IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ex dictis opinionem Pythagorae refutat asserentis quaecumque apparent esse vera, quia hinc sequeretur contradictoria simul esse vera.
Est autem et ab eadem opinione Pythagorae ratio, et necesse similiter ipsas ambas aut esse aut non esse : nam si quae videntur omnia sunt vera et apparentia, necesse omnia simul vera, et falsa esse. Multi namque contraria invicem existimant, et non eadem opinantes sibi ipsis mentiri putant. Quare necesse idem esse et non esse, et si est hoc necesse putata omnia vera esse, opposita namque invicem opinantur mentientes et verum dicentes: ergo entia, si sic se habent, verum dicunt omnes. Quod quidem igitur ab eodem sunt intellectu utraeque rationes palam.
Ubi adaptat opinionem Pythagorae ad praedictam opinionem.
Ad cujus evidentiam notandum, quod Pythagoras posuit omnia quae videntur alicui esse vera; quod si verum sit, necesse est quod affirmatio et negatio sint simul vera vel falsa, et per consequens quod omnia sint simul vera vel falsa, sicut sequebatur ad dictam positionem, et hoc est quod dicit, quod ab eadem opinione est ratio, id est positio Pythagorae; et necesse est eos ambos, scilicet Pythagoram et eum quiestdictae opinionis,similiter, supple ponere, aut esse, aut non esse, id est,omnia esse simul vera vel falsa, et per consequens quod contradictoria sint simul vera de eodem, quod sic ostendit : nam si quae videntur omnia sunt vera et apparentia, necesse est omnia simul vera esse et falsa esse, quod sic patet; multi namque homines contraria sibiinvicem suscipiunt, id est, contraria sibi invicem opinantur, et putant mentiri non de ea opinantes sibi, id est, quod putant mentiri eos, qui non eadem opinantur, sed e converso, quare necesse est idem esse et non esse, id est, quod si quidquid alicui videtur hoc est verum, sequitur quod utrique mentiantur et utrique verum dicant, et sic quod idem sit et non sit; quare sequitur ad opinionem Pythagorae quod contradictoria sunt simul vera ; et sic hoc sequitur, necesse est omnia visa, id est, apparentia esse vera, quae fuit opinio Pythagorae : opposita namque sibi invicem homines opinantur mentientes et verum dicentes, quia ex hoc quod opposita sibi invicem opinantur, sequitur quod quilibet eorum mentiuntur secundum veritatem, et quilibet eorum verum dicunt: ergo entia si sic se habent, scilicet quod contradictoria simul de eodem verificentur, sequitur quod verum dicunt omnes, ut quidquid alicui videtur, sit verum, unde concludit : quare ergo ab eodem sunt in intellectu utraeque rationes, id est, opiniones, palam, ex una enim alia sequitur, ut dictum est.
SUMMAE SECUNDAE.