IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Si negatio et affirmatio verificantur de eodem, omne praedicatum esset accidentale, ostendit consequentis falsitatem. Explicat bene Doctor varios modos praedicandi per accidens.
Omnino vero destruunt, qui hoc dicunt substantiam, et quod quid erat esse, omnia namque dicere accidere est necesse, et vere homini esse, aut animali esse non esse.
Postquam Philosophus disputavit contra negantes primum principium per viam, quae sumitur ex nominis significatione, nunc disputat contra eos ex secunda via quae sumitur ex termini, vel nominis praedicatione, et intendit talem rationem : Si affirmatio et negatio sunt simul vera de eodem; ergo nullum erit praedicatum substantiale et in quid, sed solum per accidens : consequens est falsum, ergo et antecedens. Circa hanc consequentiam sic procedit: Primo proponit ipsam consequentiam. Secundo subjungit consequentiae probationem. Tertio ostendit falsitatem consequentis. Secunda ibi : Nam si quid fuerit. Tertia ibi : Si vero omnia secundum accidens. Dicit ergo, quod illi, qui hoc dicunt, scilicet quod affirmatio et negatio simul verificentur de eodem, omnino destruunt substantiam, id est praedicatum substantiale, et quod quid erat esse, id est, praedicatum in quid ; necessarium enim est eis dicere omnia accidere, id est, omnia praedicata esse per accidens, et non esse quod vere homini esse, id est praedicatum significans quid est homo, aut con venit animali esse, id est, nec esse praedicatum significans quid est animal, sed supple omnia praedicata esse per accidens, ut praedictum est. Deinde cum dicit:
Nam si erit quod vere homini esse hoc non erit non homini esse, aut non esse homini, quamvis hae negationes hujus: unum enim erat quod significabat, et erat hoc alicujus substantia. Significare vero substantiam est, quia non aliquid aliud ipsi. Si autem erat ipsi quod vere homini esse, quod vero non homini esse, aut quod non vere non esse homini, aliud erit. Quare dicere eos est necesse, quia nullius erit talis ratio, sed omnia secundum accidens; hoc enim determinata est substantia et accidens, album enim accidit homini, quia est albus, sed non vere album.
Probat dictam consequentiam hoc modo, scilicet quia ad oppositum consequentis sequitur oppositum antecedentis. Dicit ergo : nam si quid fuerit, quod est hominis esse, id est, si detur oppositum consequentis, scilicet quod sit aliquid praedicatum in quid significans esse et quod quid est hominis, et hoc scilicet tale praedicatum, non erit non hominem esse aut non esse hominem: hujus enim, scilicet esse hominem sunt duae praedictae negationes, scilicet non hominem esse et non esse hominem; ex quo patet, quod si aliquid sit quid est homo vel esse hominem, idest, aliquod praedicatum dictum in quid de homine, qu od affirmatio et negatio non verificabitur de eodem, quia scilicet de eo quod est esse hominem non verificatur non hominem esse, aut non esse hominem: cujus probationem subdit: unum erat quod significabat substantiam, et hoc erat alicujus substantia, vult dicere quod probatum est supra, quod hoc quod significat nomen est unum, iterum dictum est quod illud quod significat substantiam, est aliquid rei, et non aliquid aliud: ideo dicit, quod significare substantiam est quod non est aliud ipsi esse: si igitur fuit ipsi quod est vere homini esse