IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In hoc cap. usque ibi: Patam aulam, refutat asserentes omnia esse simul vera, et falsa, quatuor rationibus, excludens quamdam fallam responsionem.
Determinatis autem his, palam quod uno modo dicta, et de omnibus, impossibile est esse sicut quidam dicunt. Hi quidem nihil dicentes verum esse, nihil enim prohibere dicunt sic omnia esse, sicut diametrum commensurabilem esse, illi vero omnia vera ; fere namque ipsis rationes eaedem Heraclito, nam qui dicit quod omnia sunt vera et omnia falsa, et seorsum dicit rationem utramque; quare si sunt impossibilia illa, et hoc impossibile est.
Postquam Philosophus disputavit contra ponentes contradictoria simul esse vera, et contra ponentes inter contradictoria esse medium, et per consequens posse simul esse falsa: nunc disputat contra quosdam errores annexos, et praedictis opinionibus communicantes.
Ad cujus evidentiam notandum, quod error qui est circa esse et non esse, accidit circa verum etc falsum, cum verum et falsum habeant definiri per esse et non esse, ut patet ex praedictis; verum autem et falsum supponuntur et considerantur a Logico, qui versatur circa entia rationis: verum autem et falsum propositionis (de quo modo est sermo) sunt in mente, ut dicitur 6. hujus text. com. 8. Iterum ex errore circa esse et non esse, accidit error circa motum et quietem, nam quod movetur ut sic, quodammodo non est: nam motus est actus entis in potentia, 3. physic. text. com. 6. et inde, quod vero quiescit ut sic quodammodo est. Improbatis ergo erroribus ciroa esse et non esse, nunc improbat istos errores consequentes, et primo errores circa verum et falsum, quae sunt de consideratione Logici. Secundo improbat errores circa motum et quietem, qui sunt de consideratione Physici. Secunda ibi : Palam autem quia nec. Prima in duas, quia primo praemittit opiniones falsas circa verum et falsum. Secundo subjungit earum improbationes. Secunda ibi : Amplius autem. Dicit ergo quod definitis, id est, determinatis his quae dicta sunt palam quod impossibile est esse, sicut quidam dicunt, scilicet quod univoce dicta, id est, uno modo opinanium sit de omnibus, ut scilicet omnia sint similiter falsa, et similiter omnia vera, sicut quidam sunt dicentes nihil verum esse, sed supple omnia falsa ; nihil enim prohibere dicunt sic omnia esse, sicut diametrum esse commensurabilem, quod est manifeste falsum, et sic dicunt omnia esse falsa. Illi vero, id est, alii dicunt omnia esse vera, et hae namque orationes, id est, opiniones sunt fere eaedem ipsius Heracliti, id est, quod consequuntur ad opinionem Heracliti, ut praedictum fuit, qui dixit idem simul esse et non esse, ad quod sequitur omnia esse vera et falsa: subdit autem, nam qui dicit quod omnia sunt vera et omnia falsa, et hoc supple simul, et seorsum dicit orationem utramque horum: quare si illa sunt impossibilia, et hoc impossibile esse, hoc est, quia forte enim aliquis diceret, quod praeter etiam duas opiniones dictas, est etiam tertia, scilicet quod omnia sunt simul vera vel falsa ; ad quod quasi tacite respondens dicit, quod qui hoc ponit, utrumque praedictorum ponit, quia si illa sunt impossibilia, necesse est et illud esse impossibile, id est, illam tertiam opinionem. Deinde cum dicit:
Amplius autem evidenter contradictiones sunt, quas non est possibile simul esse vera, nec falsas omnes, et hoc quidem putabitur magis contingere ex dictis.
Subjungit improbationes dicta-1 rum opinionum. Circa quod quatuor facit, secundum quod quatuor rationes adducit ad propositum. Secunda ibi : Sed ad omnes. Tertia ibi : Amplius si omne. Quarta ibi : Accidit itaque. Dicit ergo, quod amplius autem palam, quiet sunt aliquae, scilicet contradictiones, quas non est possibile simul esse veras, nec simul esse falsas: sicut supple sunt verum et non verum, ens et non ens, et hoc etiam putabitur magis contingere ex praedictis, id est, quod est manifestum ex praedictis. Si igitur in istis contradictionibus necesse est alteram partem esse veram, et alteram partem esse falsam, patet quod nec omnia sunt vera, nec omnia sunt falsa. Deinde cum dicit:
Sed ad omnes tales orationes oportet quaerere quemadmodum in superioribus sermonibus dictum est, aut esse aliquid, aut non esse, sed significare aliquid. Quare ex definitione disputandum, accipientes quid significat esse verum aut falsum.
Si autem nihil aliud verum dicere quam negare falsum, impossibile omnia falsa esse, est enim necesse contradictionis partem alteram esse veram.
