Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. VII.—Vers. 1, 2.) Et factum est in diebus Achaz filii Joatham filii Oziae regis Juda: Ascendit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel, in Jerusalem ad praeliandum contra eam, et non potuerunt debellare eam. Et nuntiaverunt domui David dicentes: consensit Syria cum Ephraim, et commotum est cor ejus, et cor populi illius, sicut moventur ligna silvarum a facie venti. Ozias qui et Azarias, rex Juda, regnavit in Jerusalem annis quinquaginta duobus (IV Reg. XV) . Cujus extremo jam tempore vidit Isaias quae praeteritus sermo disseruit. Quo mortuo, et regnante pro eo Joatham filio ejus, rege justissimo, vidit statim propheta Dominum Salvatorem in sua 0101D majestate regnantem, et annuntiantem Judaici populi caecitatem, et subversionem Jerusalem, et caeterarum urbium sub Vespasiano, et Adriano: et quomodo in Apostolis reliquiae sint salvandae. Tertius rex filius Joatham succedit Achaz impiissimus 0102A (IV Reg. XVI; II Par. XXVIII) , qui clausit januas templi, et in valle Benbannom adoravit Baalim, et filium suum idolis consecravit. Ita ut auferret altare aeneum, quod Salomon fecerat, et poneret in Templo Dei altare idolorum, cujus exemplar de Damasco acceperat. Juste igitur a Domini auxilio derelictus est, et consurrexerunt adversus eum Rasin rex Syriae, id est, Aram, et Phacee filius Romeliae, rex Israel in Samaria, et venerunt in Jerusalem, ut expugnarent eam (Ibidem) . Legimus in Paralipomenon libro, Rasin regem Damasci, victo Achaz, multos de Judaea Damascum transtulisse: et Phacee filium Romeliae regem decem tribuum, quae appellabantur Israel, et regnabat in Samaria, una die centum viginti millia percussisse de Juda hominum bellatorum, et ducenta 0102B millia mulierum, puerorumque, et puellarum cum infinita praeda in Samariam duxisse captiva. De quo certamine propheta nunc tacuit, sed secundum refert praelium, quando experimentum habentes fortitudinis suae atque victoriae, et invitati praedae magnitudine rursum 102 veniunt ad Judaeam, et Jerusalem cupiunt debellare, et non potuerunt, quia auxiliatus ei est Dominus, ut sub occasione misericordiae, qua populum liberabat obsessum, filium suum nuntiaret de Virgine nasciturum. Quod eum audisset domus David, hoc est, domus regia, Syriam scilicet et Ephraim, Rasin, et Phacee juncto venire exercitu, exterrita est atque pertimuit, et tam rex quam populus ita contremuerunt, ut putares arborum folia ventorum flatibus ventilari. Juxta anagogen facilis 0102C interpretatio est: quod regnante Achaz rege impio, rex Aram, qui interpretatur excelsus atque sublimis, ut indicet arrogantiam sapientiae saecularis: et Phacee filius Romeliae, qui et ipse juxta Osee prophetam ex tribu Ephraim, de qua Jeroboam filius Nabath vitulos aureos in Bethel, et Dan constituerat (III Reg. XXXII) , et a David Dei populum separarat, refertur ad haereticos, consentientes sibi, ut expugnent Ecclesiam. Quod cum audierit domus David, quem in Ezechiel bonum pastorem legimus suscitandum (Ezech. XXXIV) , et populus ejus simpliciter credens in Dominum, pertremiscet. Et ideo pertremiscet, quia non arboribus frugiferis, sed infructuoso saltui comparatur. Iisdem autem haereticos atque gentiles contra domum David argumentorum et dialecticae artis gladiis dimicare, 0102D nulli dubium est: ut qui inter se discrepant, in Ecclesiae oppugnatione consentiant: juxta illud quod Herodes, et Pilatus inter se discordantes, in Domini passione amicitia foederantur.