Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. X.—1 seqq.) — Vae qui condunt leges iniquas, et scribentes injustitiam scripserunt, ut opprimerent in judicio pauperes, et vim facerent causae humilium populi mei, ut essent viduae praeda eorum, et pupillos diriperent. Quid facietis in die visitationis, et calamitatis de longe venientis? ad cujus confugietis auxilium? 0133B et ubi derelinquetis 141 gloriam vestram? ne incurvemini sub vinculo, et cum interfectis cadatis. Super omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Haec plerique adhuc contra decem tribus dici arbitrantur, quae habitabant in Samaria, quod ad priora scelera etiam ista sociarint (( Al. resociarent)). Nobis autem videtur contra judices tribus Judae, et Jerusalem, Scribas videlicet et δευτερωτὰς, sermo propheticus conclamare, quod adversum legem Dei iniquas scripserint leges, et traditionibus suis subverterint judicii veritatem. Deo enim dicente: Honora patrem tuum, et matrem (Exod. XX, 12) : illi e contrario monuerunt filios parentibus dicere: Donum quodcumque est ex me, tibi proderit, ne honorent ((Al. honorarent)) patrem, et matrem (Matth. XV, 5, 6; 0133C Marc. VII, 11) , et caetera his similia. Propterea autem scripserunt leges pessimas, ut opprimerent pauperes et humiles populi, ut praedas agerent de viduis, et pupillos diriperent. Qui interrogantur quid facturi sint, cum vel captivitatis, vel judicii dies advenerit, et calamitatis de longe venientis, quae multo tempore ante praedicta est. Ad cujus, inquit, fugietis auxilium, cum offenderitis Deum, qui verus auxiliator est, et ubi derelinquetis gloriam vestram? Non enim proderunt divitiae in die furoris, ne vinctos in hostilem terram ducat Assyrius, ne corruatis in praelio (Prov. XI, 4) . Et ad extremum sicut in superioribus contra Samariam crebro dixerat: In omnibus his non est aversus furor ejus, sed adhuc manus ejus extenta, etiam contra Judam loquitur, quod non 0133D sit finis mali (( Al. malitiae)) eorum extrema captivitas, sed etiam in hostili terra Domini eos gladius persequatur. Juxta anagogen, omnis haereticus scribit iniquitatem, ut pauperes et humiles populi decipiat, viduas et pupillos diripiat. Qui enim dives est, de quo legimus: Redemptio animae viri propriae divitiae (Prov. XIII, 8) , non sustinet comminationem, non cito ab eis capitur. Pauper autem, et qui humilis est et parvus in populis, cito ab eis scandalizatur. Vidua quoque, quae virum perdiderit Deum, 0134A et pupillus qui patrem amiserit Creatorem, de quo scriptum est: Deum, qui te genuit, dereliquisti, et oblitus es Dei nutritoris tui (Deut. XXXII, 18) , facile supplantantur. Quid igitur facient in die judicii, cum tantos deceperint, 142 et calamitatis de longe venientis? Sicut enim ad justum virum dicitur, Prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo (Rom. X, 8) ; et in alio loco: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 2) ; sic haereticorum calamitas de longe veniet, multo eis tempore praeparata. Ad quem confugient, cum fictum habeant Deum? Cui tradent gloriam suam, cum simulata sint omnia? Nec poterunt evadere vinculum, quo plurimos ligaverunt. Unde et in visione vallis Sion, quae Dei altitudine derelicta, et haeretica humilitate decepta est, dicitur de magistris 0134B falsi nominis scientiae: Omnes principes tui fugerunt, et qui capti sunt, dure ligati sunt (Isa. XXII, 3) : quodque cum singulis interfectis cadant, et in aliorum nece ipsi pereant, et cum multa patiantur, diesque visitationis advenerit, non sit finis eorum interitus: sed semper sibi impendentem manum Domini pertremiscant. Hucusque contra decem et duas tribus, id est, contra Samariam, et Jerusalem, Dei comminatio est, quae regnante adhuc Achaz, coepit in populo: de quibus duae et semis tribus sub eo captae sunt, et reliquae sub Ezechia, qui Achaz successit in regnum (II Reg. XVI, 17) . Sequens Prophetia, contra Assyrios scribitur.