IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Non omnia semper moveri, nec semper quiescere, nec omnia aliquando moveri, nec omnia aliquando quiescere: quae omnia Doctor clarissime exponit.
Palam autem hoc, quia nec qui omnia quiescere dicunt, vera dicunt, nec qui omnia moveri.
Improhat errores circa motum et quietem, et primo errorem dicentium omnia moveri semper, vel omnia quiescere semper. Secundo errorem dicentium omnia aliquando moveri non semper, vel aliquando quiescere non semper. Secunda ibi : Sed nec omnia. Prima in duas, quia primo poni? erroneam opinionem. Secundo subjungit ejus improbationem. Secunda ibi : Nam si quiescunt. Dicit ergo, quod ex praedictis est manifestum, quod nec opinio dicens omnia moveri, nec opinio dicens omnia quiescere, vera est. Deinde cum dicit
Nam si quiescunt omnia, semper haec vera, et falsa erunt. Videtur autem hoc transmutatum ; nam qui dicit aliquando ipse non erat, et iterum non erit.
Improbat dictum errorem, et primo quantum adimam partem, vel opinionem quae scilicet ponit omnia quiescere. Secundo quantum ad aliam, quae ponit omnia moveri ibi : Si vero omnia. Dicit ergo, quod si omnia quiescunt, sequitur quod omnia erunt semper vera et falsa, id est, sequitur quod quidquid est verum, semper est verum, et quidquid est falsum, semper sit falsum: nam posito, quod omnia quiescant, nihil movebitur a sua dispositione in qua est; illud autem antecedens est falsum, ideo subdit, quod videtur hoc transmutatum, id est, quod veritas vel falsitas propositionis transmutatur: nec hoc est irrationabile, quod opinio vel propositio transmutetur, nam etiam, qui dicit, id est, homo qui opinatur vel profert propositionem, ipse aliquando non erat, et iterum aliquando non erit: si igitur ipse homo opinans, vel proferens propositionem mutatur, quia aliquando non est, quid mirum si ipsa opinio vel propositio mutetur? Deinde cum dicit:
Si vero omnia moventur, nihil erit verum ; ergo omnia falsa ; sed hoc ostensum est quia impossibile est.
Improbat secundam partem, vel secundum errorem, qui ponit omnia moveri semper, per duas rationes, quarum secunda ponitur ibi: Amplius ens. Dicit ergo, quod si vero dicatur, quod omnia semper moventur, sequitur quod nihil erit verum, sed omnia erunt falsa, cujus ratio est, quia omne quod movetur, ut sit, nondum est, quod autem verum est, jam est: sed ostensum est supra scilicet quod hoc est impossibile, scilicet omnia esse falsa, et nihil esse verum. Deinde cum dicit:
Amplius ens permutari est necesse ; nam ex aliquo in aliquid est permutatio.
Ponit secundam rationem, dicens quod amplius necesse est ens unum permutari, id est, quod omne quod permutatur est ens: nam permutatio est ex aliquo in aliquid ita scilicet quod subjectum motus habet aliquid de utroque termino, et manet idem sub utroque terminorum: quare quod mutatur, est aliquid manens,
quare non omnia moventur. Deinde cum dicit:
At vero nec omnia quiescunt, aut moventur aliquando, semper autem nihil. Etenim est aliquid quod semper movet, quae moventur, et primum mrvens immobile ipsum.
Improbat errorem dicentium omnia aliquando moveri, non semper, vel omnia aliquando quiescere non semper: ideo dicit, quod nec hoc supple, est verum quod omnia quiescant, aut moveantur aliquando, semper autem nihil, supple movetur vel quiescit: sunt enim quaedam quae semper movent mota, ut sunt corpora coelestia, et est aliquod primum movens, quod est idem ipsum immobile, scilicet quod est immobile semper idem manens, et hoc est primum movens.
Notandum, quod ut potest haberi ex loco isto, et magis expresse ex 8. physic. text. c. 22. et inde, hoc non est verum, quod omnia semper moveantur, cum sit dare aliqua immobilia: nec est verum, quod omnia semper quiescant, cum sit dare multa, quae semper moventur: nec est verum, quod omnia aliquando quiescant, aliquando moveantur: nam est dare aliqua, quae semper moventuret nunquam quiescunt, et aliqua quae nunquam moventur: et est ista veritas, quod aliqua semper moventur, ut corpora coelestia, et aliqua nunquam moventur,ut primum movens,quod est Deus, et etiam Intelligentiae secundum viam Philosophi; aliqua autem sunt, quae aliquando moventur, et aliquando quiescunt, ut omnia generabiliaet corruptibilia,etc.
FINIS TOMI QUINTI.
JOANNIS DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS. ORDINIS MINORUM
OPERA OMNIA
EDITIO NOVA
JUXTA EDITIONEM WADD1NGI XII TOMOS CONTINENTEM A PATRIBUS FRANCISCANIS-DE OBSERVANTIA ACCURATE RECOGNITA
TOMUS SEXTUS
Metaphysicae textualis libri V. - XII. Conclusiones Metaphysicae
PARISIIS
APUD LUDOVICUM VIVES, BIBLIOPOLAM EDITOREM
VIA VULGO DICTA DEI.AMBRE, 13
R. P. F. JOANNIS
DUNS SCOTI
DOCTORIS SUBTILIS, ORDINIS MINORUM,
IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CUM SUMMARIIS ET NOTIS E. P. F. HUGONIS CAVELLI HIBERNI