Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 14 seqq.) Et disperdet Dominus ab Israel caput et caudam incurvantem et depravantem in die una. Longaevus et honorabilis, ipse est caput; et Propheta docens mendacium, ipse est cauda. Et erunt qui beatum dicunt populum istum, seducentes, et qui beati dicuntur, praecipitati. Propter hoc super adolescentulis ejus 0131B non laetabitur Dominus, et pupillorum illius et viduarum non miserebitur, quia omnis hypocrita est et nequam, et universum os locutum est stultitiam. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Succensa est enim quasi ignis impietas: veprem et spinam vorabit, et succendetur in densitate saltus, et convolvetur in superbia fumi. In ira Domini exercituum contremuit terra, et erit populus quasi esca ignis. Vir fratri suo non parcet, et declinabit ad dextram, et esuriet, et comedet ad sinistram, et non saturabitur: unusquisque carnem brachii sui vorabit. Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam. In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Non solum Dominus hostes Rasin elevabit contra eum, 0131C et inimicos ejus vertet in tumultum, Syriam ab Oriente, et Philisthiim ab Occidente, ut devorent Israel toto ore: sed quia non est reversus ad percutientem se, nec requisivit Dominum exercituum, extendet manum ad percutiendum, ut disperdat de Israel caput, et caudam incurvantem et depravantem, eum videlicet, qui recta pervertit (Jerem. II) . Qui sit autem caput, ipse interpretatus est, longaevus et honorabilis. Et qui sit cauda, Propheta, inquit, qui docet mendacium, id est, pseudopropheta. Dixit de principibus, nunc optimatibus jungit et populum, quod et magistri et discipuli, et eruditi, et vulgus indoctum 139 pariter pareant. Qui enim beatum dicebant populum, seductores sunt; et qui beati appellabantur, non propter virtutem, sed propter 0131D munera, praecipitabuntur in mortem. Unde et supra legimus: Populus meus, qui beatum te dicunt, seducunt te, et semitas pedum tuorum supplantant (Isa. III, 12) . In tali populo nullius personae miserebitur Deus: non pupilli, non viduae, quia omnis hypocrita est, aliud simulans, et aliud agens: promittens castitatem, et vivens luxuriose: praeferens paupertatem, et replens marsupium. Unde jungit, et dicit: Et universum os locutum est stultitiam. Propter haec omnia Dominus non cessat irasci, sed adhuc ad percutiendum 0132A elevat manum. Et quia ista fecerunt, succendetur quasi ignis impietas, ut non cultum agrum, sed vepres et spinas devoret, nec frugiferas arbores, sed infructuosum saltum, in quo habitant bestiae,