IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In toto capite tradit qualiter obviandum iis, qui in opinionem de contradictoriis simul veris, ex protervia inciderunt, et refutantur duplici ratione. Concludit ergo impossibile esse contradictoria esse simul vera.
Sunt autem quidam qui dubitant hoc persuasorum, et has rationes solum dicentium: quaerunt enim, quis est qui judicat sanum, et omnino circa singula recte judicantem? Tales vero dubitationes similes sunt dubitationi : utrum dormimus nunc,
aut vigilamus. Possunt autem dubitationes omnes tales idem omnium enim rationem hi dignificant esse, principium enim quaerunt: et hoc per demonstrationem accipere, quicumque quidem non persuasi sunt et manifesti, sunt in actibus. Sed quod diximus haec ipsorum passio es I, rationem enim quaerunt quorum non est ratio; demonstrationis enim principium non est demonstratio. Hi quidem igitur facile hoc credent, est enim nom difficile sumere.
Postquam Philosophus disputavit contra eos, qui ex dubitatione, sive ex aliqua ratione in opinione de veritate apparentium devenerunt, nunc disputat contra eos qui in eadem opinione ex protervia inciderunt. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est. Secundo epilogat circa determinata. Secun da ibi: Ergo quoniam quidem igitur. Prima in duas, quia primo exponit eorum positionem. Secundo subjungit eorum improbationem. Secunda ibi: Si autem non omnia. Prima in duas,quia primo ponit eorum motivam responsionem sive rationem, cujus etiam falsitatem tangit. Secundo exponit eorum intentionem. Secunda ibi : In sermone autem. Di cit ergo quod supple praeter illos, qui in dictam opinionem inciderunt, sunt aliqui qui interrogant persuasos, id est, deceptos in his, scilicet opinionibus,ut supple eos retineant in deceptione, et has solum supple rationes habent pro confirmatione suae opinionis,has inquam rationes quae dicentur: nam supple si eis dicatur quod de contrariis opinionibus sit magis credendum sanis quam infirmis, et sapientibus quam insipientibus, et vigilantibus quam dormientibus ; quaerunt enim quis est qui convulescentem judicat, et omnino judicantem recte circa singula, id est, quaerunt quomodo posset discerni certitudinaliter sanus ab infirmo, sapiens ab insipiente, et vigilans a dormiente, et sic breviter in omni diversitate opinionum quis eorum sit qui recte judicat, nam aliquis videtur sapiens quibusdam, qui ab aliis insipiens existimatur: similiter est de aliis praedictis : tales vero supple, dubitationes, supple sunt irrationabiles : nam similes sunt illi, scilicet dubitationi, utrum dorminus nunc, vel vigilamus ;omnes autem tales dubitationes valent idem, quatenus ex eadem radice procedunt; hi enim dignantur esse, id est, tanquam dignam volunt esse omnium rationem, id est, demonstrationem, quaerunt enim principium, scilicet demonstrationis, et illud accipere scilicet per demonstrationem, quod tamen est impossibile ; quoniam ergo quod non persuasi sunt, id est, mente de veritate opposita, manifesti sunt in actibus suis, secundum quod diximus, nam ut praedictum fuit, oppositum faciunt his quae dicunt; nam alia et alia faciunt, et secundum judicium et habitum dormiendo, vel vigilando ; haec autem est passio eorum, scilicet infirmitas, quia rationem, id est, demonstrationem, quaerunt quorum non ratio, nam illius quod est principium demonstrationis non est demonstratio. Hoc igitur hi facile credent, id est, quod est satis facile ad credendum ; est enim non difficile sumere, supple per demonstrationem hoc quod dicitur: ars enim demonstrandi ostendit omnium non esse demonstrationem ad vitandum processum in infinitum in demonstrationibus ; hoc autem utrum nunc dormiamus vel vigilemus, et utrum simus sani vel infirmi, est per se notum, et oportet supponere sicut principium demonstrationis. Deinde cum dicit:
In sermone autem vim solum quaerentes impossibile quaerunt; contraria namque dicere dignificant statim contraria dicentes
Exponit eorum intentionem, dicens quod illi qui quaerunt vim in sermone solum, id est, quod non moventur ex aliqua ratione nec difficultate alicujus dubitationis, sed solum innituntur verbis, putantes se omnia posse dicere, licet ea probare non possint, et hoc dicunt propter proterviam ; isti, inquam, quaerunt impossibile, contraria namque dicere dignantur recte contraria dicentes, quia intendentes, et volentes contraria simul esse vera, dicunt recte contrariam repugnantiam et contrarietatem in sua positione implicantes, ut patet jam ex dictis, et patebit jam ex dicendis. Deinde cum dicit:
Si autem non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam sunt et ipsa secundum se: non utique est omne quod apparet, nam quod apparet, alicui apparet. Quare qui dicit omnia quae apparent esse vera, omnia quae sunt facit ad aliquid. Propter quod et observandum vim in sermone quaerentibus, simul autem et sustinere sermonem dignificantibus quod non apparet est, sed quodapparet,cui apparet, et quando apparet, et inquantum, et ut. Si autem sustineant, quidem sermonem, non sic autem sustineant, accidit ipsis contraria cito dicere: contingit enim eidem secundum visum mel apparere, gustui vero non. Et oculis duobus existentibus non eadem utique visui si sint dissimiles. Quoniam ad dicentes propter olim dictas causas quod apparet verum esse: et propter haec omnia similiter esse falsa et vera. Neque enim omnibus eadem apparere contingit. Neque ipsi semper eadem, sed multoties contraria secundum idem tempus: tactus enim duo dicit in digitorum variatione, visus autem unum, sed non quidem idem, et secundum idem sensui, et similiter, et in eodem tempore. Quare hoc utique erit verum, sed forsan propter hoc necesse dicere his, qui non propter dubitationem, sed orationis causa dicentibus quod hoc non est verum, sed huic verum.
Ponit praedictorum protervorum improbationem. Circa quod duo facit, quia primo ostendit quomodo eis obviandum sit apparenter, quasi destruendo eorumpositionem. Secundo qualiter obviandum sit eis existenter et secundum veritatem. Secunda ibi: Et sicut prius dictum est. Dicit ergo quod verum pro sed, id est, non omne quod apparet esse verum, sit verum, si non omnia sunt ad aliquid, sed quaedam secundum se et absoluta, nam quod apparet, alicui apparet, et ideo hoc, quod est apparere, includit relationem quamdam; quia qui dicit, omnia quae apparent esse vera, facit omnia quae sunt, id est, omnia entia esse ad aliquid, id est, relativa, scilicet in respectu ad sensum vel opiniones, quod supple est falsum, scilicet omnia formaliter esse relativa, et nihil esse formaliter absolutum; quapropter quaerentibus, id est, praedictis Philosophis, qui quaerunt vim in sermone ;similiter quoque, et sermonem dare dignanlibus, id est, si aliquis dignetur eis concedere sermonem, id est, opinionem quam ipsi ponunt, custodiendum est eis, id est cavendum, quia scilicet non apparens est: sed apparens cui apparet, et quando, et ubi, id est, quod non debent concedere absolute quod omne apparens sit verum, sed solum illi cui apparet et quando et ubi apparet: hoc enim est. esse verum secundum quid, non simpliciter. Cujus rationem subdit. srMlir.pl quod ita responden-
dum sit, dicens, verum pro sed: sed qui dant, id est, qui concedunt sermonem simpliciter concedentes omnia apparentia esse vera: et non ita dant, id est, concedunt supple cum determinationibus supradictis, accidit enim statim dicere contrarium, id est, concedere contraria esse simul vera : contingit enim eidem secundum visum, supple mel apparere , vel forsan propter similitudinem coloris, puta quia est rubeum; gustui vero, supple non apparet illud esse mel propter dissimilitudinem saporis; et similiter, octtlit existentibus duobus, et diversis, non eadem est visio, utrique, sed sunt dissimiles quandoque, puta si aliquando unus oculus sit infectus aliquo humore infecto et nigro,alter vero humore puro; per oculum infectum