Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 9 seqq.) Et dixit: Vade, et dices populo huic: Auditu audite, et nolite intelligere, et videte visu, et nolite cognoscere. Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur. LXX hunc locum ita interpretati sunt, ut evangelista Lucas in Apostolorum Actibus posuit: Cumque invicem non essent consentientes, haud dubium quin Judaei, discedebant, dicente Paulo unum verbum: Quia bene Spiritus sanctus locutus est per Isaiam prophetam ad patres nostros, dicens: vade ad populum istum, et dic: Aure audietis, et non intelligetis, et videntes videbitis, et non perspicietis; incrassatum est enim cor populi hujus, et auribus graviter audierunt, 0098B et oculos suos compresserunt, ne forte videant oculis, et auribus audiant, et corde intelligant, et convertant se, et sanem illos (Act. XXVIII, 25 seqq.) . Quo autem haec prophetia impleta sit tempore, ipse Apostolus Paulus in consequentibus loquitur: Notum ergo sit vobis, quoniam gentibus missum est hoc salutare Dei, et ipsi audient (Act. XXVIII, 28) . Unde et in eisdem Apostolorum Actis legimus, quod Paulus, et Barnabas Judaeis nolentibus credere, 97 dixerint: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei, sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, ecce convertimur ad gentes (Act. XIII, 46, 47) . Sic enim praecepit nobis Dominus: Posui te in lucem gentibus, ut sis in salutem usque ad extremum terrae (Isai. XLIX, 6) . Ergo secundum LXX 0098C facilis interpretatio est, quod Isaias propheta Domino imperante praedicat, quid populus sit facturus. In Hebraico difficultas est, quomodo ipse Deus praecipiat populo, ut auditu audiat, et non intelligat, et videns videat, et non agnoscat, et postea propheta inducatur loquens, et Dominum precetur et dicat: Excaeca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude, ne forte videat oculis suis, et auribus audiat, et corde intelligat, et convertatur, et sanetur (Isa. VI, 10) . Ac primum solvenda est illa quaestio, quae nobis objici potest: quare apostolus Paulus cum Hebraeis disputans, non juxta Hebraicum, quod rectum esse cognoverat; sed juxta LXX sit locutus? Evangelistam Lucam tradunt veteres Ecclesiae tractatores medicinae artis fuisse scientissimum, et magis 0098D Graecas litteras scisse quam Hebraeas. Unde et sermo ejus tam in Evangelio, quam in Actibus Apostolorum, id est, in utroque volumine comptior est, et saecularem redolet eloquentiam, magisque testimoniis Graecis utitur quam Hebraeis. Matthaeus autem et Joannes, quorum alter Hebraeo, alter Graeco sermone Evangelia texuerunt, testimonia de Hebraico proferunt, ut est illud: Ex Egypto vocavi filium meum (Ose. II, 1) . Et: Quoniam Nazareus vocabitur (Matth. II, 23) . Et: Flumina de ventre ejus fluent aquae vivae (Joan. VII, 38) . Et: Videbunt in quem compunxerunt (Zach. XII, 10; Joan. XIX, 37) , et 0099A caetera his similia. Pauli quoque idcirco ad Hebraeos Epistolae contradicitur, quod ad Hebraeos scribens utatur testimoniis quae in Hebraeis voluminibus non habentur. Quod si aliquis dixerit, Hebraeos libros postea a Judaeis esse falsatos, audiat Origenem quid in octavo volumine Explanationum Isaiae huic respoudeat quaestiunculae, quod numquam Dominus, et Apostoli, qui caetera crimina arguunt in Scribis et Pharisaeis, de hoc crimine, quod erat maximum, reticuissent. Sin autem dixerint post adventum Domini Salvatoris, et praedicationem Apostolorum libros Hebraeos fuisse falsatos, cachinnum tenere 98 non potero, ut Salvator, et Evangelistae, et Apostoli ita testimonia protulerint, ut Judaei postea falsaturi erant. De praesenti autem loco hoc dicendum 0099B est, frustra nos ad LXX translationem confugere, ne blasphemum videatur esse quod juxta Hebraicum dicitur: