Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 19 seqq.) Et cum dixerint ad vos, quaerite a Pythonibus et a divinis, qui strident in incantationibus 0122B suis, numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Ad legem magis et ad testimonium. Quod si non dixerint juxta verbum hoc, non eis erit matutina lux. Et transibit per eam: corruet, et esuriet: et cum esurierit, irascetur, et maledicet regi suo, et Deo suo. Et suspiciet sursum, et ad terram intuebitur, et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio, angustia, et caligo persequens: et non poterit avolare de angustia sua. Si Isaiae prophetae vox est, ut Judaei aestimant: Ecce ego et pueri mei, quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israelis; et haec quae sequuntur, ipse ad discipulos suos credendus est dicere. Cum dixerint, inquit, ad vos gentes et populi, de quibus supra lectum est: Infirmamini, populi, et vincimini; quid prophetas vultis audire, quid Isaiae verbis decipimini, 0122C et illum putatis quae ventura sunt nosse? Quaerite magis a Pythonibus, et a divinis, qui strident in incantationibus suis. Pro quibus LXX interpretati sunt: Qui de terra loquuntur, qui de ventre clamitant. Omnis enim, qui de terra est, de terra loquitur (Joan. III, 31) . Et cujus Deus venter est, et gloria in confusione ejus (Phil. III, 19) , de ventre clamare credendus est. Vos respondete eis, et dicite: Numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis? Si vos, inquit, pro varietate idolorum vestrorum (non enim unum, sed plures habetis deos) eos consulitis, quos deos arbitramini; et a mortuis sive mortuorum hominum simulacris, de viventibus quaeritis: quanto magis nos Deum nostrum per prophetas audire debemus? Docet ergo 0122D discipulos; et infert ad legem magis et ad testimonium. Si de aliquo, inquit, dubitatis, scitote scriptum: Gentes, quas Dominus, Deus tuus disperdet a facie tua, somnia audiunt et divinos: tibi autem non ita tradidit Dominus Deus tuus: Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris, sicut me, illum audietis (Deut. XVIII, 15) . Unde si vultis nosse 127 quae dubia sunt, magis vos legi, et testimoniis tradite Scripturarum. Quod si noluerit vestra congregatio verbum Domini quaerere, non habebit lucem veritatis: sed versabitur in errore tenebrisque. 0123A Lux pertransibit eam, hoc est, congregationem vestram, sive terram, et corruetis, et esurietis, et cum esurieritis, irascemini, secundum illud quod scriptum est: Et cum non fuerint saturati, murmurabunt (Ps. LVIII, 16) : et maledicetis Deo regi vestro, et in necessitatibus sursum aspicietis in coelum, et in terram deorsum: et ecce tribulatio et tenebrae, dissolutio genuum, et mentis angustia, et caligo oculorum, et non poteritis erui de angustia. Haec juxta Hebraeos. Caeterum ut supra diximus, si persona Christi est dicentis: Ecce ego, et pueri mei, quos mihi dedit Deus: etiam haec ipse loquitur ad Apostolos et ad credentes ex gentibus, qui ejus Evangelium susceperunt. Si dixerint, inquit, patres vestri quos reliquistis: quaerite ventriloquos, 0123B quos pythonas intelligimus (qualem et in Actibus Apostolorum ancillam legimus (Cap. XVI) , quae quaestui erat dominis suis) et qui de terra loquuntur, quod in evocatione animarum magi se facere pollicentur, et caetera maleficarum artium genera; hoc scire debetis, quod unaquaeque gens proprios consulat deos, et de vivorum salute mortuos sciscitetur. Vobis autem in auxilium legem dedit Deus, ut possitis dicere: non est talis ethnicorum divinatio, qui cultores suos saepe decipiunt, sicut nostra, quae absque ullo munere profertur ex lege. Unde interpretati sunt LXX: Non sicut verbum hoc, pro quo non est dare munera. Gratis enim, inquit, accepistis, gratis date (Matth. X, 8) . Veniet autem super incredulos fames durissima, non fames panis, 0123C aut sitis aquae, sed fames audiendi sermonem Dei (Amos VIII) . Et cum esurieritis, contristabimini, et maledicetis principi vestro et paternis traditionibus, hoc est diabolo, et antiquis erroribus. Hoc autem ad eos loquitur qui famem passi fuerint veritatis, et suspicient in coelum sursum, et in terram deorsum, et erunt in angustia, in tenebris, et in tribulatione: ut non videant usque ad tempus, donec et ipsi ad Dominum convertantur. Latam explanationem loca ista desiderant: sed parcimus librorum magnitudini, ut tollamus fastidium lectionis. Haec juxta LXX translationem ex parte perstrinximus, 128 quae in plerisque dissonat ab Hebraeo. Caeterum Nazaraei (( Al. Nazareni)) locum istum ita edisserunt. Cum dixerint ad vos Scribae et Pharisaei, ut eos audiatis, qui omnia ventris 0123D causa faciunt; et in morem magorum stridunt in incantationibus suis, ut vos decipiant, hoc eis respondere debetis: non mirum si vos vestras traditiones sequamini, cum unaquaeque gens sua consulat idola. Ergo et nos a vobis mortuis de viventibus consulere non debemus: magis nobis Deus legem dedit, et testimonia Scripturarum, quae si sequi nolueritis, non habebitis lucem: sed semper caligo vos opprimet, quae transibit per terram vestram atque doctrinam: ut cum decepti a vobis se in errore perspexerint, et sustinere famem veritatis, tunc contristentur, sive irascantur, et maledicant vobis, quos quasi deos suos et reges putabant. Et frustra ad coelum 0124A terramque respiciant, cum semper in tenebris sint, et non possint de vestris avolare insidiis.