Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Cap. IX.— (Vers. 8 seqq.) Verbum misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel. Et sciet populus omnis 0129B Ephraim et habitantes Samariam, in superbia et magnitudine cordis, dicentes: Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus: sycomoros succiderunt, sed cedros immutabimus. Et elevabit Dominus hostes Rasin super eum, et inimicos ejus in tumultum vertet, Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente, et devorabunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt. Legimus supra (IV Reg. XVI) quod in diebus Achaz filii Joathan, filii Oziae regis Juda, ascenderit Rasin rex Syriae, et Phacee filius Romeliae rex Israel in Jerusalem, ut expugnarent eam. Et (Isai. VII) quod missus sit Isaias propheta in occursum Achaz cum Jasub filio suo, 0129C ut ei diceret, ne timeret, et cor illius ne formidaret a duabus caudis titionum fumigantium, eo quod in ipsis esset Syriae et Israel imperium finiendum. Quo non credente propter rei magnitudinem et praesens periculum, jubetur ut sibi postulet signum. Et quia idololatra erat, hoc quoque facere noluit: propterea Dominus nequaquam ipsi regi, sed domui David dat signum filii sui de Virgine nascituri, ad cujus invocationem sint de imminenti periculo liberandi, et caetera quae usque ad praesentem locum interpretati sumus. Multis ergo mysteriis in medio positis, nunc revertitur ad id quod coeperat, et eversionem Rasin 136 et Ephraim, hoc est, Syriae et Samariae vaticinatur: Verbum, inquiens, misit Dominus in Jacob, et cecidit in Israel. Apud Hebraeos Dabar 0129D (), quod per tres litteras scribitur consonantes Daleth, Beth, et Res, pro locorum qualitate, si legatur Dabar, verbum significat, si Deber, mortem et pestilentiam. Quam ob causam plerique sermonis ambiguitate decepti, non verbum dicunt missum esse, sed mortem. Misit ergo Dominus verbum in Jacob, et cecidit in Israel. Regnare voluit Judam, ut Jacob prophetat in Genesi (Cap. XLIX) : et Israel, hoc est, decem tribus sibi imperium vindicarunt, de quibus dictum est: Ipsi regnaverunt, et non per me (Ose. VIII, 4) . Imperii ergo dignitas, quae in unctione Samuelis 0130A post abjectum Saul coeperat in David, missa in Jacob, hoc est, in duodecim tribus, quae Jacob olim vocabantur, cecidit in Israel: non ut LXX transtulerunt, venit: cecidit enim in impiis: quod statutum ad sanctos directum erat. Sciet igitur populus Ephraim et habitantes Samariam, qui propter multitudinem eriguntur in superbiam, et dicunt: Parvum est regnum Judae, et nostri comparatione vilissimum. Itaque illis ruentibus quasi lateribus, nos quadro lapide aedificemus nobis domum. Illorum sycomoris, quae ligna sunt vilia, hostili incursione succisis, nos imperium nostrum cedris exstruemus, quae imputribiles sunt, ut regnum significent sempiternum. Sciat ergo hoc populus omnis 137 Ephraim et habitantes Samariam, quod Syrus qui nunc ei auxilio est, in 0130B hostem transeat. Vel certe contra ipsum Syrum, subita adversariorum bella consurgant, et omnes vertantur in tumultum: ita ut contra Israel Syria ab Oriente, et Philisthiim, hoc est, Palaestini ab Occidente moveantur: et simul devorent Israelem. Cumque haec fecerint, nihilominus manus mea extenta, sive excelsa est super Israel, et eos ferire non cessat. Caesique a Deo non revertentur ad percutientem se, nec Dominum quaerent exercituum, vitulos aureos adorantes pro Deo. Juxta anagogen hunc locum nostri ita edisserunt: Misit Deus Filium suum ad Jacob, hoc est, ad Judaeos: et venit ad Israel, hoc est, ad gentium populum, quos et Apostolus appellari dicit Israel (Rom. IX) . Alii vero ita: Verbum suum misit Dominus ad Ecclesiam, quae 0130C priorem populum supplantavit, et cecidit in Israel, hoc est, in haereticos, qui Deum videre se jactant. Sciant itaque principes eorum, et omnes qui habitant in Samaria, hoc est, qui Dei legem custodire se dicunt, et in ubertate esse virtutum, et fructus afferre justitiae (hoc enim interpretatur Ephraim), qui in superbia cordis sui despiciunt Ecclesiam, et simplicitatem ejus arbitrantes imperitiam, dicunt: pro lateribus illius, quadris lapidibus atque fortissimis aedificabimus Ecclesias nostras, et pro infructuosis arboribus citoque perituris, cedros sublimissimas exstruemus, quas conteret Dominus, et quas justus sub persona impii vidisse se narrat, et non inventum locum earum (Psalm. XXXVI) . Dicit ergo Dominus, quod Rasin, qui interpretatur sapientia 0130D saecularis, cujus Ephraim utebatur auxilio, vertatur contra eum et omnes inimici ejus adversum illum dimicent, et tam ab Oriente, quam ab Occidente expugnetur, et devoraturi sint Israelem toto ore. Pro quibus interpretati sunt LXX: Et aedificemus nobis turrim: et allidet Deus qui consurgunt contra montem Sion, et inimicos illius dissipabit. Cupiunt enim et in similitudinem Templi Dei, aedificare sibi templum in Samaria; sed quamvis moverint pedes ab Oriente, et dixerint: Venite, aedificemus turrim, et faciamus nobis nomen antequam dispergamur (Gen. XI, 0131A 4) : 138 Domino impugnante solvetur, et dissipabitur consensus eorum, et linguae eorum contra se invicem dividentur, ne consentientes pejores fiant, sed a se invicem destruantur. Cumque ita percussi sint, et ab hostibus devorati, tamen non revertentur ad Dominum: sed adhuc manus illius ad percutiendum parata est, juxta illud quod legimus in Jeremia: Sine causa percussi filios vestros: disciplinam non recepistis (Jerem. II, 30) .