Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 21, seqq.) Et erit in die illa, nutriet homo 0112D vaccam boum, et duas oves, et prae ubertate lactis comedet butyrum: butyrum enim et mel manducabit omnis, qui relictus fuerit in medio terrae. Et erit in die illa, omnis locus ubi fuerint mille vites mille argenteis, et in spinas, et in vepres erunt. Cum sagittis et arcu ingredientur illuc: vepres enim, et spinae erunt in universa terra. Et omnes montes qui in sarculo sarrientur, non veniet illuc terror spinarum et veprium: 0113A et erit in pascua bovis, et in conculcationem pecoris. Post subversionem 115 Jerusalem, et captivitatem populi, et Templi incendium, Nabuzardan princeps militiae, quem LXX ἀρχιμάγειρον vocant, paucos de populo, et eos pauperes dereliquit in terra, qui vineas et agros colerent. Denique Godolias, qui eis praeposius erat de regio genere relictus, hortatur et dicit: Nolite timere Chaldaeos: habitate in terra, et servite regi Babylonis, et bene erit vobis (IV Reg. XXV, 24) . In die igitur illa, hoc est, in illo tempore cum fuerint omnes opes Judaeorum translatae in Chaldaeam, tanta solitudo erit in terra Judaeae, et tam incredibilis vastitas, ut nequaquam armenta boum habeant, nec greges ovium, sicut prius habere consueverant: sed vix rarus habitator unam 0113B vaccam nutrire possit, et duas oves; non ad arandum, sed ad cibum, atque vestitum lactis, ac velleris. Propter inopiam quippe frumenti, et omnium, quae terra gignit ad comedendum, lacte ac butyro, et agresti melle vescentur. Quodque ait: Prae ubertate lactis comedet butyrum, hoc significat, quod terra cultorum raritate fertilior sit, et magis apta pascuis. In illo tempore prae hominum paucitate, tanta erit vini inopia desertis vineis, quae metu hostili nequaquam putabuntur, ut singulae vites siclis argenteis singulis vix emantur. In vepres enim et in spinas omnis terra redigetur: tantaque erit formido, ubique saevientibus gladiis, ut absque arcu et sagittis nullus suum agrum invisere audeat, et derelictis campestribus locis, ad montana confugiant, ibique 0113C locorum difficultate muniti, vix asperos montes manu fodiant: quia boves, aratra, et vomeres non habebunt. Sicubi ergo rarus cultor in montibus fuerit inventus, inde vitam miserabilem sustentabunt. Caetera autem patebunt pascuis, et absque ullo custode a brutis animantibus conculcabuntur. Haec post captivitatem solere fieri, utinam nesciremus! At nunc magna pars Romani orbis quondam Judaeae similis est: quod absque ira Dei factum non putamus, qui nequaquam contemptum sui per Assyrios ulciscitur, et Chaldaeos; sed per feras gentes, et quondam nobis incognitas, quarum et vultus et sermo terribilis est, et femineas incisasque facies praeferentes ( Gothos intelligit qui radebant barbam), 116 virorum, et bene barbatorum fugientia terga confodiunt. Legisse 0113D me novi in his locis latissimam et inextricabilem tropologiam: quod universa, quae juxta historiam disseruimus, spiritualiter Judaeis acciderint, vix unam habentibus vaccam et duas oves, munda videlicet animalia: ut nequaquam solido cibo, sed lacte nutriantur infantiae, et comedant mella verborum, quae distillant de labiis mulieris meretricis; et vinum non habeant, quod laetificat cor hominis: sed omnia eorum opera redigantur in spinas, ut vulnerentur ab adversariis, qui percutiunt in obscuro rectos 0114A corde (Psal. X) . Quod si quando voluerint altius quippiam sapere, et nimio labore sudantes de Scripturis sanctis mysticum aliquid invenire: nihilominus fruges non afferant doctrinae, sed vepribus compleantur et spinis, quae oriuntur in manibus ebrii. Et nequaquam terra eorum atque doctrina, ab hominibus, rationalibus animantibus: sed a bobus, quorum Deus curam non habet, et a brutis animalibus conculcetur.