Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 8.) Et audivi vocem Domini dicentis: Quem 0097B mittam, et quis ibit nobis? Et dixi: Ecce ego, mitte me. Pro eo quod et nos et alii omnes interpretes transtulerunt, nobis, quod Hebraice dicitur Lanu (), nescio quid volentes LXX posuerunt ad populum istum, quod penitus in Hebraeo non habetur. Quando autem ex Dei persona dicitur, nobis, illo sensu accipiendum est, quo, et in Genesi legitur: Faciamus hominem ad imaginem, et similitudinem nostram (Gen. I, 26) , ut sacramentum indicet Trinitatis. Quomodo enim in Evangelio legimus, dicente Domino: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) ; et unum ad naturam referimus, sumus, ad personarum diversitatem: sic, Domino jubente, Trinitas imperat. Propterea autem non dicit Dominus quem ire praecipiat, sed proponit audientibus optionem, ut voluntas praemium consequatur. 0097C Et Propheta non temeritate et arrogantia propriae conscientiae se ire promittit; sed fiducia: quoniam purgata sunt labia ejus, et ablata iniquitas, mundatumque peccatum. Ergo et Moses, cui dixerat Dominus: Veni, mittam te ad Pharaonem regem Aegypti (Exod. III, 10) , et ille ait: Obsecro, Domine, non sum dignus, 96 provide alium quem mittas, sive ut in Hebraeo legitur, Mitte quem missurus es (Exod. IV, 13) , non de contemptu, sed de humilitate respondit, quia nihil de purgatis labiis suis audierat, qui omni sapientia Aegyptiorum fuerat eruditus. Et Isaias non suo (( Al. sui)) merito, sed Domini gratia, qua purgatus est, offert se ad ministerium. Alii autem putant, idcirco se obtulisse Isaiam, quia aestimabat populo prospera nuntianda: sed quia audivit: Vade, dic populo 0097D huic: Auribus audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non cognoscetis (Isai. VI, 9) , propterea in consequentibus, dicente ad eum voce Domini: Clama, non statim clamat, sed interrogat, quid clamabo? Et Jeremias, cui dictum fuerat: Accipe calicem, et potionabis omnes gentes, ad quas ego mittam te (Jer. XXV, 15) , libenter accipiens suppliciorum calicem, ut adversariis gentibus propinaret, biberentque, et vomerent, et caderent, postquam audivit, vade, et primum propinabis Jerusalem, respondit: Decepisti me, Domine, et deceptus sum (Jer. XX, 7) . Haec Hebraeorum observatio est. Caeterum nos dicimus non temeritatis 0098A esse, sed obedientiae, Domino se obtulisse mittendum.