medicinam, secundum quamdam attributionem ; hoc enim dicitur medicinale in habendo medicinam, ut medicus ; illud vero in existendo, susceptibile ad medicinam, ut homo aptus ad habendum medicinam: aliud vero per actus existentium medicinae, ut sunt instrumenta, per quae medicinam ministrat ; similiter autem potest dici in aliis dictis, sicut sumitur in istis; sicut ergo est in istis, itavero et ens multipliciter dicitur. Sed omne ens ad unum principium reducitur, scilicet ad ipsum ens in communi, vel ad ipsam substantiam, ad quam omnia alia entia habent attributionem ; unde subdit, haec enim dicuntur. entia, quia sunt substantiae;illa vero quia sunt passiones substantiae, ut accidentia ; alia quia sunt via ad substantiam, ut motus, et generationes, aut corruptiones, aut privationes, quae sunt via ad non esse substantiae ; aut qualitatis, quae sunt effectivae aut generativae substantiae, aut ad substantiam dictorum, ut sunt quaedam qualitates et accidentia activa; iterum negationes, quorumdam horum, quae scilicet habent habitudinem ad substantiam ; aut etiam ipsius substantiae supple dicuntur esse, unde dicimus quod non ens est non ens, quod non esset verum, nisi negationi et non enti aliqualiter competeret ipsum ens ; omnia enim praedicta dicuntur aliqualiter entia, quatenus habent aliquam attributionem ad ipsum ens, vel ad substantiam modo praeexposito, licet secundum alium et alium gradum, ut patet intuenti. Deinde cum dicit:
Quemadmodum ergo et salubrium omnium una est scientia, ita hoc et in aliis, non enim solum eorum quae secundum unum dictorum est unius scientiae speculari, sed et dictorum ad unam naturam, etenim hoc modo quodam secundum unum dicuntur.
Subjungit probationem consequentiae, et arguit sic: Ejusdem scientiae est considerare ea quae habent ordinem attributionis,utscientiae medicinae omnia salubria; sed omnia entia sunt hujusmodi, ut ostensum est; ergo ad unam scientiam spectat considerare omniaentia. Majorem ostendit ex hoc quod unius scientiae est considerare non solum illa quae dicuntur ad unum aliquid, quod formaliter participant et univoce, sed etiam quae ad aliquam unam naturam dicuntur secundum rationem attributionis. Exemplum primi, ut omnes lineae ad lineam, et omnes numeri ad numerum. Exemplum secundi, omnia salubria ad sanitatem. Entia autem primo modo dicuntur ad ens. Secundo modo ad substantiam. Dicit ergo, quod quemadmodum omnium salubrium est una scientia, ita et in aliis: non enim solum unius scientiae speculari dictorum circa unum, id est, ea quae dicuntur univoce ad unum, sed etiam dictorum ad unam naturam, scilicet secundum attributionem; talia enim quodammodo dicuntur ad aliquod unum, ratione cujus unius scientiae est omnia illa speculari. Deinde cum dicit:
Palam ergo, quia et entia unius ess scientiae speculari inquantum entia.
Ostendit consequens dictae consequentiae principalis; palam, inquit, quia unius scientiae est speculari entia in quantum sunt entia, sicut intelligendo quod ly inquantum, accipiatur reduplicatie. Deinde cum dicit :
Ubique vero proprie primi est scientia, et ex quo alia pendent, et propter quod dicuntur ; ergo si est hoc substantia substantiarum,oportet principia et causas habere philosophum.
Solvit quamdam dubitationem, quia dixerat omnia entia pertinere ad Metaphysicam. Dubitaret aliquis utrum aeque primo consideraret de omni ente? ad quod respondet quod non, sed principalius intendit de substantia, cujus ratio est, quia scientia considerans aliqua plura habentia ordinem attributionis, principalius considerat illud ad quod omnia alia attribuuntur, cujusmodi est substantia inter omnia entia; ideo dicit quod ubique, idest, in quacumque scientia quod est scientia primi, ex quo alia pendent, et propter quod dicuntur, id est, in pluribus considerat de illo primo, ad quod omnia alia attribuuntur ; ergo si hoc primum est substantia, oportet primum Philosophum, id est, Metaphysicum, habere principia et causas substantiae.
Notandum, quod intentio Aristotelis est in loco isto, quod primus Philosophus agit principalius de substantia,ut de nobiliori parte sui subjecti primi, quod est ens, sicut dictum fuit juxta principium hujus libri. Ex quo patet quod argumentum illorum, qui ex loco isto volunt probare, quod substantia sit subjectum primum hujus scientiae, et non ens inquantum ens, non vadit ad mentem Philosophi. Deinde cum dicit:
Omnis autem generis unius sensus est unus, atque scientia, ut Grammatica una ens omnes speculatur voces. Quapropter et entis inquantum ens quascumque species speculari unius est scientiae genere, species autem specierum.
Ponit secundam rationem ad probandum, quod Metaphysica considerat omnes partes entis, quae sic potest formari: Ea quae sunt unius generis et unius rationis, ut sic, pertinent ad unam scientiam ; sed omnia entia, ut sic, sunt unius generis et unius rationis generalis ; ergo omnia entia, ut sunt entia, pertinent ad unam scientiam quae est Metaphysica, ut probatum est supra. Dicit ergo, quod omnes, id est, omnium eorum, quae sunt unius generis, et unus sensus est et una scientia, sicut visus est de omnibus visibilibu s ; et Grammatica una existens speculatur omnes voces, quapropter unius scientiae genere, id est generalis est: speculari quascumque species entis inquantum est ens, et species specierum , id est, quod species, id est, partes subjectivae entis secundum rationes speciales faciunt scientias particulares.
Ex praedictis patet veritas illius quaestionis, qua quaerebatur in tertio, utrum unius scientiae sit considerare substantias et accidentia, quia ostensum est, quod sic, ut patet ex praecedentibus.
SUMMAE SECUNDAE