Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3, 4 et seq.) Et dixit Dominus ad Isaiam: 0103A egredere in occursum Achaz, tu et qui derelictus est Jasub filius tuus, ad extremum aquae ductus piscinae superioris, in via agri fullonis. Et dices ad eum: Vide ut sileas, noli timere, et cor tuum ne formidet a duabus caudis titionum fumigantium istorum, in ira furoris Rasin, et Syriae, et filii Romeliae, eo quod consilium inierit contra te Syria pessimum, Ephraim, et filius Romeliae, dicentes: Ascendamus ad Judam, et suscitemus eum, et evellamus eum ad nos, et ponamus regem in medio ejus filium Tabeel. Haec dicit Dominus Deus, non stabit, et non erit istud, sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin, et adhuc sexaginta et quinque 103 anni, et desinet Ephraim esse populus. Et caput Ephraim Samaria, et caput Samariae filius Romeliae. Si non credideritis, non permanebitis. Jasub 0103B filius Isaiae, qui interpretatur reliquus atque convertens, in typum populi Juda, qui erat de duorum regum manibus fiberandus, jubetur egredi cum parente, et occurrere Achaz regi Judae in loco aquaeductus piscinae superioris, in via agri fullonis, ubi postea lecturi sumus, sub Ezechia rege Juda stare Rabsacem, et ex praecepto Sennacherib regis Assyriorum Dei populum blasphemare. In quem locum egressi sunt, missi ab Ezechia principes civitatis, quos in Regum volumine legimus. Praecipiturque Achaz (IV Reg. XVIII) , quamvis impio regi, propter Domini misericordiam, ut agat silentium, et non terreatur, neque formidet cor ejus, putans se passurum similia quae prius sustinuerat. Duas autem caudas titionum, id est, torrium fumigantium, vocat 0103C Rasin regem Syriae, et Phacee filium Romeliae regem Samariae, eo quod in illis finitum sit regnum Syriae, id est, Damasci, et regnum Samariae, id est, decem tribuum, quae alio nomine appellabantur Ephraim. Scriptum est enim (IV Reg. XVI) quod Theglathphalassar rex Assyriorum, sub rege Achaz ascenderit in Damascum, et vastaverit eam, et transtulerit habitatores ejus Cyrenem, et Rasin interfecerit: et quod tetenderit insidias Phacee filio Romeliae, Osee filius Ela, et percusserit eum, et interfecerit, et regnaverit pro illo in Israel annis novem: et quod venerit Salmanasar rex Assur, et obsederit Samariam, quae nunc Sebaste vocatur, tribus annis: et nono anno regni Osee ceperit eam, vinctumque Osee in carcerem miserit, et transtulerit 0103D Israel in Assyrios, posueritque eos in Halla, et in Habor juxta fluvium Gozam in civitatibus, sive, ut Septuaginta transtulerunt, in montibus Medorum (IV Reg. XVII) . Quamvis enim inierint consilium hiduo reges pessimi, ut ascenderent ad Judam, cujus regio in montibus sita est, et suscitarent eum quiescentem, et quodammodo dormientem, suoque imperio 0104A subjugarent: et superponerent ei regem filium Tabeel, qui interpretatur bonus Deus, ut vel hominem hoc nomine, vel idolum demonstrarent. Tamen haec dicit Dominus 104 Deus: Non stabit hoc consilium, sed interim modo caput Syriae urbium erit Damascus, et in ipsa metropoli Damasco imperabit Rasin. Porro in Ephraim propter Jeroboam filium Nabath, qui primus regnavit de Ephraim, erit caput Samaria, hoc est, regia domus in urbe Samaria, et Samariae caput erit filius Romeliae, id est, Phacee: regnum autem decem tribuum, id est, populi Ephraim post sexaginta et quinque annos esse cessabit. Quod nisi diligentius attendamus, stare non poterit.