Ponit secundam rationem dicens, quod ad omnes tales orationes, idest, opiniones oportet quaerere quemadmodum in superioribus dictum est, supple concedendum esse aut aliquid esse, aut non esse, id est, aliquam propositionem affirmativam, vel negativam: quia ut supra dicebatur, hoc videretur petere principium, sed hoc supple oportet petere et concedere, nomen aliquid significare: quo concesso, scilicet ex definitione veri et falsi, oportet disputare, scilicet contra eos accipientes quid significet
verum et falsum, id est, definitionem veri et falsi, nam ratio quam significat nomen est definitio ut praedictum fuit: sed si nihil aliud est verum quam dicere, id est affirmare, et falsum nihil aliud est quam negare, et iterum supple, falsum non est aliud quam affirmare illud quod negare, verum est, et e converso, sequitur quod impossibile est omnia falsa esse, est enim contradictionis alteram partem necessario esse veram.
Notandum, quod verum non est aliud quam dicere esse quod est, et non esse quod non est: falsum autem dicere esse quod non est, aut non esse quod est. Ex quo patet quod verum est dicere illud esse, quod falsum est dicere non esse, vel verum est dicere non esse, quod falsum est dicere esse: similiter autem falsum est dicere illud esse, quod verum est dicere non esse, vel falsum est dicere non esse, quod verum est dicere esse. Ex quo patet per definitionem veri et falsi, quod nec omnia sunt vera, nec omnia sunt falsa. Deinde cum dicit :
Amplius si omne, aut dicere, aut negare est necesse, utraque falsa esse impossibile est, altera namque pars contradictionis est falsa.
Ponit tertiam rationem dicens, quod amplius necesse est omne aut dicere, id est, affirmare vel negare, ex eo scilicet quod superius probatum est non esse medium inter contradictionem, quia inquam sic est: impossibile est utrasque, scilicet partes contradictionis esse falsas; altera namque pars contradictionis est falsa, et altera supple vera: ex quo patet non omnia esse vera, nec omnia esse falsa. Deinde cum dicit :
Accidit itaque et famatum est de omnibus talibus orationibus, ipsas seipsas destruere, nam qui omnia vera dicit, orationis suae contrariam veram facit, quare et suam non veram ; contraria enim non dicit ipsam esse veram. Qui vero omnia falsa et ipso seipsum.
Ponit quartam rationem, circa quam sic procedit, quia primo ponit veram rationem. Secundo excludit falsam responsionem. Secunda ibi: Sed si auferant. Dicit ergo, quod accidit etiam, scilicet ad omnes dictas opiniones hoc inconveniens, scilicet seipsas destruere, et hoc est famatum, id est, famosum dictum de omnibus talibus opinionibus, scilicet orationibus, quod probatur sic : nam qui dicit omnia esse vera, facit veraniiesse contrariam suae rationis, id est, opinionis, quare ejus non veram ; contraria enim non dicit eam esse veram, id est, quod contraria suae opinionis facit, quod sua opinio non est vera: ergo qui dicit illam contrariam esse veram, dicit suam opinionem non esse veram, quia destruit suam opinionem, et contradicit suae opinioni; qui vero dicit omnia esse falsa, et seipsum, supple dicit se sic esse falsum, quare et iste sic contradicit sibiipsi. Deinde cum dicit:
Si autem accipiat, hic quidem contrariam quod non vera sola est, ille vero suam propriam, quod non falsa ; nihilominus infinitas accidit ipsis petere oraliones veras et falsas. Nam qui dicit veram orationem, verus est; hoc autem in infinitum vadet.
Excludit falsam responsionem : diceret enim aliquis forte, quod ille qui dicit omnia esse vera, excipit ab ista universalitate suum contrariam; similiter qui dicit omnia esse falsa excipit suam opinionem; hanc responsionem excludit dicens, quod si auferant , id est, si excipiant, hic scilicet contrariam quidem suae opinionis, dicens illam non veram solam, ille qui scilicet ponit omnia esse vera: ille vero, qui ponit omnia esse falsa excipit, scilicet suam propriam opinionem, quia non falsam; si inquam sic dicatur, nihilominus erit, id est, continget eis quaerere, id est, repetere infinitas orationes veras et falsas, nam qui dicit unam orationem esse veram, hoc etiam in infinitum vadit; vult dicere, quod si respondetur modo praedicto, sequitur quod continget eis repetere infinitas orationes veras et falsas, et hoc contra ponentes omnia esse vera et omnia esse falsa; si enim detur una opinio falsa, ut dicunt ponentes omnia esse vera, sequitur etiam infinitas esse falsas: similiter si detur una opinio vera esse, ut dicunt ponentes omnia esse falsa, sequitur etiam infinitas esse veras, quod sic patet, nam si ista opinio est vera, Socrates sedet, et ista erit vera, Socratem sedere est verum: et si ista est vera, ista ulterius est vera, Socratem sedere est verum, et sic in infinitum: semper enim qui dicit de oratione vera, quod vera sit verum est, et verum dicit: similiter qui dicit de oratione falsa, quod sit falsa, falsum est, et hoc potest procedere in infinitum, puta qui dicit orationem falsam esse veram, falsum est et falsum dicit, et sic ulterius in infinitum. Deinde cum dicit :