illud quod vere est non homini esse, aut quod non esse homini, sequitur quod esse homini aliud erit, scilicet a se; vult dicere, quod si illud quod est esse hominem, sive quod quid est homo fuerit, vel non esse hominem, vel esse non hominem, constat quod erit quoddam alterum a se : quare necesse est eos dicere, quare nullius talis ratio, id est, definitio significans quod quid est esse rei, sed omnia secundum accidens, id est, quia omnia praedicata erunt per accidens: sed hoc enim determinata est substantia et accidens, id est, quod in hoc distinguitur praedicatum substantiale ab accidentali, quia unumquodque est vere, id quod de ipso substantialiter praedicatur; sed non sic est de praedicato per accidens, nam homo dicitur albus non quod vere sit illa albedo, sed quia albedo vel album sibi accidit, quia est albus denominative, sed non quia albedo. Ex quibus omnibus patet, quod praedicatum quod praedicatur substantialiter, non potest esse realiter nisi unum: sed praedicatum per accidens non est necesse esse unum tantum, nec per consequens substantiale sed accidentale. Patet igitur ex praedictis probatio consequentiae, quod si de aliquo simul verificetur affirmatio et negatio, puta esse hominem et non esse hominem, quod nullum erit praedicatum substantiale et in quid, cum illud sit tantum unum realiter: affirmatio autem et negatio, puta esse hominem et non esse hominent, non sunt realiter unum praedicatum. Deinde cum dicit:
Si vero omnia secundum accidens dicuntur, nullum primum erit universale ; si autem semper accidens de subjecto aliquo significat praedicationem, in infinitum igitur ire necesse est, sed impossibile, neque enim plura duobus complectitur. Accidens enim non accidenlia accidet, nisi quia ambo eidem accidunt, dico autem ut album, musicum et homo albus, quia ambo homini accidunt. Sed non Socrates musicus ita, quia ambo accidunt alicui alteri: quoniam igitur haec quidem ita, illa vero illo modo dicuntur accidentia, quaecumque sic dicuntur ut album Socrati, non contingit infinita esse in superius, ut Socrati albo alterum aliquod sit accidens, non enim fit aliquod unum ex omnibus. Nec albo itaque aliquid aliud erit accidens ut musicum ; nihil enim magis illi quam illud huic accidit. Et simul determinatum est, quia haec quidem ita accidunt, haec autem ut musicum Socrati, quaecumque vero sic non accidenti accidunt, sed quaecumque illo modo, quare non omnia secundum accidens dicuntur. Erit igitur aliquid et ut substantiam significans, si autem hoc, ostensum est quia impossibile praedicari contradictiones.
Ostendit falsitatem consequentis dicens, quod si omnia praedicata dicuntur secundum accidens, sequitur quod nullum erit praedicatum universale, id est, nullum erit praedicatum per se, et secundum quod ipsum, accipitur enim hic universale ; sicut primo Poster. scilicet quod inest per se, et de omni, et secundum quod ipsum; hoc autem est impossibile, quod semper praedicatio sit de subjecto aliquo per accidens, ideo dicit i si autem semper accidens de subjecto aliquo significat praedicationem, necesse est praedicationes in infinitum ire, quatenus eidem possunt accidere infinita; verum pro sed, sed hoc est impossibile, non enim plura duobus complectitur, id est, quod praedicatio accidentalis complectitur tantum duos modos in quorum nullo est processus infinitus, ut dicetur.
