Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11-13.) Et dixi, usquequo Domine? et dixit, donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine hominibus, et terra relinquatur deserta. Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quae derelicta fuerat in medio terrae. Et adhuc in ea erit decimatio, et rursum erit in depraedationem, sicut terebinthus, et sicut quercus quae projecit fructus suos, sanctum semen erit quod steterit in ea. Dicente Domino: Vade, et dic populo huic, quod audiat et non audiat, videat et 100 non videat. Idcirco autem nec audiat, nec videat: quia non sit intellecturus verba Domini, nec 0100D ejus opera cogniturus, et quoniam incrassatus est, et dilatatus, et oblitus Creatoris sui (Deut. XXXII) . Propheta respondet, et quaerit sollicitus de populo suo: Usquequo, Domine, haec sententia permanebit, ut audiens non audiat; vidensque non videat? Cui respondit Dominus, tamdiu non audiet, et non videbit, et excaecatum habebit cor, donec civitates Judaeae, Vespasiano Titoque pugnantibus, penitus subvertantur, in tantum ut ne nomen pristinum quidem permaneat, et domus si quae remanserint; sine habitatore sint, et terra redigatur in solitudinem; et 0101A vel fuga vel captivitate in totum orbem Judaicus populus dispergatur: et nequaquam in Judaea, ut prius, sed in cunctis gentibus Judaeorum populus multiplicetur. Quod autem dico multiplicetur, tanta erit infelicitas residui populi, ut ad comparationem prioris multitudinis, vix decima pars remaneat. Cumque, et in ipsa terra fuerit solitudo (dupliciter enim locus iste intelligi potest, quod decima pars, et in toto orbe vix remaneat, et in ipsa Judaea vix parva pars populi reservetur) rursum ipsae reliquiae erunt in depraedationem, quando post annos ferme quinquaginta Adrianus venerit, et terram Judaeam penitus fuerit depraedatus, in tantum, ut terebintho, et quercui, quae glandes amiserit, comparetur. Denique post extremam vastitatem, etiam leges publicae 0101B pependerunt, et prohibiti sunt Judaei terram, de qua ejecti fuerant, ingredi. Si quis autem crediderit in Christum, et impletum fuerit illud quod supra legimus: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus, et similes Gomorrhae fuissemus (Isa. I, 9) : quando juxta Apostolum (Rom. IX) , reliquiae salvabuntur; hoc semen sanctum erit, et de Apostolorum germine cunctae Ecclesiae pullulabunt. Quod diximus, semen sanctum erit quod steterit in ea, vel juxta Aquilam, semen sanctum erit germen ejus, in LXX Interpretibus non habetur, sed de Hebraico et Theodotionis editione ab Origene additum; in Ecclesiae 101 fertur exemplaribus, ut postquam intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat; et impleatur etiam in hoc sermo Domini, 0101C dicentis: Ego occidam, et ego vivificabo, et percutiam, et ego sanabo (Deut. XXXII, 39) .