apparebunt omnia nigra, non autem per aterunt.Subdit autem causam, quare hoc quod dictum est sit observandum et custodiendum. Causa enim hujus ad ipsos dicentes verum esse, quod apparet propter jam dictas causas, quia propter hoc omnia dicunt simul esse vera et falsa, quod non omnibus eadem apparent, nec eidem semper eadem; sed multoties contraria etiam secundum idem tempus, et hoc supple secundum diversos sensus, ut praedictum est. Patet etiam, quod visus judicat esse unum, tactus autem duo, ut patet in digitorum variatione: lapillus enim unus duobus digitis inconflexis apparet esse duo secundum tactum, unus autem secundum visum, aut pro sed, sed nullatenus eidem, et secundum idem sensui: et similiter in eodem tempore vitetur, quod hoc sit verum, id est, quod licet secundum diversos sensus appareant hominibus contraria, non tamen eidem homini et secundum eumdem sensum; et similiter in eodem tempore videtur quod hoc sit verum, scilicet contraria simul esse: addit autem, quod forsan illud erat necesse dicere, id est, respondere sic dictis Philosophis, dicentibus hoc non propter dubitationem, sed orationis causa, id est, propter proterviam, quia hoc non est verum, scilicet simpliciter; sed hoc est verum secundum quid, quia scilicet quod hoc videtur uni, potest alteri non videri verum ; sed haec non sunt contradictoria, quia hoc concesso non sequitur contraria, vel contradictoria esse simul vera. Deinde cum dicit:
Et sicut prius dictum est,necesse ad aliquid facere omnia, et ad opinionem, et sensum. Quare non factum est, nec erit nihil, nullo praeopinante. Si vero factum est, aut erit, palam quia non erunt omnia ad opinionem.
Ostendit qualiter praedictis Philosophis sit obviandum existenter, et secundum veritatem. Circa quod duo facit, secundum quod duas rationes adducit contra eos. Secunda ponitur ibi : Amplius si unum. Dicit ergo quod sicut prius dictum est, necesse est facere omnia ad aliquid, scilicet ad opinionem et ad sensum, si supple quod apparet, verum sit, ex quo sequitur, quod non factum est, nec erit nihil nullo praeopinante, vel ut habet alia littera, nec erit nullius praeopinantis; accipit enim genitivum pro ablativo more Graecorum qui carent ablativo: si vero hoc supple est falsum et est verum quod aliquid factum est, et erit, nullo scilicet praeopinante palam, quia non erunt omnia ad aliquid, scilicet ad opinionem et ad sensum. Posito enim per impossibile vel possibile quod nullus esset sensus vel opinio, nihilominus multa essent facta et flerent,et forte ita est de facto, quod multa sunt in universo quae nunquam fuerunt cognita per sensum, puta quae sunt in profundo maris vel circa centrum terrae. Deinde cum dicit:
Amplius si unum ad unum, aut ad determinatum. Et si idem et dimidium et aequale, sed non aequale ad duplum, neque dimidium ad aequale ad opinans; itaque si idem est homo, et opinatum non est homo opinans, sed opinatum. Si vero unumquodque fuerit ad opinans, ad infinita erit specie opinans.
Ponit secundam rationem, dicens, Amplius quia unum ad unum refertur tantum, non ad quodcumque unum, sed ad determinatum, quod patet, quia si idem est dimidium et aequale, non dicitur ad duplum inquantum aequale, sed inquantum dimidium;verum si idem homo sit opinatum et opinans, non dicitur opinans ad idem inquantum homo, sed inquantum opinatum, id est, quod similiter si idem homo qui est opinans, sit etiam opinatus, non refertur homo ad opinans inquantum est opinans vel homo, sed inquantum est opinatus, si vero unumquodque fuerit ad opinans, ad infinita specie erit opinans, id est, quod si omnia entia inquantum sunt hujusmodi, referuntur ad opinans, inquantum est opinans, sequitur quod ipse opinans non sit unum, cum ad unum tantum referatur, sederit infinita specie, cum infinita ad ipsum referantur, quod est evidenter impossibile. Ex quo patet quod falsum est, quod omnia ad opinans referantur, et per consequens quod omne illud sit verum quod apparet.
