Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 5 seqq.) Vae Assur, virga furoris mei, et baculus ipse est, in manu eorum indignatio mea. Ad 0134C gentem fallacem mittam eum, et contra populum furoris mei mandabo illi, ut auferat spolia, et diripiat praedam, et ponat illum in conculcationem quasi lutum platearum. Ipse autem non sic arbitratus est, et cor ejus non ita aestimavit, sed ad conterendum erit cor ejus et ad internecionem gentium plurimarum. Dicit enim, numquid non principes mei simul reges sunt? Numquid non ut Charcamis, sic Chalanno ((Al. Chalan et Arphat)), et ut Arphad, sic Emath? numquid non ut Damascus sic Samaria? Quomodo invenit manus mea regna idoli, sic et simulacra eorum de Jerusalem, et de Samaria. Numquid non sicut feci Samariae, et idolis ejus, sic faciam Jerusalem, et simulacris ejus? Ponamus in hoc loco translationem LXX, qui ab Hebraico discordat in plurimis. LXX: Vae Assyriis: 0134D virga furoris mei ipse est in manibus eorum, iram meam in gentem iniquam mittam, et populo meo praecipiam, ut faciat spolia, et 143 praedam, et conculcet civitates, et ponat eas in pulverem: ipse autem non sic cogitavit, et non ita arbitratus est; sed ut conterat, mens ejus, et disperdat gentes plurimas. Quod si dixerint ei: Tu solus es princeps, respondebit: Non tuli regionem quae est supra Babylonem, et Chalane, ubi turris aedificata est. Tuli autem Arabiam, et Damascum, et Samariam: sicut has tuli, sic omnia regna 0135A capiam. Ululate sculptilia in Jerusalem, et Samaria; sicut enim feci Samariae, et idolis ejus, sic faciam Jerusalem et simulacris illius. Primum sciendum est quod in Hebraico non habet Chalane, sed Chalanno (). Ultima enim nominis hujus littera non est Iod, ut illi putaverunt, sed Vau, quae litterae sola inter se distant magnitudine. Turris autem aedificata est in campo Sennaar, in quo erant Arec (( Al. Arce)), Acad, et Chalanne, et Babylon, quae ex confusione linguarum nomen accepit (Genes. XI) . Arabia autem non habetur in Hebraeo, sed Emath, quam Syri usque hodie Epiphaniam vocant. Ululate quoque sculptilia in Jerusalem, de suo addiderunt. Quodque supra scriptum est: Si dixerint ei, tu solus es princeps, respondebit, non tuli regionem illam, et illam, 0135B sed tuli Arabiam, et Damascum, et Samariam, hunc suggerit sensum: Cum inquit, dixerint Assyrio qui capti sunt, tu princeps es omnium, ille adhuc infirmum se esse sentiens, respondebit (( Al. respondit)): Quomodo me vocatis principem, cum tantum Arabiam, et Damascum, et Samariam ceperim, et longe positas nationes trans Babylonem, necdum meae subdiderim potestati? Quo modo autem Arabiam cepi, Damascum, et Samariam, sic omnia mihi regna substernam. Transeamus ad Hebraicum, et quid nobis videatur, breviter annotemus. Vae Assyrio, id est, Sennacherib, quia ipse est virga, et baculus furoris mei, in manu enim ejus indignatio mea, et per illum percutiam gentem fallacissimam, quae inter me semper et idola claudicavit, quae praecepta mea 0135C se facturam esse mentita est, et contra populum furoris mei ipsi praecipiam, ut spoliet eum atque praedetur, et redigat in pulverem, et conculcet quasi lutum platearum, id est, ut percutiat eum, et non interficiat, ut vulneret, et non animam auferat. Ipse autem modum iracundiae meae egressus est, et non solum contra Israel, ad quem directus fuerat, sed in gentes plurimas debacchatus est, 144 ut omnia per circuitum regna contereret, et usque ad internecionem gentium plurimarum illius mucro saeviret. Erectus enim in superbiam, haec ausus est dicere: Duces mei aliarum gentium reges sunt, et mihi subjecti, cunctis nationibus imperabunt. Quomodo cepi Charcamis, sic cepi et Chalanno: quomodo Arphad, sic obtinui et Emath, quomodo Damascum, sic mihi 0135D subjeci et Samariam. Quomodo caetera regna, quae idolorum cultui serviebant, meis subjeci pedibus, sic et Jerusalem, et Samariam, in qua eadem idola sunt, meae subjiciam potestati. Quo modo cepi Samariam cum idolis suis, sic et Jerusalem capiam, quia eosdem veneratur deos. Pro Charcamis autem LXX addentes de suo, regionem trans Babylonem interpretati sunt, et Chalane ubi aedificata est turris, Arphad penitus relinquentes. Possumus autem juxta translationem eorum, et tropologiae, dummodo pia sit, libertatem, ex eo quod ait, et populo meo praecipiam, ut faciat spolia et praedam, et conculcet civitates, et ponat eas in pulverem, etiam hoc dicere, quod quotidie populo suo praecipiat Dominus, ut 0136A adversariorum civitates quae eriguntur contra scientiam Dei, et haereticorum nimio labore constructae sunt, in pulverem redigat, et nihil esse demonstret. Qui intelligens infirmitatem cordis humani, et quod mortali carne circumdatus, non possit perfectam virtutum habere victoriam, nec omnes gentes capere, licet eum alii admirentur, et dicant: Tu solus es princeps, respondebit eis: Multa sunt quae destruere debeo, et adhuc destruere non potui: scio quod nesciam. Et quamquam multa adversariorum argumenta superaverim: tamen sunt pleraque, quae adhuc superanda sunt. Simulque spe futurorum ex his, quae superavit, etiam caeterorum sibi victoriam repromittit. Jubentur autem ululare simulacra Jerusalem, et Samariae: non ipsa quae ficta sunt; sed hi 0136B qui ea finxerunt: μετωνυμικῶς hi qui fecerunt, per ea quae facta sunt: ut non solum hi qui in haeresibus idola fabricati sunt, sed qui in Ecclesia per ignorantiam defendunt pro veritate mendacium, ululatu et poenitentia se errasse testentur.