Unus modus est secundum quod accidens praedicatur de accidente, et hoc ideo quia ambo accidunt eidem subjecto: ideo dicit quod non accidit accidens accidenti, nisi quia ambo eidem accidunt: dico autem aut album est musicum et hoc, scilicet musicum est album, e converso quia ambo homini accidunt. Secundus modus per accidens est, quando accidens praedicatur de subjecto, ut cum dicitur, Socrates est musicus, quae est praedicatio per accidens, non quod ambo accidant tertio, sed quia alterum accidit alteri. ideo dicit: sed non Socrates, ita dicitur musicus, quia ambo accidunt alicui diverso, sed supple quia unum, scilicet musicum, accidit alteri scilicet Socrati: in neutro autem istorum modorum per accidens contingit praedicationem procedere in infinitum, quia oportet stare ad subjectum, unde dicit : quoniam igitur haec quidem ita, illa vero sic dicuntur accidentia, id est, praedicata per accidens quaecumque sic dicuntur ut album Socrati, qui fuit secundus modus, non convenit infinita esse superius, ascendendo, scilicet a subjecto ad praedicatum, ut si diceretur quod Socrati accidit album, et Socrati albo accidit aliquid aliud, nam hoc haberet esse dupliciter. Uno modo sic quod ex Socrate et ex albo fieret unum, et sic sicut Socrates est subjectum unum albedinis, ita Socrates albus esset subjectum unum alterius accidentis: et hunc modum tangit Philosophus et excludit dicens, quod supple non contingit talia praedicata per accidens esse infinita, ut superius dicebatur, ut si dicatur quod Socrati albo insit aliquod aliud accidens, et sic in infinitum, hoc autem est impossibile ; non enim fit aliquod unum, scilicet per se ex omnibus indifferenter, quia non ex subjecto et accidente; unde non potest dici, quod Socrates albus sit unum subjectum, ideo subdit nec itaque ambo, scilicet subjecto et accidenti aliquod aliud erit accidens ut musicum, quod scilicet de ambobus quasi de uno praedicatur. Alio modo haberet esse quod sicut Socrati inest album, ita ipsi albo inesset aliud accidens, puta musicum, et sic in infinitum; et hunc modum tangit, et excludit dupliciter:
Tum primo, quia non est ratio quare musicum magis accidat albo, quam e converso: unde non erit ordo inter album et musicum quantum ad rationem subjiciendi: unde quantum ad hoc videntur aequaliter se habere, ideo dicit: nihil enim magis hoc illi quam illud huic accidit. Tum secundo, quia definitum est et ostensum, quod alius modus praedicandi per accidens est ille, in quo accidens praedicatur de accidente ab illo, in quo praedicatur accidens de subjecto, ut musicum de Socrate, ideo dicit, quod et simul finita sunt, id est, determinata : quia haec quidem itaaccidunt, quando scilicet accidens praedicatur de accidente; hoc autem ut musicum Socrati, quando scilicet accidens praedicatur de subjecto: in illo autem modo, de quo nunc est sermo, non accipitur praedicatio per accidens, quia accidens de accidente praedicetur, sed illo modo quo prius locuti sumus: ideo dicit, quod quaecumque vero sic, id est, illo modo praedicto quod in praedicatione per accidens. Secundo modo non est processus infinitus, et de primo modo per accidens non videtur Philosophus facere mentionem, sed tamen potest patere ex praedictis, quod nec etiam in primo modo est processus infinitus, ibi enim praedicatur accidens de accidente, quia ambo praedicantur de uno subjecto, quia descendendo a praedicato ad subjectum, est devenire ad ipsum subjectum ut ad terminum, nec est ultra procedere, sed oportet ibi stare; sic igitur manifestum est, quod in praedicatione per accidens, non est processus infinitus. Ex quibus omnibus concludit Philosophus, quod quare, inquit, non omnia secundum accidens dicuntur; erit igitur aliquid et substantiam significans, id est, aliquod praedicatum substantiale: sed si hoc est verum, ostensum est, quia impossibile est contradictiones simul praedicari supple de eodem, quae est conclusio principalis.
Notandum quod Philosophus primo Poster. text. 35. distinguit tres modos praedicationis per accidens, quorum duo sunt qui hic ponuntur, scilicet quando accidens praedicatur de subjecto, vel accidens de accidente. Exemplum primi : homo est albus. Exemplum secundi : musicum est album. Tertium autem modum ponit, quando scilicet subjectum praedicatur de accidente, ut si dicatur musicum est homo; non tamen propter hoc debet dijudicari, nam ille tertius modus reducitur ad istum, quando accidens praedicatur de subjecto, nam conversivus est istius et quantum ad propositum non refert loqui de isto vel de illo, quia eodem modo probatur non esse processum in infinitum in illo, sicut nec in isto et propter hoc forte Philosophus non curavit facere mentionem de isto. Tunc sequitur illa pars :