Notandum, quod qualiter verum sit, quod unum ad unum tantum referatur, dicetur in quinto in capitulo, de ad aliquid, quia hoc verum est quod primo et per se unum ad unum tantum refertur: pro nunc vero ratio Philosophi intendit quod secundum illos omnia entia essent formaliter ad aliquid, et sicut entia specifice distinguuntur, sic et relationes haberent specifice distingui ; et ideo cum idem secundum eamdem relationem primo, et per se non possit referri nisi eidem secundum relationem, oporteret quod quot sunt species entium, tot essent relationes oppositae in ipso opinante, et per consequens infinitae, saltem quoad nos, et cum ipsum opinans esset etiam formaliter ad aliquid, sequitur quod non esset unum specie, sed quasi infinita specie, quod est evidenter falsum. Deinde cum dicit :
Quod quidem igitur firmissima opinio omnium non esse simul veras oppositas dictiones, et quid accidit ita dicentibus, et quare ita dicant, tot sunt dicta.
Epilogat circa determinata, et facit duo : quia primo concludit conclusionem principalem. Secundo infert ex ea quoddam corollarium. Secunda ibi : Quoniam autem impossibile. Dicit ergo, quod quia cunctorum est opinio firmissima, quod inter omnes opiniones, ista est firmissima, scilicet simul non esse veras oppositas dictiones, id est, propositiones sive contradictiones ; quae etiam accidit ita dicentibus, scilicet contradictoria simul esse vera, et quare ita dicunt, id est, quae fuerit eorum causa motiva ad sic dicendum, tot dicta sunt. Deinde cum dicit :
Quoniam autem impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem, palam quia nec contraria simul inesse eidem contingit ; contrariorum enim alterum est privatio non minus ; substantiae autem privatio negatio est ab aliquo determinato genere.Si igitur impossibile est simul affirmare, et negare vere ; impossibile et contraria simul inesse nisi, aut aliqua ex parte ambo, aut alterum quidem aliqua ex parte, alterum vero simpliciter.
Infert quoddam corollarium ex conclusione nunc conclusa dicens : quoniam impossibile est contradictionem simul esse veram de eodem, ut nunc dictum fuit statim. Palam quia nec contingit contraria simul eidem inesse, cujus causam subdit: etenim pro quia, alterum contrariorum est privatio, non autem substantiae privatio, id est, quod licet privatio sit quaedam negatio substantiae, ab aliquo determinato genere, id est, in aliquo subjecto determinato, vel in aliquo determinato genere, quatenus privatio est negatio infra genus, ut dictum fuit supra in hoc eodem quarto, nihilominus tamen sicut est in aliis oppositis, sic est in contrariis, quia alterum contrariorum includit privationem, sive negationem alterius, licet aliquid positive addat ultra privationem; alterum enim contrariorum est imperfectius altero, et ex hoc habet annexam alterius privationem ; si igitur impossibile est affirmare simul et negare vere, sequitur quod impossibile est contraria simul inesse, quatenus unum dicit privationem sive negationem alterius, ut dictum est, tamen possibile est ambo contraria inesse simul non simpliciter, sed quandoque, vel quo, id est secundum quid; vel alterum quandoque, vel quo, id est secundum quid, alterum vero simpliciter. Exemplum primi, si aliquid sit album secundum unam partem, et nigrum secundum alteram, tunc enim ambo contraria insunt eidem non simpliciter, sed secundum quid, sicut patet in scuto cujus medietas est alba, et medietas nigra. Exemplum secundi, quando alterum contrariorum inest secundum plures partes, vel principaliores, alterum vero secundum aliquam partem, minus principalem, sicut patet de Aethiope, qui niger est simpliciter, albus autem secundum quid, hoc enim duplici modo inesse contraria eidem non est inconveniens ;simpliciter autem inesse eidem ambo contraria, vel ambo contradictoria, est omnino impossibile.
SUMMAE SECUNDAE.