Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6.) Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis: et factus est principatus super humerum ejus; et vocabitur nomen ejus admirabilis, consiliarius, Deus, fortis, pater futuri saeculi, princeps pacis. Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis: super 0127A solium David, et super regnum ejus, ut confirmet illud et corroboret in judicio et justitia, amodo et usque in sempiternum. Zelus Domini exercituum faciet hoc. LXX: Quia parvulus natus est nobis, filius datus est nobis, cujus principatus factus est super humerum ejus: et vocatur nomen ejus magni consilii nuntius. Adducam enim pacem super principes, et sanitatem ejus: magnus principatus illius, et pacis non est terminus, super thronum David et regnum ejus: ut corrigat illud, et auxilietur in judicio et justitia: ex hoc nunc et usque in saeculum. Zelus Domini sabaoth faciet haec. Ideo diabolus, et omnis ejus violenta praedatio, qua humanum oppresserat genus, et sanguinem sanguini miscuerat, erit in combustionem et cibus ignis aeterni: quia natus est nobis de Virgine puer, de quo supra dictum est: 0127B Antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum (Isai. VII, 16) : et postea in generatione Prophetissae: Antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam (Isai. VIII, 4) . Iste igitur puer, qui natus est de Virgine, appellatur Emmanuel, id est, nobiscum Deus: et de Prophetissa, hoc est, de Sancto generatus Spiritu, nuncupatus est, accelera, spolia detrahe festina praedari: nunc multis nominibus appellatur. Et licet ex eo quod supra dixerat, Emmanuel, id est, nobiscum Deus, Deum illum esse monstraverit: tamen nunc dicit factum illius principatum super humerum ejus, vel quod crucem suam ipse portaverit: vel per humerum ostendens brachii fortitudinem, eodem Isaia dicente: