Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Seraphim stabant super illud, sex alae uni, et sex alae alteri: duabus velabant 91 faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus. Hoc quod nos, sequentes alios Interpretes et Hebraicam veritatem, in qua scriptum est Memmallo , id est, ἐπάνω αὑτοῦ, quod Latine dicitur, super illud, vertimus: LXX transtulerunt in circuitu ejus, ut non super Templum stare Seraphim, sed in circuitu Domini describantur. Rursum ubi nos diximus, quod unus de Seraphim velaret faciem et pedes ejus, per quod intelligitur, Dei: in Hebraeo scriptum habetur Phanau et Reglau (), 0093C quod potest interpretari et ejus, et suam: ut Seraphim juxta Hebraei sermonis ambiguitatem, et faciem pedesque Dei, et suam faciem ac pedes operire dicantur: In septuagesimo nono psalmo legimus: Qui sedes super Cherubin manifestare (Psal. LXXIX, 3) : qui in nostra lingua interpretantur scientiae multitudo. Unde et Dominus in aurigae modum super Cherubim aperte sedere ostenditur. Seraphim autem praeter hunc locum, in Scripturis Canonicis alibi legisse me nescio, qui stare dicuntur super Templum, vel in circuitu Domini. Ergo errant qui solent in precibus dicere: Qui sedes super Cherubim et Seraphim, quod Scriptura non docuit. Seraphim autem interpretantur ἐμπρησταὶ, quod nos dicere possumus incendentes, sive comburentes, juxta illud quod 0094A alibi legimus: Qui facit angelos suos spiritus, et ministros suos ignem urentem (Psal. CIII, 5) . Unde et Paulus Apostolus in Epistolas ad Hebraeos, quam Latina consuetudo non recipit: Nonne omnes, inquit, ministri sunt spiritus, in ministerium missi propter eos qui haereditatem accepturi sunt salutis (Hebr. I, 14) ? Daniel quoque cum in habitu regnantis Dominum descripsisset, adjecit: Millia millium ministrabant ei, et decies millies centena millia assistebant ei. (Dan. VII, 10) . In Cherubim ergo ostenditur Dominus: in Seraphim ex parte ostenditur, ex parte celatur. Faciem enim et pedes ejus operiunt, quia et praeterita ante mundum, et futura post mundum scire non possumus; sed media tantum quae in sex diebus facta sunt, contemplamur. Nec mirum hoc de Seraphim 0094B 92 credere, cum, et apostoli Salvatorem credentibus aperiant, infidelibus abscondant: et velum ante Arcam fuerit Testamenti (Exod. XL) . Alas quoque habere dicuntur, propter velocitatem, et in cuncta discursum: sive quia semper in altioribus commorantur. Neque enim illud quod de ventis dicitur: Qui ambulat super pennas ventorum (Psal. CIII, 4) , vere ventos, juxta fabulas poetarum et pictorum licentiam, pennas habere testatur; sed celerem in cuncta discursum. Et singuli senas alas; quia de fabricatione tantum mundi et praesentis saeculi novimus. Quod autem clamant, alter ad alterum, vel, juxta Hebraeos, iste ad istum, id est, unus ad unum, invicem se ad laudes Domini cohortantur, et dicunt: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus exercituum, ut mysterium 0094C Trinitatis in una Divinitate demonstrent: et nequaquam Templum Judaeorum, sicut prius, sed omnem terram illius gloria plenam esse testentur, qui pro nostra salute dignatus est humanum corpus assumere, ad terrasque descendere. Denique, et Mosi, cum pro adorato vitulo Dominum precaretur, ut parceret populo peccatori, respondit Dominus: Propitius ero illis. Verumtamen vivo ego, et vivit nomen meum: quia implebitur gloria mea omnis terra (Num. XIV, 20, 21) . Et septuagesimus primus psalmus canit: Implebitur gloria ejus omnis terra (Psal. LXXI, 19) . Unde, et Angeli clamabant pastoribus: Gloria in excelsis Deo, et super terra, pax hominibus bonae voluntatis (Luc. II, 14) . Impie ergo quidam duo Seraphim, Filium, et Spiritum sanctum intelligit: 0095A cum juxta evangelistam Joannem, et Paulum apostolum, Filium Dei visum in majestate regnantis, et Spiritum sanctum locutum esse doceamus. Quidam Latinorum duo Seraphim, vetus et novum Instrumentum intelligunt, quae tantum de praesenti saeculo loquuntur. Unde et sex alas habere dicuntur, et faciem Dei pedesque velare, et certatim proferre testimonium veritatis, et omne quod clamant Trinitatis sacramenta monstrare. Et mirari adinvicem quod Dominus Sabaoth in forma Dei Patris positus formam servi acceperit, et humiliaverit se usque ad mortem, mortem autem 93 crucis (Philipp. II) , et nequaquam ut prius coelestia eum tantum, sed et terrena cognoscant.