Auditu audite, et nolite intelligere: et videte visionem, et nolite cognoscere, cum hujusmodi testimonia, etiam in LXX Interpretibus reperiamus, ut est illud in Exodo quod ad Pharaonem dicitur: Propterea suscitavi te, ut ostendam in te virtutem meam (Exod. IX, 16) . Si autem ipse suscitavit, et induravit cor Pharaonis ne crederet: et de aliis dicitur: Dedit eis Deus spiritum compunctionis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant (Rom. XI, 8) ; et in Psalmis: Fiat mensa eorum in laqueum, et in captionem, et in scandalum, et in retributionem: obscurentur oculi eorum ne videant, et dorsa eorum semper incurva (Ps. LXVIII, 23, 24) : non sunt illi in 0099C culpa qui non vident; sed ille qui dedit oculos ad non videndum. Ergo et absque hoc testimonio, quod nunc conamur exponere, manet eadem quaestio in Ecclesiis, et aut cum ista solventur et caeterae, aut cum caeteris et haec indissolubilis erit. Locum istum beatus apostolus Paulus plenius explicat ad Romanos, et quod ille pene tota epistola prosecutus est, nos superfluum facimus, si voluerimus brevi sermone comprehendere. Dicit enim post multa: Conclusit Deus omnia in incredulitate, ut omnibus misereatur (Rom. XI, 32) . Admiransque Domini sacramenta intulit: O profundum divitiarum sapientiae, et scientiae Dei, quam inscrutabilia judicia ejus, et investigabiles ((Al. ininvestigabiles)) viae ejus. Et iterum de Judaeorum incredulitate 0099D disputans ait: Numquid sic peccaverunt, ut caderent? absit; sed illorum delicto salus gentium fieret ad aemulandum eos (Rom. XI, 11) . Et post modicum: Si enim abjectio eorum reconciliatio mundi, quae assumptio eorum? nonne vita ex mortuis? Et iterum: Nolo enim vos ignorare, fratres, mysterium hoc, ut non sitis vobismetipsis prudentes, quia caecitas ex parte facta est in Israel, donec plenitudo gentium introeat, et tunc omnis Israel salvus fiat. Et post paululum (Rom. XI, 25) : Juxta Evangelium quidem inimici propter vos, juxta electionem autem dilecti propter patres: absque 0100A poenitentia enim sunt donationes, et vocatio Dei. Sicut enim vos, inquit, aliquando non credidistis Deo, nunc 99 autem estis misericordiam consecuti, propter eorum incredulitatem: sic et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam, ut et ipsi misericordiam consequantur. Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur. Ergo non est crudelitas Dei, sed misericordia unam perire gentem, ut omnes salvae fiant: Judaeorum partem non videre, ut omnis mundus aspiciat. Unde et ipse Dominus in Evangelio sacramentum caeci a nativitate, qui receperat oculos, vertit ad Tropologiam, et dicit: In judicium ego veni in hunc mundum, ut videntes non videant, et non videntes videant (Joan. IX, 39) . Et in alio loco Simeon loquitur: Ecce hic positus est in ruinam et 0100B in resurrectionem multorum (Luc. II, 34) . Illis itaque non videntibus, nos videmus: illis cadentibus, nos resurgimus. Quod intelligens Propheta quodammodo aliis verbis dicit: O Domine, praecipis mihi loqui populo Judaeorum, ut audiant, et non intelligant Salvatorem, et videant eum, et non cognoscant. Si vis impleri jussionem tuam, et totum salvari mundum, quod et ego fieri desidero, tu excaeca cor populi hujus et aures aggrava, et oculos claude, ne intelligant, ne audiant, ne videant. Si enim illi viderint, et conversi fuerint, et intellexerint, et sanati fuerint, totus mundus non recipiet sanitatem. Ex quo animadvertimus, quamvis grave sit peccatum, si quis convertatur, eum posse sanari. Simulque et hoc intelligendum quod pro magnitudine 0100C sceleris etiam poenitentia indigni judicati sint. Ipso Domino dicente ad Jerusalem: Quoties volui congregare filios tuos, sicut gallina pullos sub alas suas, et noluisti (Matth. XXIII, 37) .