Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6.) Et volavit ad me unus de Seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari, et tetigit os meum, et dixit: Ecce tetigi hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur. Volavit, vel missus est unus de Seraphim, qui interpretatur incendens, ut Prophetae labia purgaret immunda, et pruna 0096B vel calculo, quem de altari tulerat, excoqueret. Multi autem putant, duos esse Seraphim, quia clamabat alter ad alterum, cum et de pluribus possint singuli clamare ad singulos; et LXX editio magis significet plurimos, qui interpretati sunt, Seraphim stabant in circuitu ejus. Quod si de duobus diceretur, non in circuitu, sed ex utraque parte dixissent. Et hoc convenit Angelorum multitudini, quae in Dei ministerium praeparata est. Seraphim autem plurali numero appellantur, et singulari Seraph: sicut Cherubim, et Cherub. Quod autem altare sub quo animae martyrum sunt, videantur in coelo, et Joannes in Apocalypsi loquitur (Apoc. VI) : et calculus iste qui a solis LXX ἅνθρας, id est, carbunculus est interpretatus (( Al. interpretatur)) potest non carbonem significare, vel 0096C prunam, ut plerique existimant, sed ἄνθρακα, id est, carbunculum lapidem, qui ob coloris flammei similitudinem igneus appellatur. Ex quo intelligimus altare Dei plenum esse carbunculis, hoc est, ignitis calculis et prunis, peccata purgantibus. Unde scriptum de Deo legimus: Carbones succensi sunt ab eo (Ps. XVII, 9) . Et de ipso Domino dicitur, quod ignis consumens sit. Et Salvator in Evangelio: Ignem veni mittere super terram (Luc. XII, 49) : ut baptizaret in Spiritu sancto, et igni. Uniuscujusque enim opus quale sit, ignis probabit (I Cor. III) . Et qui salvandus est, sic salvabitur, quasi per ignem transierit. Et hoc notandum, quod ad Jeremiam, cui dictum est: Prius quam te formarem in utero novi te, et in vulva matris tuae sanctificavi te (Jerem. I, 5) , quia labia non 95 0096D habebat immunda, sed tantum dixerat: nescio loqui, quia juvenis sum, extendit ipse Dominus manum suam, et tetigit os ejus, et dixit: Ecce dedi sermones meos in os tuum. Porro ad Isaiam qui dixerat: Vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, non Dei manus porrigitur, sed Seraphim mittitur a Deo, vel volat propria voluntate, quia huic officio mancipatus est. Et in manu sua tenet 0097A calculum, quem juxta LXX et Theodotionem, forcipe: juxta Aquilam, et Symmachum, qui Hebraicum sunt secuti, forcipibus apprehendit, id est, Malcaim (), ut tangeret os ejus, et pristina delicta purgaret. Manus autem, et a Deo et Seraphim mittitur, ut Propheta sui corporis membrum videns, tactu non terreatur externo. Quidam nostrorum forcipem, quo calculus comprehenditur, duo Testamenta putant, quae inter se Spiritus sancti unione sociantur. Quia vero sedens Dominus introducitur, et sedens in Templo, et domus impleta est fumo, ut Judaei putant, thymiamatis; consequenter ponuntur et forcipes, quos et in sacerdotali ministerio legimus (Exod. XXXVII) .